Bible

 

Exodus 26

Studie

   

1 Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.

2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.

3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.

4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.

5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.

6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.

7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.

8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.

9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.

10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.

11 Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.

12 Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.

13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.

14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.

15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,

16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.

17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.

18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.

19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.

20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,

21 quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.

22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,

23 et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.

24 Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.

25 Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,

27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :

28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.

29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.

30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.

31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :

32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.

33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.

34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.

36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.

37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9594

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9594. ‘Et habitaculum facies’: quod significet caelum alterum seu medium, constat ex significatione ‘habitaculi’ cum de Divino, quod sit caelum, proprie caelum medium seu secundum. Notum est quod tres caeli sint, intimum, medium, et ultimum, seu tertium, secundum, et primum; omnes illi caeli repraesentati sunt per tabernaculum; per arcam ubi testimonium, caelum intimum seu tertium, per habitaculum ubi mensa pro panibus facierum et candelabrum, caelum medium seu secundum, et per atrium 1 , caelum ultimum seu primum. Quod tres caeli sint, causa est quia tres gradus vitae sunt apud hominem; (homo enim, qui 2 fit angelus post mortem, caelum constituit, non aliunde sunt angeli, nec aliunde caeli; ) intimus ejus vitae gradus est pro caelo intimo, medius vitae gradus pro caelo medio, et ultimus pro caelo ultimo; et quia homo talis est, seu ita formatus, et ex humano genere caelum, ideo tres caeli sunt.

[2] Gradus illi vitae apud hominem aperiuntur successive; primus gradus per vitam secundum aequum et justum, alter gradus per vitam secundum vera fidei ex Verbo et secundum bona charitatis erga proximum inde, et tertius gradus per vitam secundum bonum amoris mutui et bonum amoris in Dominum; haec media sunt per quae aperiuntur successive illi tres gradus vitae apud hominem, ita tres caeli apud illum. Sed sciendum est quod quantum homo a bono vitae recedit, et ad malum vitae accedit, tantum claudantur illi gradus, hoc est, tantum claudantur caeli apud illum; nam sicut bonum vitae aperit illos, ita malum vitae claudit illos; inde est quod omnes qui in malo sunt extra caelum sint, 3 ita in inferno; et quia caeli apud hominem successive aperiuntur secundum bonum vitae ejus, ut supra dictum est, sciendum quod ideo apud quosdam 4 aperiatur caelum primum et non alterum, et apud quosdam 5 aperiatur caelum alterum 6 et non tertium; et quod apud illos solum qui in bono vitae sunt ex amore in Dominum, caelum tertium aperiatur; quod homo sit caelum in minima forma, et quod ad imaginem et caeli et mundi creatus sit, 7 videatur in locis citatis n. 9279.

[3] Est itaque intimum caelum, quod repraesentatur per arcam testimonii, de qua in capite praecedente; medium caelum, quod per habitaculum, de quo in hoc capite; et ultimum caelum, quod per atrium, de quo in capite sequente. Caelum dicitur habitaculum Dei ex eo quod Divinum Domini ibi habitet; est enim Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini quod facit caelum, quippe id dat vitam 8 angelis qui ibi; et quia Dominus in eo quod ex Se apud angelos habitat, n. 9338 fin. , ideo caelum dicitur habitaculum Dei, et ipsa Divina Vera ex Divino Bono, quorum receptiones sunt angeli seu societates angelicae, vocantur habitacula, ut apud Davidem,

Mitte lucem Tuam et veritatem Tuam; hae ducant me, ducant me ad montem sanctitatis et ad habitacula Tua, ut ingrediar ad altare Dei ad Deum, Ps. 43:3, 4 9 :

apud eundem,

Fluvius, cujus rivi laetificabunt urbem Dei, sanctum habitaculorum Altissimi, Ps. 46:5 [KJV Ps. 46:4]:

apud eundem,

In terram profanarunt habitaculum nominis Tui, Ps. 74:7:

apud eundem,

Quam amabilia sunt habitacula Tua, Jehovah! Ps. 84:2 [KJV Ps. 84:1].

[4] Quod sint Divina quae procedunt a Divino Humano Domini, quae proprie vocantur habitacula, et inde ipsum caelum vocatur habitaculum, constat etiam apud Davidem,

Juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, Si dedero somnum oculis meis usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ipsius, Ps 132:2, 4-7; ‘fortis Jacobi’ est Dominus quoad Divinum Humanum, n. 10 6425, ‘Ephrata’ 11 ubi inveniretur, est 12 Bethlechem ubi natus, Gen. 35:19, 48:7; Mich. 5:1 [KJV 5:2]; Matth. 2:5, 6 13 *********; ‘agri silvae’ sunt bona Ecclesiae apud gentes;

[5] apud Ezechielem,

Habitabunt super terra quam dedi servo Meo Jacobo, habitabunt super ea ipsi et filii filiorum eorum in aeternum; et David servus Meus princeps illis in aeternum; pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum; sic erit habitaculum Meum apud illos, 37:25-27;

‘David qui princeps illis’ pro Domino, n. 1888, ‘sanctuarium’ pro Divino Humano Domini, quoniam ab Ipso omne sanctum, n. 3210, 9229, ita ‘habitaculum’ pro caelo, et pro Ecclesia ubi Dominus:

[6] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, ut aedificetur urbs super cumulo suo, 30:18;

reducere captivitatem tentoriorum Jacobi' pro restaurare bona et vera Ecclesiae externae quae 14 deperdita, ‘habitaculorum ejus misereri’ pro restaurare vera Ecclesiae internae, ‘urbs quae aedificaretur super cumulo suo’ pro doctrina veri, n. 15 2449, 2943, 3216, 4492, 4493.

[7] Quomodo Dominus in caelis habitat, constare potest ex illis quae de Domino prius ostensa sunt, quod nempe Dominus quoad Divinum Humanum sit Sol ex quo calor et lux in caelis; calor ex Domino ut Sole est amor, et lux est fides; Dominus inde habitat apud illos qui ab Ipso recipiunt bonum amoris et verum fidei, ita calorem et lucem vitae; praesentia Ipsius est secundum gradus receptionis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts seu tentorium conventus.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. hoc est,

4. The Manuscript inserts modo.

5. The Manuscript inserts etiam.

6. sed

7. videantur loca citata

8. angeli, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. quo

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. abducta et perdita

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.