Bible

 

Exodus 27

Studie

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10133

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10133. ‘Juge’: quod significet in omni cultu Divino, constat ex significatione ‘jugis’ cum de talibus quae sunt cultus Divini, quod sit omne et in omni; 1 agitur enim de purificatione a malis et falsis per bonum innocentiae, nam hoc bonum significatur per ‘agnos’, et purificatio a malis et inde falsis 2 per holocaustum ex illis; hoc dicitur ‘juge’ quia in omni cultu Divino 3 ; ideo etiam bis quovis die, mane et vespere fiebat; et quod fiebat 4 mane et vespere, 5 repraesentabat in genere omnem cultum et 6 in omni cultu; bonum enim 7 innocentiae erit in omni bono, et inde in omni vero, ut sit bonum et verum, in quibus vita a Divino, ita in omni cultu, nam omnis cultus ex bono amoris et ex veris fidei erit, ut sit cultus; quod omne bonum Ecclesiae et caeli in se habeat innocentiam, et quod absque ea bonum non sit bonum, ita nec cultus sit cultus, videatur n. 2736, 2780, 6013, 7840, 8 7887, 9262, et quid innocentia, n. 3994, 4001, 4797, 5236, 6107, 6765, 7902, 9262, 9936, et citata n. 10021 fin.

[2] Quod ‘juge’ sit omne et in omni, nempe omne cultus et in omni cultu, est quia involvit tempus; et in caelis, ubi Verbum non intelligitur in sensu naturali sed in sensu spirituali, non est aliqua notio temporis, sed pro temporibus 9 percipiuntur talia quae sunt status; hic itaque per ‘juge’ status perpetuus in cultu, ita omne cultus et in omni cultu; similiter per reliqua in Verbo quae involvunt aliquid temporis, ut per heri, hodie, cras, biduum, triduum, per diem, septimanam, mensem, et annum, tum per diei et anni tempora, ut per mane, meridiem, vesperam, noctem, per ver, aestatem, autumnum, et hiemem; quapropter ut sensus spiritualis Verbi intelligatur, ex sensu ejus naturali omne quod est temporis rejiciendum est, et quoque 10 quod est loci, ut et omne quod est personae, et pro illis concipiendi sunt status rerum; ex quibus constare potest quam purum est Verbum in sensu interno, ita quam pure percipitur ab angelis in caelis, consequenter quam eminens angelorum sapientia et intelligentia est prae intelligentia et sapientia hominum, qui solum ex naturali determinato ad maxime finita in mundo et tellure cogitant; quod tempora in caelis sint status, videatur n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, 3827, 4814, 4882, 4901, 4916, 6110, 7218, 7381, 8070, et quid status, n. 4850.

[3] Ex his patet quid per holocaustum juge ex agnis significatur, ita quid 11 per juge et jugiter, alibi, ut quod ignis jugiter ardebit super altari, Lev. 6:6 [KJV 13]; 12 quod panis jugis erit super mensa, Num. 4:7;

per ‘ignem’ ibi et per ‘panem’ significatur bonum amoris a Domino in Dominum; quod ‘ignis’ id sit, videatur n. 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852, 10055, et quoque ‘panis’, n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 9323, 9545; per ‘juge’ ibi etiam significatur quod bonum illud erit in omni cultu, et quod ex illo bono sicut a 13 suo igne luceret verum fidei, significatur per quod ascendere facerent lucernam jugiter, Exod. 27:10;

quod ‘lucerna’ sit verum et bonum fidei, videatur n. 9548, 9783.

Poznámky pod čarou:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. The Manuscript inserts significatur.

3. The Manuscript inserts erit.

4. The Manuscript inserts quovis die, .

5. hoc

6. The Manuscript inserts quoque.

7. nam bonum

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. illis quae sunt temporis

10. The Manuscript inserts omne.

11. simile

12. et

13. et ex

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.