Bible

 

Exodus 22

Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove.

2 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.

3 Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.

4 Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.

5 Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet.

6 Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.

7 Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum reddet :

8 si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,

9 ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo.

10 Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit :

11 jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui : suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.

12 Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino ;

13 si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet.

14 Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur.

15 Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.

16 Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea : dotabit eam, et habebit eam uxorem.

17 Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.

18 Maleficos non patieris vivere.

19 Qui coierit cum jumento, morte moriatur.

20 Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.

21 Advenam non contristabis, neque affliges eum : advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti.

22 Viduæ et pupillo non nocebitis.

23 Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum :

24 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.

25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.

26 Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.

27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.

28 Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.

29 Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.

30 De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.

31 Viri sancti eritis mihi : carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 3325, 3540, 3693, 4171, 4433, 4434, 4444, ...

Apocalypsis Revelata 17, 496, 623, 764


Odkazy ze Swedenborgových nevydaných prací:

Apocalypsis Explicata 28, 548, 863, 865, 946, 1121

Jiný komentář

  Příběhy:



Skočit na podobné biblické verše

Genesis 31:39, 34:12

Exodus 13:2, 12, 20:3, 21:34, 23:9, 16, 19, 34:15

Leviticus 7:23, 24, 26, 11:44, 45, 17:7, 15, 18:23, 19:33, 20:6, 22:8, 27, 25:35, 36

Numeri 1

Deuteronomium 10:18, 13:2, 16, 14:21, 15:9, 19, 17:2, 5, 18:10, 22:29, 23:8, 20, 21, 24:10, 13, 17, 27:21

1 Samuelis 28:3

2 Samuelis 16:5

3 Regum 2:8, 9

4 Regum 23:20

Paralipomenon 2 15:13

Nehemiae 5:7

Hiob 6:27, 34:28

Psalms 10:14, 15:5, 34:7, 146:9

Proverbia 22:23

Ecclesiastes 10:20

Esaias 1:17, 40:2

Jeremias 2:34

Threni 5:3

Ezechiel 4:14, 18:7

Ezekiel 2:8

Sacharia 7:10

Malachias 3:5

Actus Apostolorum 23:5

Hebrews 6:16

Jacobus 5:4

Významy biblických slov

furatus
In a natural sense, the commandment 'Thou shalt not steal,' in Exodus 20:15, means, according to the letter, not stealing, robbing, or committing piracy in...

quinque
Five also signifies all things of one part.

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

asinus
Donkeys signify the things relating to the self-intelligence of the sensual man; and camels, the things of self-intelligence in the natural man (Isa 30:6, 7.)

vinea
'A vine' signifies spiritual good and truth. 'A vine' or 'vineyard' signifies the church where the Word, and the Lord in it, is known, or...

suum
In many cases, the spiritual meaning of "own," both as a verb and as an adjective, is relatively literal. When people are described as the...

ignis
Just as natural fire can be both comforting in keeping you warm or scary in burning down your house, so fire in the spiritual sense...

dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

est
As with common verbs in general, the meaning of “come” in the Bible is highly dependent on context – its meaning is determined largely by...

virginem
'Virgins,' as in Revelation 14:4, signify people who love truths because they are truths, so from a spiritual affection. 'Virgin' signifies the church as a...

uxorem
The Hebrew of the Old Testament has six different common words which are generally translated as "wife," which largely overlap but have different nuances. Swedenborg...

pater
Father in the Word means what is most interior, and in those things that are following the Lord's order, it means what is good. In...

dare
Like other common verbs, the meaning of "give" in the Bible is affected by context: who is giving what to whom? In general, though, giving...

virgines
A ‘virgin’ in the Word means those who are in the Lord’s kingdom. –Secrets of Heaven 3081...

terra
"Earth" in the Bible can mean a person or a group of like-minded people as in a church. But it refers specifically to the external...

gladio
A 'sword,' in the Word, signifies the truth of faith combating and the vastation of truth. In an opposite sense, it signifies falsity combating and...

filii
A child is a young boy or girl in the care of parents, older than a suckling or an infant, but not yet an adolescent....

pupilli
The fatherless signify those who are in good without truth, and are desirous by truth to be led to good.

vestimentum
Soft raiment,' as in Matthew 11:9, represents the internal sense of the Word.

solis
The 'sun' signifies celestial and spiritual love. The 'sun' in the Word, when referring to the Lord, signifies His divine love and wisdom. Because the...

primogenitum
When the Bible talks about generations or birth order, the internal meaning has to do with the progression of spiritual states and their relative importance....

septem
The number 'seven' was considered holy, as is well known, because of the six days of creation, and the seventh, which is the celestial self,...

diebus
"Day" describes a state in which we are turned toward the Lord, and are receiving light (which is truth) and heat (which is a desire...

canibus
A dog, as in Exodus 11 (Exod. 11:7: seven, ignifies the lowest or meanest of all in the church, also those who are without the...

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 946

     

Prostudujte si tuto pasáž

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

946. "Quia judicia tua manifestata sunt."-Quod significet quod illis Divina vera revelata sint, constat ex significatione "judiciorum," quod sint Divina vera, de qua sequitur; et ex significatione "manifestari," quod sit revelari. Quod Divina vera in fine ecclesiae revelentur, et quod revelata sint, in sequentibus in hoc capite dicetur, quia ibi de illis agitur. Quod "judicia" significent Divina vera, est quia leges regiminis in regno spirituali Domini vocantur "judicia," leges autem regiminis in regno caelesti Domini vocantur "justitia;" leges enim regiminis in regno spirituali Domini sunt leges ex Divino Vero, at leges regiminis in regno caelesti Domini sunt leges ex Divino Bono. Inde est quod in Verbo dicantur "judicium" et "justitia" in sequentibus locis:-Apud Esaiam,

"Paci non erit finis super throno Davidis, ....ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et . . justitia a nunc et in aeternum" (ix. 6 [B. A. 7]):

haec de Domino ac de Ipsius regno Regnum Ipsius spirituale significatur per "thronum Davidis;" et quia hoc regnum est in Divinis veris ex Divino Bono, dicitur, "in judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, ac intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam" (xxiii. 5):

haec quoque de Domino, et de regno spirituali Ipsius; et quia hoc regnum in Divinis veris ex Divino Bono est, dicitur quod "regnabit Rex, ac intelligenter aget," et quod "faciet judicium et justitiam;" Dominus vocatur "Rex" ex Divino Vero; et quia Divinum Verum est quoque Divina intelligentia, dicitur quod "intelligenter aget;" et quia Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur quod "faciet judicium et justitiam."

(Odkazy: Esaias 9:7; Jeremias 23:5; Apocalypsis 15:4)


[2] Apud Esaiam,

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia" (xxxiii. 5):

per "Zionem" intelligitur caelum et ecclesia ubi Dominus per Divinum Verum regnat; et quia omne Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur, "Implevit Zionem judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Ego Jehovah faciens . . judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi" (ix. 23 [B. A. 24]):

etiam hic per "judicium et justitiam" significatur Divinum Verum ex Divino Bono. Apud Esaiam,

"Interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent" (lviii. 2):

"judicia justitiae" sunt Divina vera ex Divino Bono; similiter etiam "judicium et justitia," nam sensus spiritualis conjungit illa quae sensus litterae distinguit. Apud Hoscheam,

"Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio . . et in misericordia, ....et in veritate" (ii. 19, 20):

ibi de regno caelesti Domini, quod ex illis qui in amore in Dominum sunt consistit; et quia Domini conjunctio cum illis comparative est sicut conjunctio mariti cum uxore, bonum amoris enim ita conjungit, ideo dicitur, "Desponsabo te Mihi in justitia et judicio;" ac dicitur "justitia" primo loco, et "judicium" secundo, quia illi qui in bono amoris in Dominum sunt, illi etiam in veris sunt, ex bono enim vident illa; quia "justitia" dicitur de bono, ac "judicium" de vero, ideo etiam dicitur, "in misericordia" et "in veritate;" misericordia etiam est boni, quia est amoris.

(Odkazy: Hoschea 2:19-20; Esaias 33:5, 58:2; Jeremias 9:23, 9:24)


[3] Apud Davidem,

"Jehovah, in caelis ....est justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna" (Ps. xxxvi. 6, 7):

"justitia" dicitur de Divino Bono, quare comparatur montibus Dei, nam per "montes Dei" significantur bona amoris (videatur [supra,] n. 405 [a-f], 510, 850 [a]); ac "judicia" dicuntur de Divinis veris, quare comparantur abysso magnae, nam per "abyssum magnam" significatur Divinum Verum.

(Odkazy: Psalms 36:5-6; Apocalypsis Explicata 405, 510, 850)


[4] Exhis nunc constare potest quod per "judicia" significentur Divina Vera. Multis in locis in Verbo etiam dicuntur "judicia," "praecepta" et "statuta;" ac ibi per "judicia" significantur leges civiles, per "praecepta" leges vitae spiritualis, ac per "statuta" leges cultus. Quod per "judicia" significentur leges civiles, constat ex Exodo, cap. xxi., xxii., xxiii., ubi illa quae ibi mandantur "judicia" vocantur, quia ex illis fiebant judicia a judicibus in portis urbium; sed usque eadem illa significant Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis, continent enim illa in sensu spirituali, ut constare potest ab explicatione illorum in Arcanis Caelestibus (n. 8971-9103, 9124-9231, 9247-9348). Quod leges apud filios Israelis dicta fuerint "judicia," "praecepta" et "statuta," constat ex sequentibus locis:-Apud Mosen,

"Loquar ad te omnia praecepta, statuta et judicia, quae docebis eos, ut faciant ea" (Deutr. v. 28 [B. A. 31]);

apud eundem,

"Haec sunt praecepta, statuta et judicia, quae praecepit Jehovah Deus vester ad docendum vos" (Deutr. vi. 1);

apud eundem,

"Ideo custodies praecepta, statuta et judicia, quae Ego praecipio tibi hodie ad faciendum illa" (Deutr. vii. 11);

apud Davidem,

"Si deserunt filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulant, si statuta mea profanant, et praecepta mea non servant, ..visitabo virga praevaricationem eorum" (Ps. lxxxix. 31-33 [B. A. 30-32]);

praeterea etiam pluries alibi (Ut Levit. xviii. 5; cap. xix. 37; cap. xx. 22; cap. xxv. 18; cap. xxvi. 15: Deutr. iv. 1; cap. v. 1, 6, 7; cap. xvii. 19; cap. xxvi. 17: Ezech. v. 6, 7; cap. xi. 12, 20; cap. xviii. 9; cap. xx. 11, 13, 25; cap. xxxvii. 24). Per "praecepta" in illis locis intelliguntur leges vitae, imprimis quae in decalogo sunt, quae ideo vocantur "decem praecepta;" per "statuta" autem intelliguntur leges cultus, quae imprimis erant de sacrificiis, ac de ministeriis sanctis; ac per "judicia" intelliguntur leges civiles, quae leges quia repraesentativae spiritualium erant, per illa significantur Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis.

(Odkazy: Arcana Coelestia 8971-9103, 9124-9231, 9247-9348; Deuteronomius 4:1, 5:1, 5:6-7, 5:31, 6:1, 7:11, 17:19, 26:17; Exodus 21:1, 22:1, 23:1; Ezechiel 5:6-7, 11:12, 11:20, 18:9, 20:11, 20:13, 20:15, 20:25, 37:24; Leviticus 18:5, 19:37, 20:22, 25:18, 26:15; Psalms 89:30-32)


[5] (Continuatio.)

Cum itaque homo fugit et aversatur mala ut peccata, ac elevatus est a Domino in caelum, consequitur quod non amplius in proprio suo sit, sed in Domino, et inde quod cogitet et velit bona. Nunc quia homo sicut cogitat et vult, ita etiam facit, omne enim factum hominis procedit ex cogitatione voluntatis ejus, inde iterum consequitur quod cum homo mala fugit et aversatur, faciat bona non a se sed a Domino. Inde nunc est quod fugere mala sit facere bona. Bona quae homo tunc facit intelliguntur per bona opera, ac bona opera in toto complexu intelliguntur per charitatem. Quia homo non reformari potest, nisi cogitet, velit et faciat sicut ex se, id quod sicut ab ipso homine fit conjungitur ei et manet apud illum; quod autem non sicut ex ipso homine fit, hoc, quia non recipit aliqua vita sensus, transfluit sicut aether; ideo vult Dominus ut homo non modo fugiat et aversetur mala sicut a se, sed etiam cogitet, velit et faciat sicut ex se, sed usque agnoscat corde quod omnia illa sint a Domino. Hoc agnoscet quia est verum.

(Odkazy: Apocalypsis 15:4)

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

   Prostudujte si tuto pasáž
Ze Swedenborgových prací

Odkazy z nepublikovaných prací E. Swedenborga:

Apocalypsis Explicata 930, 1027, 1199


   Studijní pomůcky

Další novokřesťanský komentář

Přeložit: