Bible

 

Exodus 25

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9489

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9489. ‘Ac cubitus et dimidius altitudo ejus’: quod significet plenum quoad gradus, constat ex significatione ‘cubiti et dimidii’ quod sit plenum, de qua mox supra n. 9488, et ex significatione ‘latitudinis’ quod sit gradus quoad bonum et quoad verum; quod altitudo id sit, est quia omne bonum et inde verum procedit ex Domino, et Dominus est in altissimo, et ideo vocatur Altissimus, n. 8153, est enim Sol caeli, n. 5097, 8812, et Sol est supra caelos, et est centrum a quo universum caelum quod 1 infra est existit et subsistit; omnes altitudines in caelo a Sole ejus ut centro sunt differentiae boni et inde veri; inde qui in intimo caelo sunt, propiores Domino sunt quia in bono amoris in Ipsum, ita in bono prae reliquis; qui in caelo medio sunt distant inde magis, quia in bono inferiore sunt, et magis adhuc qui in caelo ultimo; qui autem in inferno sunt, prorsus Domino remoti sunt, quia in malo et inde falso; hi ne quidem spectant ad Solem, sed retro a Sole; quapropter apparent, cum inspiciuntur a angelis, in situ inverso, pedibus sursum et capite deorsum. Quoniam jam distantiae et spatia in altera vita sunt apparentiae secundum status boni et inde veri, n. 9440, 2 ideo ‘altitudo’ in spirituali sensu significat gradus quoad bonum et quoad verum, seu gradus ab Altissimo, Qui est Dominus, ita ipsum Divinum Bonum.

[2] 3 Inde constat quid per ‘altitudinem’ significatur in sequentibus his locis, ut apud Jeremiam,

Venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae; et erit anima eorum sicut hortus irriguus, 31:12;

ibi ‘altitudo Zionis’ pro 4 bono caelesti, quod est bonum supra bonum spirituale; quia altitudo est bonum, ideo dicitur quod confluent a bonum Jehovae:

apud Ezechielem,

Aschur cedrus in Libano, alta facta est altitudo ejus, et longi facti rami ejus per aquas multas; pulchra fuit magnitudine sua, longitudine ramorum suorum, xxxi [3, ] 5, 7; *********

‘Aschur’ pro rationali illustrato, ‘cedrus in Libano’ pro Ecclesia spirituali, ‘altitudo ejus’ pro gradu 5 boni:

[3] apud eundem,

In monte altitudinis Israelis plantabo illum, 17:23:

6 et apud eundem,

In monte sanctitatis Meae, et in monte altitudinis Israelis, servient Mihi omnis domus Israelis, 20:40;

‘mons altidudinis Israelis’ pro summo gradu boni et inde veri apud illos qui ab Ecclesia spirituali. Quoniam pleraque in Verbo sensum oppositum habent, ita quoque altitudo, et in eo sensu significat malum amoris sui, ita elationem animi, ut Esai. 14:14 7 ; Ezech. 31:10, 14, 32:5; Amos 2:9; Dan. 4:8, 17 [KJV 11, 20]; et 8 pluries alibi. Quod altitudo sit gradus quoad bonum et inde verum, est etiam causa quia ‘altum’ significat internum, et bonum secundum gradus versus interiora perfectus est; quod ‘altum’ sit internum, videatur n. 1735, 2148, 4210, 4599.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts longe.

2. inde constare potest, quod altitudo in spirituali sensu significet

3. Simile

4. gradu intimo boni, quapropter etiam

5. The Manuscript inserts ejus.

6. at, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.