Bible

 

Exodus 23

Studie

   

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6 Non declinabis in judicium pauperis.

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9272

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9272. ‘[Et] sex annis seres terram [tuam]’: quod significet statum primum cum homo Ecclesiae instruitur in veris et bonis fidei, constat ex significatione ‘sex annorum’ quod sit status hominis qui regeneratur primus, de qua infra n. 9274, et ex significatione ‘serere terram’ quod sit cum inseminantur vera et bona fidei; quod ‘serere terram’ sit illud, est quia omnia quae sunt agri, sementis, et ejus proventus, significant talia quae sunt Ecclesiae in communi, et quae sunt hominis Ecclesiae in particulari, qui est homo regeneratus per verum fidei et bonum charitatis a Domino; inde est quod 1 ager et humus in Verbo significent illos in Ecclesia qui 2 recipiunt vera et bona fidei, sicut ager semina; quapropter etiam in Verbo pluries memoratur ager, semen, sementis, messis, proventus, frumentum, et triticum, et inde panis, 3 praeter reliqua quae sunt agri.

[2] Qui non scit quomodo se habet cum statu caeli, non aliter credit quam quod 4 illa in Verbo solum locutiones 5 metaphoricae ac comparationes 6 sint, sed sunt reales correspondentiae; quando enim angelis est sermo de regeneratione hominis a Domino per vera fidei et bona charitatis, tunc infra in mundo spirituum apparent agri, sata, novalia, et quoque messes, et hoc ex causa quia correspondent; qui hoc scit etiam scire potest quod talia in mundo secundum correspondentias creata sint, nam universa natura, hoc est, caelum cum sole, luna, astris, et tellus cum subjectis trium 7 regnorum suorum, correspondent talibus quae in mundo spirituali sunt, n. 2993, 5116, 5377, et quod sic natura sit theatrum 8 repraesentativum regni Domini, n. 3483, et quod inde subsistant omnia quae in mundo naturali 9 , n. 2987, 2989- 10 2991, 3002, 8211; ex his patet unde est quod illa quae sunt agri, hoc est, quae seruntur in agro et metuntur ex agro, significent talia quae sunt Ecclesiae in communi et in particulari; quod etiam comparationes 11 in Verbo sint ex illis quae 12 correspondent, videatur n. 3579, 8989.

[3] Quod ‘serere terram’ seu ‘agrum’ sit docere et discere vera et bona fidei quae Ecclesiae, et quod ‘proventus’ sint bona veri inde, constare potest ex pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Quia oblita es Dei salutis tuae, propterea plantabis plantas jucundarum; sed palmite extranei conseres eam; in die plantam tuam crescere facies, et mane semen tuum 13 efflorescere, acervus messis in die possessionis; at dolor desperatus, [Esai. 17:10, ] 11; hic talia quae super tellure crescunt memorantur; quod tamen sancta Ecclesiae per illa intelligantur, patet, nempe per ‘plantare plantas jucundarum’ talia quae favent affectionibus, et per ‘palmite extranei conserere terram’ docere vera non genuina:

[4] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah viro Jehudae et Hierosolymae, Novate vobis novale, neque serite inter spinas; circumcidite vos 14 Jehovae, et removete praeputia cordis vestri, 4:3, 4;

quod ‘serere inter spinas’ sit docere et discere vera, sed quae ‘curae mundi, fraus divitiarum, et concupiscentia 15 suffocant et infrugifera reddunt’, docet Dominus apud Marcum 4:7, 18, 19; quapropter dicitur quod ‘circumciderent se Jehovae et removerent praeputia cordis’, hoc est, quod 16 purificarent se a talibus quae vera et bona fidei suffocant et infrugifera reddunt; quod circumcidere id sit, videatur n. 2039, 2056, 2632, 3412, 3413, 4462, 7045; simile per serere tritica et metere spinas significatur apud Jeremiam 12:13:

[5] apud Micham, Ego defatigatus sum percutiendo te, devastando propter peccata tua; tu seres sed non metes; tu calcabis olivam, sed non unges te oleo; et mustum, sed non bibes vinum, 6:13, 15;

‘serere et non metere’ pro instrui in veris fidei sed absque profectu, ‘calcare olivam sed non ungere se oleo’ pro instrui de bono vitae sed usque non vivere in illo, ‘calcare mustum sed non bibere vinum’ pro instrui de veris quae ex bono sed usque non appropriare illa sibi; quod talia Ecclesiae seu caeli per illa significentur, patet ex illis quae praecedunt, quod nempe 17 ita devastarentur propter peccata eorum, nam impius et peccator instructionem recipit sed modo inter scientifica reponit quae e memoria depromit ad aucupandum famam, honores, et opes, ita ad serviendum usui et fini malo; inde vera et bona quibus homo instructus est amittunt vitam caeli, et fiunt mortua, ac demum mortifera:

[6] apud Esaiam,

Beati vos serentes juxta 18 omnes aquas, emittentes pedem bovis et asini, 32:20;

‘serere juxta 19 omnes aquas’ est instrui veris quibuscumque quae ad usum, ‘emittere pedem bovis et asini’ est 20 instrui in bonis et veris externis:

apud eundem,

Venturos radicabit Jacobus, efflorescet et florebit Israel, ita ut impleantur facies orbis proventu: non avolare cogentur amplius doctores tui, et erunt oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audient verbum a post te, dicendo, Haec via, ite in ea; tunc Jehovah dabit pluviam seminis tui quo conseres terram, et panem proventus terrae, et erit pingue et opulentum; pascent pecora tua in die illo prato lato; et boves et asini 21 laborantes terram farraginem meram comedent: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, et vulnus plagae ejus sanabit, 27:6, 20-26;

[7] quod Jehovah daret pluviam seminis quo consereret terram, et panem proventus terrae, quod pascerent pecora prato lato, quod boves et asini laborantes terram farraginem meram comederent, quod lux lunae esset sicut lux solis, et haec septupla, significent talia quae sunt Ecclesiae 22 , patet manifeste cuivis qui expendit; tum quod significent instructionem in veris et bonis fidei 23 ; nam dicitur, ‘erunt oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audient verbum, dicendo, Haec via, ite in ea’, ‘doctores’ enim sunt qui instruunt, et ‘via in 24 qua irent’ est verum doctrinae et bonum vitae; quid autem singula in specie significant, patet a significatione ‘pluviae’, ‘seminis’, ‘proventus’, ‘terrae’, ‘pecorum’, ‘prati lati’, ‘boum et asinorum laborantium terram’, ‘farraginis quam comedent 25 ’; tum 26 ex significatione ‘lucis lunae et solis’, ut et 27 ‘septupli’ et ‘septem 28 dierum’; et quia talia quae sunt Ecclesiae, hoc est, quae doctrinae et vitae, per illa significantur, sequitur quod hoc fiet ‘in die quo Jehovah obligabit fracturam populi Sui, et sanabit vulnus plagae ejus’; ‘fractura populi’ est falsum doctrinae ex improbitate doctorum, ex concupiscentiis, et ex aliis causis sensim irrepens, ‘vulnus plagae’ est malum vitae inde.

[8] Quia apud populum Israeliticum et Judaicum omnia erant repraesentativa caelestium et Divinorum, etiam erant agri et eorum proventus, tum vineae, oliveta, et omnes plantationes, ut et armenta et boves, praeter etiam montes, colles, valles, fluvii, et reliqua quae sensibus eorum obvia fuerunt; inde erat quod etiam talibus locupletati fuerint cum statuta et judicia custodiverunt et fecerunt, secundum promissiones passim in Verbo, ut apud Moschen, Si in statutis Meis ambulaveritis, et praecepta Mea custodiveritis et feceritis illa, dabo pluvias vestras in tempore suo, et dabit terra proventum suum, et arbor agri dabit fructum suum, [Lev. 26:3] 4:

et apud Sachariam, Vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum; unde fiet, quemadmodum fuistis maledictio inter gentes, eritis benedictio, 8:12, 13.

[9] Contrarium 29 evenit quando colebant alios deos, nam tunc non amplius repraesentabant caelestia et Divina sed infernalia et diabolica; quapropter tunc non amplius fuit fertilitas, nec proventus, sed consumptio et vastatio, secundum haec apud Moschen, Si serviatis diis aliis, exardescet ira Jehovae contra vos; concludet caelum ut non sit pluvia, et terra non det proventum suum, [Deut. 11:16, ] 17:

et apud eundem,

Cum pinguis factus est 30 Jeschurun, recalcitravit, et deseruit Deum; sacrificant daemonibus, diis quos non noverunt; quare ignis accensus est in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, ac consumet terram et proventum ejus, Deut. 32:15, 17, 22 31 .

[10] Ex his nunc patet quid significatur per ‘serere terram’ et per ‘proventum ejus’, tum quoque unde id quod significent; patet etiam quid per illa significatur in sequentibus his locis:

apud Davidem,

Jehovah ponit desertum in stagnum aquarum, et terram siccitatis in exitus aquarum; facit habitare ibi famelicos, ut serant agros, et plantent vineas, et faciant fructum proventus, [Ps. 107:35]-37:

apud eundem,

Confitebuntur Te populi omnes; terra dabit proventum suum; benedicet nobis Deus, Ps. 67:6-8 32 [KJV Ps. 67:5-7]:

apud Moschen,

Jehovah facit equitare populum Suum super excelsis terrae, et cibat proventu agrorum; sugere facit eum mel e rupe petrae, et oleum ex saxo petrae, Deut. 32:13 33 .

Poznámky pod čarou:

1. ager in Verbo significet

2. recipiant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. et plura

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts sunt.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. quae in Verbo, sint reales correspondentiae

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. super

19. In the Manuscript, secundum is deleted and juxta is inserted.

20. pro

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. coelestia

23. The Manuscript deletes bonis et veris fidei and inserts veris fidei et bonis vitae.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. comederent

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. tum

28. sex in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

29. The Manuscript inserts autem.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. 15, 17, 22 is deleted and 32:22 is inserted in the Manuscript; the First Latin Edition has 32:22

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.