Bible

 

Exodus 27

Studie

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 576

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

576. "Habentes thoraces igneos et hyacinthinos et sulphureos." - Quod significet ratiocinationes pugnantes ex cupiditatibus amoris sui et amoris mundi, et ex falsitatibus inde, constat ex significatione "thoracum", quod sint armaturae in bello, in specie tutationes in pugnis (de qua supra, n. 557); ex significatione "ignis" seu "ignei", quod sit cupiditas amoris sui et inde omnis mali (de qua supra, n. 504 [c-e]); ex significatione "hyacinthi" seu "hyacinthini", quod sit cupiditas amoris mundi et inde omnis falsi (de qua sequitur); et ex significatione "sulphuris" seu "sulphurei", quod sit concupiscentia destruendi ecclesiae bona et vera per falsa mali (de qua infra, n. 578), hic quod sit falsum ardens ex binis illis amoribus: ex his constare potest quod per "thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos" significentur ratiocinationes pugnantes ex cupiditatibus amoris sui et amoris mundi, et ex falsitatibus inde.

[2] Quod "hyacinthinum" attinet; hoc in spirituali sensu significat caelestem amorem veri, at in opposito sensu diabolicum amorem falsi, et quoque amorem mundi; quod constare potest ex eo, quod coloris caelestis sit, et per illum colorem significatur verum ex origine caelesti, inde in opposito sensu falsum ex origine diabolica. Colores in mundo spirituali apparent electissimi, et originem ex bono et vero ducunt; colores enim ibi sunt modificationes lucis caelestis, ita intelligentiae et sapientiae quae in caelo apud angelos. Inde erat quod aulaeis Tabernaculi et vestibus Aharonis intertexta fuerint hyacinthinum, purpura, et coccineum dibaphum; nam per Tabernaculum repraesentabatur caelum Domini, ac per vestes Aharonis Divinum Verum caeli et ecclesiae; et per illa ex quibus Tabernaculum constructum, et ex quibus vestes Aharonis contextae fuerunt, repraesentabantur caelestia et spiritualia, quae sunt Divini Boni ac Divini Veri.

[3] Quod velum ante arcam ex hyacinthino, purpura, coccineo dibapho et byssino textum fuerit, Videatur, Exodus 26:31;

Quod similiter tegumentum pro ostio Tentorii, vers. 36, ibi;

Tum quod tegumentum portae atrii, Exodus 27:16;

Quod loramenta super ora aulaei tentorii essent ex hyacinthino, Exod 26:4;

Quod ephod esset ex auro, hyacinthino, purpura, coccineo dibapho intertextis, Exodus 28:6;

Et quoque pectorale judicii, ibid. vers. 15.

Quod Aharon et filii ejus, cum proficiscerentur in deserto, darent pannum hyacinthini super arcam, super mensam facierum, super candelabrum et lucernas; super altare aureum, et super omnia vasa ministerii, Numeri 4:6, 7, 9, 11, 12;

ex causa, quia Divinum Verum procedens ex Divino Amore, quod significatur per "pannum hyacinthini", complectitur et tutatur omnia sancta caeli et ecclesiae, quae per illa repraesentabantur.

[4] Quoniam "hyacinthinum" significabat caelestem amorem veri, ideo mandatum erat

Ut filii Israelis facerent sibi peniculamentum super alas Vestium, .... et super illud darent filum hyacinthini, ut in videndo illud recordarentur omnium praeceptorum Jehovae et facerent ea (Numeri 15:38, 39);

hic "filum hyacinthini" manifeste pro recordatione praeceptorum Jehovae; praecepta Jehovae sunt ipsa vera caeli et ecclesiae, et recordantur illi soli qui in caelesti amore veri sunt.

[5] Quod "hyacinthinum" significet amorem veri, etiam constare potest ex his apud Ezechielem,

"Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum; hyacinthinum et purpura ex insulis Elischae fuit tegumentum tuum;.... negotiatores tui cum perfectionibus, cum glomeribus hyacinthini et acupicto, et cum thesauris Vestium pretiosarum" (27:7, 24):

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri; ita quoque per illam significantur cognitiones veri quae ecclesiae: ac per "mercaturas" et "negotiationes" ejus in eo capite describitur comparatio intelligentiae per illas cognitiones: per "acupicturam ex Aegypto" significatur scientia talium quae ecclesiae sunt; quae quia est in inferiore loco et sic circumcirca vel extra, dicitur quod illa esset "expansio" et "in signum": per "hyacinthinum et purpuram ex insulis EliSchae" significatur spiritualis affectio veri et boni; quare illa dicuntur esse "ad tegumentum"; per "tegumentum" significatur verum: per "glomera hyacinthini et acupictum" significantur omnia vera spiritualia et naturalia; quae etiam una cum cognitionibus ex Verbo intelliguntur per "thesauros vestium pretiosarum."

[6] Quoniam "hyacinthinum" significat caelestem amorem veri, ideo quoque in opposito sensu significat diabolicum amorem falsi, in quo sensu etiam dicitur "hyacinthinum" in Verbo:

- Ut apud Ezechielem,

"Duae mulieres filiae unius matris.... in adolescentia scortatae sunt in Aegypto, .... Ohola quae Samaria, et Oholiba quae Hierosolyma: et scortata est Ohola sub Me, et dilexit amasios suos, Assyrios propinquos, Vestitos hyacinthino, praefectos et duces, juvenes desiderii omnes, equites equitantes equis" (23:26 1 ):

per "Samariam" et "Hierosolymam" significatur ecclesia, per "Samariam" ecclesia spiritualis, per "Hierosolymam" ecclesia caelestis, quae "Ohola" et "Oholiba" vocantur, quia per illa nomina significatur tentorium; et per "tentorium" significatur ecclesia quoad cultum; per "mulierem" in Verbo etiam significatur ecclesia: quod "scortatae sint in Aegypto" 2 significat quod falsificaverint vera ecclesiae per scientifica naturalis hominis: quod "dilexerit Assyrios" significat quod falsificaverint per ratiocinia ex scientificis illis; "Aschur" et "Assyria" significant ratiocinationes; qui "vestiti hyacinthino" dicuntur e fallaciis et falsis, quae in externa forma apparent sicut vera quia ex sensu litterae Verbi perverse applicato; qui etiam "praefecti, duces, juvenes desiderii, equitantes equis" dicuntur ex eadem apparentia; nam qui ratiocinantur ex propria intelligentia, apparent sibi, et aliis qui tales sunt, sicut intelligentes et sapientes, et illa quae loquuntur sicut vera intelligentiae et bona sapientiae, cum tamen falsa sunt, quae amant quia ex proprio; "praefecti et duces" significant principalia vera, et "equitantes equis" significant intelligentes.

[7] Apud Jeremiam,

"Argentum extensum a Tharschish adfertur, et aurum ex Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris, hyacinthinum et purpura 3 vestes eorum, opus sapientum tota" (10:9):

ibi de idolis domus Israelis, per quae significantur doctrinalia falsa, quia ex propria intelligentia; quare dicuntur "opus fabri et manuum conflatoris", ac "opus sapientum tota", et hoc ex eo quia ut vera et bona sibi apparent; "argentum ex Tharschish et aurum ex Uphaso" significat apparens in externa forma ut verum et bonum, quia ex sensu litterae Verbi. Ex his constare potest quod "hyacinthinum" significet amorem falsi quia ex proprio seu ex propria intelligentia.

Quod "hyacinthinum" etiam significet amorem mundi, est quia amor mundi correspondet amori falsi, sicut amor sui, qui per "ignem" significatur, correspondet amori mali; ex amore sui enim est omne malum, et ex amore mundi, qui ex illa origine, est omne falsum; malum enim spirituale, quod per amorem mundi significatur, est in sua essentia falsum, sicut bonum spirituale est in sua essentia verum (videatur in opere De Caelo et Inferno 15).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232