Bible

 

Exodus 23

Studie

   

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6 Non declinabis in judicium pauperis.

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9300

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9300. ‘Primum primitiarum humi tuae introduces in domum [Jehovae] Dei tui’: quod significet quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino, constat ex significatione ‘primitiarum humi’ quod sit quod bona et vera Ecclesiae addicanda sint soli Domino; quod ‘primitiae’ illa sint, videatur n. 9223, et quod ‘humus’ sit Ecclesia, n. 566, 1068; ‘primum primitiarum’ dicitur quia hoc primarium erit; bona enim et vera suam vitam a Domino 1 habent, et tunc vitam a Domino habent 2 cum Ipsi addicantur; et ex significatione ‘adducere in domum Dei’ quod sit ad Dominum, ut sancta sint; quod ‘domus Dei’ sit Dominus, videatur n. 3720, et quod omne sanctum sit a Domino, n. 9229; ex quibus patet quod per ‘primum primitiarum humi tuae introduces in domum Dei’ significetur quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino.

[2] Vera boni et bona veri dicuntur, quia apud hominem qui regeneratur, et magis apud illum cum regeneratus est, vera sunt boni et bona sunt veri, vera enim faciunt vitam intellectus, et bonum vitam voluntatis; et apud hominem regeneratum intellectus et voluntas unam mentem faciunt, et communicant reciproce, vera quae intellectus cum bono quod voluntatis, et bonum quod voluntatis cum veris quae intellectus; influunt vicissim, vix aliter ac sanguis e corde in pulmones et inde rursus 3 in cor, et dein e corde sinistro in arterias et ab his per venas iterum in cor; talis idea potest haberi de reciprocatione boni et veri apud hominem ab intellectu ejus in voluntatem, et a voluntate 4 ejus in intellectum; 5 quod ex pulmonibus et corde idea imprimis de reciprocatione veri fidei et boni charitatis in intellectu et voluntate capi possit 6 , est quia pulmones 7 correspondent veris quae fidei et cor bono quod amoris, n. 3635, 3883-3896; inde quoque est quod per ‘cor’ in Verbo significetur vita voluntatis, et per ‘animam’ vita fidei, n. 9050;

[3] quod ex illis 8 idea de veris quae intellectus et de bono quod voluntatis formari possit, est quia omnia quae fidei et quae amoris sunt secum ferant ideam ex talibus quae homo scit, nam homo absque idea ex scibilibus et sensibilibus apud se non cogitare potest; et homo tunc cogitat juste, etiam de illis quae fidei et amoris sunt, cum ex correspondentiis 9 , nam correspondentiae sunt veritates naturales in quibus sicut in speculis repraesentantur veritates spirituales; quapropter 10 quantum extra illas capiuntur ideae cogitationis de spiritualibus, tantum vel ex fallaciis sensuum vel ex incongruis capiuntur ideae; quales ideae homini sunt de illis quae fidei et amoris 11 , patet manifeste in altera vita, nam ibi ideae percipiuntur clare.

[4] 12 Quod dicatur quod vera fidei se referant ad intellectum hominis, et bonum charitatis ad voluntatem ejus, apparere potest sicut non congruum illis qui dicunt et se confirmant in eo quod ea quae fidei sunt simpliciter credenda sint, quia naturalis homo et ejus intellectuale non capit quicquam de talibus, et quia fides non ab homine est sed a Domino; verum 13 iidem usque agnoscunt et credunt quod homo 14 illustretur in veris et 15 accendatur bono cum legit Verbum, et cum illustratur quod tunc percipiat quid verum et non verum; 16 etiam illos qui prae aliis detexerunt veritates ex Verbo, vocant illustratos; inde patet quod qui illustrantur videant et percipiant intus in se num verum sit vel non verum; quod tunc intus illustratur est eorum intellectuale, et quod tunc intus accenditur est eorum voluntarium; sed si verum genuinum fidei est in quo illustrantur, et bonum genuinum charitatis in quo accenduntur, tunc est intellectuale interni hominis quod illustratur, et voluntarium interni hominis quod accenditur; aliter si non verum genuinum fidei est et non bonum genuinum charitatis;

[5] qui in his sunt, etiam 17 qui in falsis et malis, quidem confirmare vera Ecclesiae possunt, sed non ex interiore videre et percipere num vera sint; inde est quod plerique permaneant in doctrinalibus Ecclesiae suae in qua nati sunt, et modo confirment illa; qui etiam confirmavissent se in maxime haereticis, sicut in 18 Socinianismo et in Judaismo, 19 si ex talibus parentibus nati fuissent; ex his patet quod intellectuale illustretur apud illos qui in affectione veri ex bono sunt, non autem apud illos qui in affectione veri ex malo; apud illos qui in affectione veri ex bono sunt, illustratur intellectuale interni hominis et accenditur voluntarium interni hominis, at apud illos qui in affectione veri ex malo sunt, non illustratur intellectuale interni hominis nec accenditur voluntarium interni hominis; causa est quia hi naturales homines sunt 20 ; inde est quod 21 defendant quod naturalis homo non capere possit ea quae fidei sunt.

[6] Quod intellectus sit qui illustratur 22 veris fidei, et voluntas quae accenditur 23 bono charitatis, apud illos qui in affectione veri ex bono 24 sunt, et inde interiores ac spirituales homines sunt, patet manifeste ab iisdem in altera vita; illi ibi in intellectu sunt omnium quae fidei sunt, et in voluntate omnium quae charitatis 25 , quod etiam clare 26 percipiunt; inde illis intelligentia et sapientia quae ineffabilis, sunt enim post exuitionem corporis in interiore intellectu qui illustrabatur in mundo, et in interiore voluntate quae accendebatur in mundo; sed quomodo tunc illustrabantur et accendebantur, non percipere potuerunt, quia tunc cogitabant 27 in corpore et ex talibus quae mundi sunt; ex his nunc constat 28 quod vera fidei faciant vitam intellectus, et bonum charitatis faciat vitam voluntatis, ita 29 quod intellectus adesse debeat in illis quae fidei sunt, et voluntas in illis quae charitatis, seu quod idem, quod illae binae facultates sint in quas influit fides et charitas a Domino, et quod secundum eorum statum recipiantur, ita 29 quod nullibi quam in illis apud hominem sit habitaculum Domini.

[7] Quomodo cum his porro se habet, idea formari potest ex illis quae de interno et de externo homine, n. 6057, 9279, dicta sunt, quod nempe internus homo formatus sit ad imaginem caeli at 30 externus ad imaginem mundi, et quod illi apud quos internus homo non apertus est nihil videant e caelo, et quod ea quae vident ex mundo de caelo, 31 caligo sint, et quod ideo nullam ideam spiritualem possint habere de talibus quae fidei et charitatis sunt; inde quoque est quod ne quidem capere possint quid bonum Christianum seu quid charitas est, usque adeo ut prorsus cogitent 32 in solis veris, quae vocant fidei, consistere vitam caeli, et quoque hanc dari posse apud quoscumque qui fiduciam fidei habent tametsi non vitam fidei;

[8] quantum hi caecutiunt de vita fidei quae est charitas, patet evidenter ex eo quod prorsus nihil attendant ad milia de bono vitae quae Ipse Dominus docuit, et cum legunt Verbum 33 , quod ilico rejiciant ea post fidem a tergo, ac ita a semet 34 et ab aliis abscondant; inde quoque est quod illa 35 quae sunt boni, hoc est, quae sunt charitatis et ejus operum, ejiciant 36 e doctrina Ecclesiae in doctrinam inferiorem quam theologiam moralem vocant, quam naturalem faciunt 37 non spiritualem, cum tamen post mortem vita charitatis manet, et modo tantum fidei quantum concordat cum ea vita, hoc est, tantum cogitationis de veris fidei quantum voluntatis boni est secundum illa. Quod 38 qui in fide sunt ex bono, possint se confirmare ex scientificis quibuscumque et per illa corroborare fidem, videatur n. 2454, 2568, 2588, 4156, 4293, 4760, 5201, 6047, 8629.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this before suam.

2. accipiunt

3. iterum

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts minam de his absque aliqua perceptione ex talibus qui a materiali mundo, nulla idea formari potest, ita nec aliquo modo intrare etafficere intellectum.

6. ex corde et pulmonibus idea apprimum capi possit de reciprocatione veri et boni in intellectu et voluntate

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. correspondentia

10. et

11. sint de fide et amore

12. See page 410, note 4

13. sed

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript inserts quoque.

16. The Manuscript inserts quapropter.

17. et quoque

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts aliter ac.

20. et quod hic solum apud illos intellectuale interius illustratum sit, et voluntarium interius accensum, apud hos autem solum, intellectuale exterius et voluntariumexterius; et quod hi naturales homines sint

21. The Manuscript inserts illi.

22. illustretur

23. accendatur

24. The Manuscript places this after sunt.

25. The Manuscript inserts sunt.

26. The Manuscript inserts tunc.

27. illustrabatur et accendebatur non percipi potuit, quia cogitat tunc homo

28. inde patet

29. et

30. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

31. The Manuscript inserts illis.

32. dicant

33. illa

34. se

35. talia

36. imo

37. The Manuscript inserts et.

38. The Manuscript inserts illi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.