Bible

 

Exodus 23

Studie

   

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6 Non declinabis in judicium pauperis.

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9341

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9341. ‘Et a deserto usque ad fluvium’: quod significet a jucundo sensualis usque ad bonum et verum rationalis, constat ex significatione ‘ponere terminum’ quod sit extensio, ut mox supra n. 9340; ex significatione ‘deserti’ quod sit ubi non habitatum et non excultum 1 ; ita applicate ad spiritualia quae fidei et ad caelestia quae amoris, 2 desertum est ubi non bonum et non verum, sicut est sensuali; quod sensuale hominis tale sit, videatur n. 9331 fin. ; quia sensuali non est bonum caeleste nec verum spirituale, sed est jucundum et volupe ex corpore et mundo, ideo per ‘desertum’ 3 significatur hoc extremum in homine Ecclesiae; et ex significatione ‘Euphratis’, qui hic est ‘fluvius’, quod sit bonum et verum rationalis; quod ‘Euphrates’ id sit, est quia ibi Assyria, et per ‘Assyriam’ seu ‘Aschurem’ significatur rationale, n. 119, 1186;

[2] hoc intelligitur per ‘Euphratem’ ubi dicitur ‘a deserto ad Euphratem’, tum ‘a fluvio Aegypti ad Euphratem’ ut apud Joschuam, A deserto et Libano usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, universa terra Chittaeorum, et usque ad mare magnum, ad occasum solis, erit terminus vester, 1:4:

et apud Moschen, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, Gen. 15:18:

similiter apud Davidem,

Vitem ex Aegypto proficisci fecisti; emisisti propagines usque ad mare, et ad fluvium ramusculos ejus, Ps. 80:9, 12 [KJV Ps. 80:8, 11];

‘vitis ex Aegypto’ pro Ecclesia spirituali repraesentata per filios Israelis, ‘ad mare et ad fluvium’ pro ad interiora vera et bona: pariter 4 apud Micham, Ad te venient ab Aschure et urbibus Aegypti, et inde ab Aegypto usque ad fluvium, et mare a mari, a monte ad montem, 7:12 5 .

[3] Sed aliud significatur per ‘Euphratem’ cum spectatur e medio terrae Canaanis ut ejus extremum ab uno latere, seu ut quod claudit illam ab una parte 6 ; tunc per eum fluvium significatur id quod ultimum est regni Domini, hoc est, quod ultimum est caeli et Ecclesiae quoad bonum et verum rationale; quod termini terrae Canaanis, qui fuerunt fluvii et maria, significaverint ultima in regno Domini, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240, 6516; ‘Euphrates’ ideo talia vera et talia bona quae sunt sensualis correspondentia veris et bonis rationalis; sed quia sensuale hominis proxime exstat ad mundum et ad tellurem, et inde recipit sua objecta, n. 9331 fin. , idcirco non aliud pro bono agnoscit quam quod jucundat corpus, et non aliud pro vero quam quod favet isti jucundo; ideo per ‘fluvium Euphratem’ in hoc sensu significatur voluptas oriunda ex amoribus sui et mundi, ac falsitas confirmans illud per ratiocinia ex fallaciis sensuum;

[4] haec intelliguntur per ‘fluvium Euphratem’ apud Johannem, Vox dixit sexto angelo, Solve quattuor angelos vinctos ad fluvium magnum Euphratem; soluti sunt, et occiderunt tertiam partem hominum, Apoc. 9:[14, ] 15; ‘angeli vincti ad Euphratem’ pro falsis oriundis per ratiocinia ex fallaciis sensuum quae favent jucundis amorum sui et mundi:

apud eundem,

Sextus angelus effudit phialam super fluvium magnum Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum qui ab oriente solis, Apoc. 16:12;

ibi ‘Euphrates’ pro falsis ex simili origine, ‘aqua exsiccata’ pro falsis illis a Domino remotis, ‘via regum ab oriente solis’ pro quod tunc vera fidei visa et revelata illis qui in amore in Dominum sunt; quod ‘aquae’ sint vera et in opposito sensu falsa, videatur n. 705, 739, 756, 790, 839, 2702, 3058, 3424, 4976, 7307, 8137, 8138, 8568, 9323, quod ‘via’ sit verum visum et revelatum, 7 n. 627, 2333, 3477, ‘reges’ quod sint qui in veris, n. 1672, 2315, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, ‘oriens 8 ’ quod sit Dominus, tum amor ab Ipso et in Ipsum, n. 101, 1250, 3708, similiter ‘sol’, n. 1529, 1530, 2440, 9 2495, 3636, 3643, 4060, 4696, 5377, 7078, 7083, 7171, 7173, 8644, 8812:

[5] apud Jeremiam,

Deseruisti Jehovam Deum tuum, quo tempore duxit te in viam; quamobrem quid tibi cum via Aegypti ut bibas aquas Schichoris? aut quid cum in via Aschuris ut bibas aquas fluvii? 2:17, 18;

‘ducere in viam’ pro docere verum, ‘quid tibi cum via Aegypti ut bibas aquas Schichoris?’ pro quid cum falsis inductis per scientifica perverse applicata? ‘quid tibi cum via Aschuris ut bibas aquas fluvii?’ pro quid cum falsis 10 per ratiocinia ex fallaciis sensuum ad favendum jucundis amorum sui et mundi?

[6] apud eundem,

Jehovah ad prophetam, Sume cingulum quod emisti, quod super lumbis tuis, et surge, abi ad Euphratem, et absconde illud ibi in foramine petrae; abivit et abscondit illud ad Euphratem; postea factum est a fine dierum multorum, et dixit Jehovah, Surge, abi ad Euphratem, recipe inde cingulum; quare abivit ad Euphratem et fodit, et recepit cingulum ex loco ubi absconderat illud; sed ecce corruptum erat cingulum, non proderat ad quicquam, 13:3-7;

‘cingulum lumborum’ est vinculum externum continens omnia amoris et inde fidei, abscondi in foramine petrae juxta Euphratem' est ubi fides in obscuro et fit nulla per falsa ex ratiociniis, ‘cingulum corruptum ut non ad quicquam prodesset’ pro quod tunc dissoluta et dispersa omnia amoris et fidei.

[7] Quod Jeremias alligaret libro a se scripto lapidem, et projiceret in medium Euphratem, 51:63, significabat quod Verbum propheticum periret per similia:

apud eundem,

Non effugiet celer, neque eripiet se fortis; septentrionem versus juxta litus fluvii Euphratis impegerunt et ceciderunt; sed Jehovah Zebaoth vindictam sumit de hostibus suis: quia sacrificium Domino Jehovae Zebaoth in terra septentrionis juxta fluvium 11 Euphratem, Jer. 46:6, 10 12 ; etiam ibi ‘fluvius Euphrates’ pro falsificatis veris et adulteratis bonis per ratiocinia ex fallaciis, et inde scientificis quae favent amoribus sui et mundi.

Poznámky pod čarou:

1. inhabitatum et inexcultum

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. similiter

5. The Manuscript inserts, similiter.

6. a parte

7. The Manuscript inserts videatur.

8. The Manuscript inserts solis.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. via Aegypti et bibere aquas Schichoris pro falsis inductis per scientifica perverse applicata; via Aschuris et bibere aquas fluvii, pro falsis

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.