Bible

 

Exodus 23

Studie

   

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6 Non declinabis in judicium pauperis.

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6674

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6674. ‘Quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah’: quod significet quale et statum naturalis ubi 1 scientifica, constat ex significatione ‘nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1896, 2009; et quoque status, n. 1946, 2643, 3422, 4298; nomina enim 2 in Verbo omnia significant res, et 3 in summa comprehendunt illa qua istius rei sunt de qua agitur, ita quale et statum ejus, hic itaque nomina ‘Schiphra’ et ‘Puah’ quale et statum naturalis ubi vera scientifica quia haec est res de qua agitur, ut patet a mox praecedentibus n. 6673. Qui non novit quod nomen sit quale et status rei de qua agitur, is credere potest quod ubi nomen dicitur, sit modo nomen quo intelligitur;

[2] ita ubi de nomine Suo Dominus dicit, quod sit modo nomen, cum tamen est quale cultus, nempe omne fidei et charitatis per quae colendus, ut apud Matthaeum,

Ubi sunt duo aut tres congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, 18:20;

ibi non ‘nomen’ intelligitur, sed cultus ex fide et charitate:

apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, 1:12 4 ; hic etiam per ‘nomen’ intelligitur fides et charitas quibus Dominus colitur:

apud eundem,

Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius, 20:31;

[3] similiter:

apud eundem,

Si quid petieritis in nomine Meo, hoc faciam, 14:13, 14: et alibi, Quodcumque petieritis Patrem in nomine Meo, dabit vobis 15:16, 17, 16:23, 24;

hic non intelligitur quod ‘peterent Patrem in nomine Domini’, sed quod Ipsum Dominum, nam ad Divinum Bonum, Quod est Pater, n. 3704, non patet aditus quam per Divinum Humanum Domini, ut quoque notum est in Ecclesiis; quare petere 5 Ipsum Dominum, est secundum vera fidei, si secundum illa petitur, datur, ut quoque Ipse dicit in priore loco apud Johannem, Si quid petieritis in nomine Meo, hoc faciam:

6 hoc adhuc constare potest ex eo quod Dominus sit nomen Jehovae, 7 de quo ita apud Mosen,

Ego mitto angelum coram te, ad custodiendum te in via; caveto a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, nec exacerba Ipsum, quia nomen Meum in medio Ipsius, Exod. 23:20, 21:

apud Johannem, 4

Pater, glorifica 8 nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, 12:28:

apud eundem,

Manifestavi Tuum nomen hominibus, quos dedisti Mihi ex mundo. Notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam; ut amor quo amasti Me in illis sit, et Ego in illis, 17:6, 26 9 ; 10 ex quibus patet quod Dominus quoad Divinum Humanum sit nomen Jehovae, 11 seu omne Quale Ipsius, inde a Divino Humano est omnis cultus Divinus, et Illud est Quod colendum; sic enim colitur Ipsum Divinum ad quod nulla cogitatio alioquin pertingit, et si nulla cogitatio, nec conjunctio.

[5] Quod ‘nomen Domini’ sit omne fidei et amoris per quod 12 Dominus colendus, ulterius ab his locis patet:

apud Matthaeum,

Eritis odio habiti [a] quibuscumque propter nomen Meum, 10:22 13 :

apud eundem,

Qui recipit unum puellum talem in nomine Meo, Me recipit, 18:5 14 :

apud eundem,

Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, 19:29:

apud eundem,

Clamabant, Osanna Filio Davidis, benedictus Qui venit in nomine Domini, 21:9:

apud Lucam, Amen dico vobis, quia non Me videbitis, usque dum veniat, ut dicatis, Benedictus Qui venit in nomine Domini, 13:35:

apud Marcum, Quisquis potaverit vos poculo aquae in nomine Meo, eo quod Christi sitis, amen dico vobis, non perdet mercedem, 9:41:

apud Lucam, Reversi sunt septuaginta cum gaudio, dicentes, Domine, etiam daemonia oboediunt nobis in nomine Tuo: Jesus dixit illis, In hoc ne gaudete, quod spiritus oboediant vobis, sed gaudete potius quod nomina vestra scripta 15 sint in caelo, 10:17, 20;

[6] ‘nomina scripta in caelo’ non sunt nomina sed quale fidei et charitatis eorum: similiter ‘nomina scripta in libro vitae’, in 16 Apocalypsi, Habes pauca nomina etiam in 17 Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua: qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre, et coram angelis Ipsius, 3:4, 5:

pariter apud Johannem, Ingrediens per januam, pastor ovium est; hic proprias oves vocat nomine tenus, 10:2, 3:

in Exodo, Jehovah ad Mosen, Novi te nomine, 33:12, 17:

apud Johannem, Multi crediderunt in nomen Ipsius, videntes Ipsius signa quae faciebat, 2:23:

[7] apud eundem,

Qui credit in Ipsum non judicatur; qui autem non credit jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Dei, 3:18:

apud Esaiam,

Timebunt ab occasu nomen Jehovae, 59:19:

apud Micham, Omnes populi ambulant in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri, 4:5:

apud Mosen,

Jehovam Deum colerent in loco quem electurus est, et positurus nomen Suum, Deut. 12:5, 11, 14:

pariter apud Esai. 18:7, et apud Jeremiam 7:12: 18 praeterea pluribus aliis in locis ut Esai. 26:8, 13, 41:25, 43:7, 49:1, 50:10, 52:5, 62:2; Jer. 23:27, 19 26:16; Ezech. 20:14, 44, 36:21-23; Mich. 5:3 [KJV 5:4]; Mal. 1:11; Deut. 10:8; Apoc. 2:17, 3:12, 13:8, 14:11, 15:2, 20 17:8; 19:12, 13, 16; 22:3, 4.

[8] Quod nomen Jehovae sit omne quo colitur, ita in supremo sensu omne quod procedit a Domino, constat a Benedictione,

21 Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te; illuminet Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui; tollat Jehovah facies Suas super te, et ponat tibi pacem: ita ponent nomen Meum super filios Israelis, Num. 6:23-27.

Ex his nunc patet quid intelligitur per praeceptum hoc Decalogi, Non sumes nomen Dei tui in vanum, quia non innocentem habebit Jehovah eum qui sumpserit nomen Ipsius in vanum, Exod. 20:7:

tum quid in Oratione Domini, per Sanctificetur nomen Tuum, Matth. 6:9.

Poznámky pod čarou:

1. i vera cp n 6672

2. i quae

3. The Manuscript places this after comprehendunt.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. i in nomine Domini, hoc est,

6. quod etiam

7. praeterea per nomen Jehovae in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, ut

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. i et apud Mosen, Ecce, then Ego... Ipsius as in lines 9-11 above.

11. quia

12. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

13. i Cap. 24:9, 10

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. sunt

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Sardis AI

18. i et

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

21. Benedicet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.