Bible

 

Exodus 21

Studie

   

1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9049

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9049. 1 ‘Et dabis animam pro anima’: quod significet legem ordinis, quod ita facies proximo sicut vis ut 2 ille tibi faciat, proinde quod 3 tibi fiet quod alteri facis, constat ex eo quod dare animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, et sic porro, sit fieri 3 tibi sicut feceras alteri. Quod haec lex data sit filiis Israelis, erat quia lex talis est in mundo spirituali; qui ibi bonum facit alteri ex corde, bonum simile recipit; 4 inde qui malum facit alteri ex corde, malum simile recipit; bonum enim ex corde conjunctum est cum sua remuneratione, et malum ex corde conjunctum est cum sua punitione, inde est caelum bonis, et infernum malis; quod ita sit, ex multa experientia scire datum est; cum illis sic se habet: qui bonum facit ex corde, influit e caelo ab undequaque 5 bonum in cor et animam ejus qui facit, ac id inspirat inspirando, et augetur tunc simul affectio amoris pro proximo cui bonum facit, 6 et cum illa affectione jucundum 7 ,

quod est jucundum caeleste, ineffabile; causa quod ita fiat, est quia bonum amoris a Domino est in caelo universaliter regnans, ac influit jugiter secundum gradum quo expromitur in alterum; similiter se habet cum malo qui malum alteri ex corde facit, influit ex inferno malum ab undequaque in cor ejus qui facit ac id excitat excitando; augetur tunc simul affectio amoris sui, et cum illo jucundum odii ac vindictae contra illos qui se non submittunt; causa quod ita fiat, est quia malum amoris sui est in inferno universaliter regnans, et influit jugiter secundum gradum quo expromitur in alterum; cum hoc fit, statim adsunt punitores qui illum male tractant; per hoc, malum cum suo jucundo coercetur.

[2] Haec inde sunt quia leges ordinis in altera vita non sunt doctae ex libris et inde repositae in memoria, sicut apud homines in mundo, sed sunt inscriptae cordibus, 8 leges mali in corde malorum, et leges boni in corde bonorum, nam unusquisque homo 9 in alteram vitam secum portat id quod per vitam in mundo indiderat cordi suo, nempe malum apud malos et bonum apud bonos.

[3] Lex ordinis ex qua illa fluunt, est quam Dominus docuit apud Matthaeum, Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est Lex et Prophetae, 7:12; Luc. 6:31 10 ; ordo est 11 Divino Vero quod procedit a Domino; leges ordinis sunt vera ex bono in caelo, et vera separata a bono in inferno; separata dicuntur, non ex Domino sed ex homine; 12 separatur bonum per non receptionem ejus.

[4] Lex 13 quae lex juris talionis vocatur ita describitur in Levitico,

Qui percusserit animam bestiae restituet eam, animam pro anima; si vir dederit defectum in proximo suo, quemadmodum fecit sic fiet illi, fractura pro fractura, oculus pro oculo, dens pro dente; quemadmodum defectum dederit in homine, sic dabitur in illo; percutiens bestiam restituet eam, et percutiens hominem occidetur, 24:17-21.

Quia malum habet secum poenam, ideo 14 dicitur a Domino quod ‘non resistendum sit malo’; et simul explicatur quomodo cum hac lege se habet in mundo spirituali apud illos qui in bono sunt respective ad illos qui in malo, his verbis apud Matthaeum,

Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente; Ego vero dico, Non resistendum esse malo; sed quicumque impegerit tibi alapam in dextram tuam maxillam, obverte illi etiam alteram; et si quis velit te in jus trahere et tunicam tuam auferre, permitte etiam illi pallium; quisquis adegerit te ad miliare unum, abito cum illo duo; 15 omni a te petenti dato, et cupientem mutuum accipere a te, ne averseris, 16 5:38-41[, 42];

[5] quis non videre potest quod haec verba non secundum sensum litterae sint intelligenda? nam quis obversurus est maxillam sinistram ei qui impegerit alapam in maxillam dextram? et quis daturus pallium ei qui vult auferre tunicam? et quis daturus sua omnibus qui petunt? et quis malo non resistet? sed haec nemo intelligere potest qua non scit quid significat maxilla dextra et sinistra, quid tunica et pallium, tum quid miliare, ut et mutuum, cum reliquis; 17 agitur ibi de vita spirituali seu de vita fidei, non de vita naturali, quae est vita mundi; aperit 18 ibi Dominus in hoc capite et in sequenti interiora quae caeli sunt, sed per talia quae in mundo; quod per talia, erat causa ne homines mundani intelligerent, sed solum homines caelestes; quod homines mundani non intelligerent, erat ideo ne interiora Verbi profanarent, 19 nam sic in omnium atrocissimum infernum, quod est infernum profanatorum Verbi, se conjicerent; idcirco a Domino dictum est apud Lucam, Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, 8:10:

et apud Johannem, Dixit Esaias, Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem illos, 12:40;

‘ne sanem illos’ dicitur quia qui sanantur et iterum redeunt ad falsa et mala, illi profanant; qui sunt illi intelliguntur apud Matthaeum 12:43-45.

[6] Sed dicetur nunc quid per Domini verba supra allata in sensu interno intelligitur: agitur ibi in illo sensu de illis qui per falsa volunt destruere vera fidei, ita 20 vitam spiritualem apud hominem cum in tentationibus est, 21 in persecutionibus, et apud spiritus bonos cum in infestationibus a spiritibus malis sunt; per ‘maxillam’ significatur affectio veri interioris, per ‘dextram maxillam’ affectio veri ex bono, per ‘alapam infligere’ significatur actus laedendi illam, per ‘tunicam’ et ‘pallium’ significatur verum in forma externa, n. 4677, 4741, 4742, per ‘trahere in jus’ significatur conatus destruendi, per ‘miliare’ significatur id quod ducit ad verum, simile enim per miliare quod per viam; quod via sit quod ducit ad verum, videatur n. 627, 2333, 3477; per ‘mutuum dare’ significatur instruere; inde patet quid significatur per ‘dare omnibus qui petunt’, nempe confiteri omnia suae fidei in Dominum; quod itaque ‘non resistendum sit malo’, est quia malum nihil nocet illis qui in vero et bono sunt, tuti enim sunt a Domino.

[7] Haec sunt quae sub illis Domini verbis recondita sunt; et quia illa sunt, solum dicit Dominus, ‘Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente’, non autem plura; quia per ‘oculum’ significatur verum interius fidei, et per ‘dentem’ verum exterius fidei, ut in sequentibus videbitur. Ex his patet quomodo Dominus cum fuit in mundo, locutus 22 est, quod nempe sicut ubivis in Verbo Veteris Testamenti, simul pro angelis in 23 caelo et simul pro hominibus in mundo, nam loquela Ipsius fuit in se Divina et caelestis, quia 24 ex Divino et per caelum; sed quae locutus, sistebantur per talia quae correspondebant in mundo; illa quae correspondent, docet sensus internus.

[8] Quod ‘alapam infligere’ seu ‘percutere maxillam’ sit destruere 25 vera, patet a locis in Verbo ubi 26 'percutere maxillam' dicitur; et quia id in genuino sensu significat destructionem veri, ideo in opposito significat destructionem falsi, in quo sensu occurrit apud Davidem,

Percuties omnes hostes meos maxillam, dentes impiorum confringes, Ps. 3:8 [KJV Ps. 3:7]:

apud Micham, Virga 27 percutient super maxillam judicem Israelis, 4:14[KJV, 5:1]:

et apud Esaiam,

Frenum seducentis super maxillis populorum, 30:28;

‘facies’ enim significat affectiones, n. 4796, 4797, 4799, 5102, 5695, 6604; inde 28 illa quae sunt faciei significant talia quae sunt affectionum et correspondent eorum functionibus 29 et usibus, 30 sicut oculus intellectum veri, nares perceptionem veri; illa quae oris sunt, sicut maxillae, labia, guttura, lingua, talia quae enuntiationis veri sunt, n. 4796-4805.

Poznámky pod čarou:

19048, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. alter in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

3. sibi, in the Manuscript, the First Latin Edition.

4. et

5. The Manuscript places this after influit.

6. at

7. The Manuscript inserts ejus inde.

8. hoc est malo in corde mali, et bono in corde boni

9. The Manuscript inserts e mundo.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus in coelo

12. The Manuscript inserts consequenter ab illo in altera vita.

13. The Manuscript inserts illa.

14. The Manuscript places this after Domino.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. ibi agitur after fidei

18. enim

19. et

20. The Manuscript inserts qui.

21. The Manuscript inserts et quoque cum.

22. sit

23. The Manuscript inserts universo.

24. The Manuscript inserts est.

25. verum

26. maxilla memoratur

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The Manuscript deletes illa and inserts ibi.

29. seu

30. nempe

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.