Bible

 

Exodus 24

Studie

   

1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.

2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.

3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.

4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.

5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.

7 Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :

10 et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.

11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.

13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,

14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.

15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,

16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.

17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.

18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9413

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9413. Vers. 12-15. Et dixit Jehovah ad Moschen, Ascende ad Me in montem, et esto ibi; et dabo tibi tabulas lapidis, et legem, et praeceptum, quae scribam ad docendum illos. Et surrexit Moscheh et Jehoschua minister ejus, et ascendit Moscheh ad montem Dei. Et ad seniores dixit, Sedete nobis in hoc, donec revertamur ad vos; et ecce Aharon et Chur vobiscum; quisquis habens verba, accedat ad illos. Et ascendit Moscheh ad montem, et obtexit nubes montem. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’ significat instructionem a Domino pro illis qui in sensu externo: ‘ascende ad Me in montem, et esto ibi’ significat praesentiam Domini apud illos per intermedium: ‘et dabo tibi tabulas lapidis’ significat librum legis seu Verbum in omni complexu: ‘et legem et praeceptum’ significat verum in communi 1 et in particulari: ‘quae scribam ad docendum illos’ significat ad reminiscentiam et ad informationem: et surrexit Moscheh et Jehoschua minister ejus' significat Verbum et repraesentativum: ‘et ascendit Moscheh ad montem Dei’ significat 2 versus caelum: ‘et ad seniores dixit’ significat illos qui in solo sensu externo: ‘Sedete nobis in hoc’ significat ut in illo maneant: ‘donec revertamur ad vos’ significat usque ad responsum: ‘et ecce Aharon et Chur vobiscum’ significat doctrinam veri ex Verbo tali: ‘qui habens verba, accedat ad illos’ significat quod inde removenda falsa: ‘et ascendit Moscheh ad montem’ significat ad caelum: ‘et obtexit nubes montem’ significat externa Verbi. 3

Poznámky pod čarou:

1. :praeceptum significat verum in particulari

2. The Manuscript deletes ad coelum, inserts and deletes versus, and inserts ad coelum compare Arcana Coelestia 9420

3. The Manuscript has the following note at the foot of page, with which compare Arcana Coelestia 9424: Chur sustentavit manus Moschis [3 or 4 indecipherable words follow]. Aharon is also written above Chur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.