Bible

 

Exodus 22:27

Studie

       

27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9222

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9222. ‘Et principem in populo tuo non execraberis’: quod significet quod nec doctrinae veri, nempe blasphemandum, constat ex significatione ‘principis’ quod sint primaria vera Ecclesiae, de qua n. 5044, ex significatione ‘populi’ quod sint qui in veris doctrinae, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 7207, et ex significatione ‘execrari’ quod sit 1 blasphemare. Quomodo haec cohaerent, patet a sensu interno, nam per ‘non maledicere Deo’ significatur non 2 blasphemare verum Divinum, et per 'non execrari principem' significatur non 3 blasphemare doctrinam veri; verum Divinum est Verbum, et doctrina Ecclesiae est verum inde. Paucis licet dicere quomodo se habet cum blasphematione veri Divini: verum Divinum est Verbum et est doctrina e Verbo; qui 4 hoc negant corde, illi blasphemant etiamsi ore id laudant et praedicant; latet in negatione blasphemia, quae etiam erumpit cum sibi relicti cogitant, imprimis in altera vita, nam ibi remotis externis corda loquuntur.

[2] Qui blasphemant seu negant Verbum, illi nihil veri ac boni fidei possunt recipere, nam Verbum docet Dominum esse, caelum et infernum esse, vitam post mortem esse, fidem et charitatem esse, et plura alia, quae absque Verbo seu revelatione prorsus non scirentur, n. 8944; 5 quare qui 6 negant Verbum non recipere possunt aliquid quod Verbum docet, nam cum legunt illud aut audiunt illud, occurrit negativum, quod vel exstinguit verum vel vertit in falsum.

[3] Quapropter omnium primum apud hominem 7 Ecclesiae est credere Verbum, et hoc primarium est apud illum qui in vero fidei et bono charitatis est, at apud illos qui in malis 8 amorum sui et mundi sunt, primarium est non credere Verbum, nam rejiciunt illud ilico cum de eo cogitant, et quoque blasphemant; si videret homo quantae et quales blasphemiae contra Verbum 9 sunt illis qui in malis illorum amorum sunt, horresceret; ipse homo cum in mundo est, id non scit quia latent post ideas cogitationis 10 activae, quae abit in loquelam cum hominibus; at usque revelantur in altera vita et apparent horrendae.

[4] Blasphemiae sunt duplicis generis: sunt quae ex intellectuali et non simul ex voluntario prodeunt, et sunt quae 11 ex voluntario per intellectuale; hae blasphemiae sunt quae tam horrendae sunt, illae vero non; quae 12 ex voluntario per intellectuale prodeunt sunt ex malo vitae, at quae solum ex intellectuali et non simul ex voluntario, sunt ex falso doctrinae aut ex fallaciis 13 sensuum externorum, quae fallunt hominem in ignorantia constitutum. Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se habet cum blasphematione veri Divini, hoc est, Verbi, ac doctrinae inde, quae significantur per ‘maledicere Deo, et execrari principem populi’.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. haec, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. quapropter

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. amoris

9. sint

10. The Manuscript inserts ejus.

11. per intellectuale a voluntario

12. The Manuscript places this after intellectuale.

13. sensualium

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.