Bible

 

Exodus 23

Studie

   

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6 Non declinabis in judicium pauperis.

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9293

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9293. ‘Et non videbuntur facies Meae vacue’: quod significet receptionem boni ex misericordia et gratiarum actionem, constat ex significatione ‘facierum Jehovae’ quod sint bonum, misericordia, pax, de qua n. 222, 223, 5585, 7599, et ex significatione ‘non videri 1 vacue’ seu non absque munere, quod sit testificatio ob receptionem boni et gratiarum actio, nam munera quae offerebantur Jehovae significabant talia quae ab homine ex corde offeruntur Domino et acceptantur a Domino; se habet cum muneribus sicut cum quibusvis factis hominis; facta hominis sunt modo gestus, et abstracte a voluntate spectata sunt solum motus varie formati et quasi articulati, non absimiles motibus machinae, ita, 2 inanimati; sed facta una cum voluntate spectata non sunt tales motus sed sunt formae voluntatis coram oculis ostensae, nam facta non aliud sunt quam testificationes talium quae voluntatis sunt; et etiam 3 ex voluntate animam seu vitam suam habent; quapropter 4 de factis simile quod 5 de motibus dici potest, nempe quod nihil in factis vivat praeter voluntatem, sicut nihil in motibus praeter conatum; quod ita sit, etiam novit 6 homo, nam qui intelligens est, non ad facta hominis attendit sed solum ad voluntatem, ex qua, per quam, et propter quam, facta existunt; immo qui sapiens est vix facta videt sed in factis quale et quantum 7 voluntatis; similiter se habet cum muneribus, quod in illis voluntas spectetur a Domino; inde est quod per ‘munera Jehovae’, hoc est, Domino oblata, significentur talia quae sunt voluntatis seu cordis; voluntas hominis est quae 8 vocatur ‘cor’ in Verbo 9 ; ex his quoque patet quomodo intelligendum quod quisque secundum facta sua aut opera sua accepturus sit judicium in altera vita, Matth. 16:27, quod nempe secundum illa quae cordis et inde vitae.

[2] Quod talia per ‘munera 10 Jehovae oblata’ significentur, patet 11 ex Verbo, ut apud Davidem,

Sacrificium et munus non voluisti; holocaustum et sacrificium peccati non petiisti; facere voluntatem Tuam, Deus mi, desideravi, Ps. 40:7, 9 [KJV 6, 8]:

apud Moschen, Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum et Dominus dominorum, Qui non acceptat facies, et non accipit munus, Deut. 10:17:

et apud Matthaeum, Si obtuleris munus tuum super altari, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinques ibi munus coram altari, et abi, prius reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum, Matth. 5:23, 24 12 ; inde patet quod ‘munera Domino oblata 13 ’ fuerint testificationes talium quae 14 corde offeruntur, 15 quae sunt fidei et charitatis 16 ; ‘reconciliari fratri’ est charitas erga proximum:

[3] 17 apud eundem,

Venerunt sapientes ex orientalibus, et Domino nato obtulerunt munera, aurum, tus, et myrrham, 2 [Matth. 2:1, ] Matth. 2:11; per ‘aurum, tus, et myrrham’ significantur omnia quae boni amoris et fidei sunt in Dominum, ‘aurum’ quae boni amoris, ‘tus’ quae boni fidei 18 , et ‘myrrha’ quae utriusque in externis; quod sapientes ex orientalibus 19 obtulerint illa, erat quia in orientalibus 20 apud quosdam 21 ex antiquis temporibus permansit scientia et sapientia veterum, quae fuit in illis quae in mundo et super tellure intelligere 22 et videre caelestia et Divina; nam notum antiquis fuit quod omnia corresponderent et repraesentarent, ac inde significarent, ut patet etiam a gentilium antiquissimis libris et monumentis; inde erat 23 quod sciverunt aurum, tus, et myrrham significavisse 24 bona quae offerenda Deo; sciverunt etiam ex propheticis suis, quae 25 fuerunt Antiquae Ecclesiae 26 , de quibus 27 n. 2686, quod Dominus in mundum venturus esset, et quod tunc apparitura illis stella, de qua etiam Bileamus, qui quoque ex filiis orientis erat, prophetavit, Num. 24:17, videatur n. 3762; ‘stella’ etiam significat cognitiones boni et veri 28 interni, quae a Domino, n. 2495, 2849, 4697:

[4] apud Davidem,

Reges Tharschisch et insularum munus adducent, reges Schebae et Sebae donum afferent, et incurvabunt se omnes reges, et omnes gentes servient Ei, 72:10, 11;

haec de Domino dicta sunt; per ‘munus adducere’ et ‘ 29 donum’ afferre' significatur bonum amoris et fidei; nam ‘Tharschisch’ significat doctrinalia amoris et fidei 30 , n. 1156, ‘Scheba et Seba’ 31 cognitiones boni et veri, n. 1171, 3240, ‘reges’ 32 vera Ecclesiae, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, et 33 ‘gentes’ bona Ecclesiae, n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849, 4574, 6005, 8771; inde patet quid intelligitur per quod ‘incurvabunt se omnes reges, et omnes gentes servient’:

[5] apud Esaiam,

Annuntiabunt gloriam Meam in gentibus, tunc adducent omnes fratres vestros ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis, et super curru, et super raedis cameratis, et super mulis, et super 34 veredariis, ad montem sanctitatis Meae Hierosolymam, quemadmodum adducunt filii Israelis munus in vase mundo domum Jehovae, 66:19, 20;

qui sensum internum Verbi non scit credere potest quod haec de Judaeis dicta sint et quod illi sic ad Hierosolymam a gentibus adducerentur; sed sunt bona amoris et fidei in Dominum quae ita prophetice describuntur et quae per ‘munus’ intelliguntur; ‘equi’, ‘currus’, ‘raedae cameratae’, ‘muli’, et ‘veredarii’, super quibus adducendi, sunt intellectualia, doctrinalia, et scientifica veri et boni, ut patet a significatione 'illorum, ut ‘equorum’, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6401, 6534, 8029, 8146, 8148, et ex significatione ‘curruum’, n. 5321, 5945, 8146, 8148, 8215, et ex significatione ‘mulorum’, n. 2781:

[6] 35 apud Malachiam, Sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defaecabit illos sicut aurum et sicut argentum, ut sint adferentes Jehovae munus in justitia; tunc suave erit Jehovae munus Jehudae et Hierosolymae juxta dies saeculi, et juxta annos priores, 3:3, 4;

quia per ‘munus oblatum Jehovae’ significatur bonum amoris et fidei 36 , ideo dicitur quod sint ‘adferentes Jehovae 37 munus in justitia’ et quod tunc ‘suave erit Jehovae munus’; purificare filios Levi et defaecare illos sicut aurum et argentum significat purificationem boni et veri a malis et falsis; filii Levi 38 sunt qui in fide et charitate, ita qui ab Ecclesia spirituali, n. 3875, 4497, 4502, 4503, ‘Judah’ est bonum amoris caelestis, ita qui in illo, n. 3654, 3881.

Poznámky pod čarou:

1. videre, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The Manuscript inserts in se.

3. inde quoque facta

4. quare

5. similiter ac

6. scit

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. nam cor est voluntas

10. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

11. The Manuscript inserts quoque.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. data

14. The Manuscript inserts ex.

15. The Manuscript inserts nempe.

16. charitatis et fidei

17. The Manuscript inserts similiter.

18. The Manuscript inserts in internis.

19. The Manuscript inserts venerint et.

20. adhuc ibi

21. The Manuscript places this after temporibus.

22. scire

23. quoque

24. significaverint

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. ex libris propheticis, quae fuerant in antiqua Ecclesia

27. The Manuscript inserts videatur.

28. veri et boni

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. nam per Tharschisch significantur doctrinalia boni et veri

31. per Schebam

32. per reges

33. The Manuscript inserts quod.

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. The Manuscript inserts Et.

36. charitatis

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. agitur ibi de Domino

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.