Bible

 

Exodus 21

Studie

   

1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2567

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2567. Quod ‘servos et ancillas’ significet quod etiam veris rationalibus et veris naturalibus, tum affectionibus eorum, constat ex significatione ‘servorum et ancillarum’; servi et ancillae passim nominantur in Verbo, et per illa in sensu interno significantur ea quae inferiora et viliora sunt respective, ut sunt rationalia et naturalia respective ad spiritualia et caelestia; per vera naturalia intelliguntur scientifica omnis generis, nam haec sunt naturalia: quod per ‘servos et ancillas’ in Verbo illa significentur, patet a sensu interno verborum ubi nominantur, ut apud Esaiam,

Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget adhuc Israelem, et ponet eos super humo sua, et adhaerebit peregrinus eis, et adjungent se domui Jacobi; et accipient eos populi, et deducent eos ad locum suum, et hereditabunt sibi illos domus Israelis super humo Jehovae in servos et ancillas, 14:1, 2;

[2] ibi ‘Jacobus’ pro Ecclesia externa, ‘Israel’ pro interna, ‘peregrini’ pro illis qui instruuntur in veris et bonis, n. 1463, 2025; ‘servi et ancillae’ pro veris naturalibus et rationalibus cum affectionibus eorum, quae servitura Ecclesiae per Jacobum et Israelem intellectae; quod non hic Jacob et 1 Israel, seu Judaei et Israelitae intellecti sint, patet, hi enim dispersi inter gentes facti sunt gentes, Judaei adhuc hoc fovent et exspectant, et quidem secundum litteram, quod nempe peregrini adhaerebunt, quod populi eos deducent et 2 erunt illis in servos et ancillas, cum tamen ne quidem minimum de Judaeis et Israelitis in propheticis Verbi ubi nominantur, intelligitur; quod manifestum iis esse potest etiam ex eo quod de Israele aeque ac de Jehuda passim dicatur quod reducerentur:

[3] apud eundem,

Ecce Jehovah evacuans terram, et exinaniens eam, et depravabit 3 facies ejus, et dispergere faciet habitatores ejus, et erit sicut populus ita sacerdos, sicut servus ita dominus ejus, sicut ancilla ita domina ejus, 24:1, 2;

hic ‘terra’ pro Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1850, quae ‘evacuatur et exinanitur, et ejus facies depravatur, et habitatores disperguntur’ cum amplius non vera et bona interiora, quae sunt ‘populus et sacerdos’, nec vera et bona exteriora, quae sunt ‘servus et ancilla’, quod fit cum externa dominantur super interna:

[4] apud eundem,

Producam e 4 Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium Meorum, et possidebunt eam electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, 65:9;

ibi ‘Jacobus’ pro Ecclesia externa, ‘Jehudas’ pro Ecclesia interna caelesti, ‘electi’ pro bonis, ‘servi’ pro veris ejus:

[5] apud Joelem,

Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae; ... etiam super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum Meum, 3:1, 2;

ubi de regno Domini; ‘prophetare’ pro docere, n. 2534, filiae pro ipsi veris, n. 489, 491, 533, 1147, ‘filiae’ pro ipsis bonis, n. 489-491; ‘servi et ancillae’ pro veris et bonis inferioribus, super quae spiritus effundi dicitur quando accedunt et confirmant; hic et alibi quod per servos et ancillas talia significentur, non ita apparet, tam ex idea communi servorumet ancillarum quam ex historico apparente:

[6] apud Johannem, Vidi unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna dicens [omnibus] avibus volantibus in medio caelo; ... Comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum, Apoc. 19:17, 18;

quod hic non sint carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum sedentium super iis, liberorum et servorum, quas comederent, patet sed quod vera Ecclesiae interna et externa quae iis ‘carnes’ facta.

[7] Quod ‘servi’ significent vera et ‘ancillae’ bona quae inserviunt, et sic serviunt veris et bonis spiritualibus et caelestibus, manifestius constat a legibus in Ecclesia repraesentativa latis pro servis et ancillis, quae leges omnes spectant statum Ecclesiae et regni Domini in 5 communi et 6 particulari, et quomodo vera et bona inferiora, quae sunt naturalia et rationalia, servitura sint spiritualibus et caelestibus, ita Divinis; ut quod Servus Hebraeus et 7 serva Hebraea septimo anno esset liber, et quod tunc donaretur de grege, de area, et torculari 8 , Exod. 21:2-6; Deut. 15:12-15; Jer. 34:9-14 9 .

Quod uxor esset libera, si cum eo in servitium intraverit, si autem dominus dederit ei uxorem, quod uxor et liberi essent domini, Exod. 21:3, 4.

Quod frater pauper emptus non serviret serviliter, sed sicut mercenarius et inquilinus, jubilaeo, una cum liberis exiret, Lev. 25:39-43.

Si frater emeretur a peregrino inquilino, quod posset redimi, et quod exiret anno jubilaei, Lev. 25:47 seq.

Quod ex gentibus circum, emerentur servi et ancillae, et ex illis inquilinorum peregrinantium, quodque ii essent possessio eorum perpetua, quibus imperarent, non autem filiis Israelis, Lev. 25:44-46.

Quod servus si non vellet exire servitio, subula per aurem ejus ad ostium daretur, et esset servus, perpetuus; similiter etiam si ancilla, Exod. 21:6; Deut. 15:16, 17.

Si quis percusserit servum suum aut servam suam baculo, ut moreretur, quod vindicaretur; at si supervixerit die vel diebus, quod liber esset, quia argentum ejus, Exod. 21:20, 21.

Si percusserit oculum aut dentem servi quod exiret liber, Exod. 21:26, 27.

Si bos servum aut 10 ancillam feriret, ut moreretur, quod penderet triginta siclos domino ejus, et bos lapidaretur, Exod. 21:32.

Quod non concluderetur servus, qui se eripuerit a domino, sed habitaret in loco ubi volupe, nec affligeretur, Deut. 23:16, 17 [KJV 15, 16].

Quod servus emptus argento et circumcisus comederet Pascha, Exod. 12:44, 45 11 .

Quod filia alicujus empta non exiret servitio sicut servi; si mala, quod dominus non venderet eam alienigenae: si desponsaretur filio, quod esset sicut filia; si alteram acceperit, quod alimentum, tegumentum et debitum conjugiale non diminueret; si haec non fecerit, quod gratis servitio exiret, Exod. 21:7-11.

[8] Hae omnes leges originem ducunt a legibus veri et boni in caelo, et ad illas se in sensu interno referunt, sed partim per correspondentia, partim per repraesentativa, et partim per significativa, at postquam Ecclesiae 12 repraesentativa et significativa, quae extima ac infima cultus fuerunt, abolita sunt, etiam illarum necessitas cessavit; si itaque leges istae, ex legibus ordinis veri et boni, et ex repraesentativis ac ex significativis evolverentur, pateret quod per ‘servos’ nihil aliud significetur quam vera rationalia et scientifica, quae vera inferiora sunt, ac ideo servire debent veris spiritualibus, et quod per ‘ancillas’ bona eorum, quae quia etiam inferiora sunt, quidem servire debent sed alio modo, quare quaedam leges latae de ancillis differunt a legibus latis de servis; nam vera in se spectata sunt magis servi quam bona eorum. Per ‘jus regium’ apud Samuelem, nec aliud in sensu interno significatur quam jus veri, et quoque jus falsi, cum dominari incipit super verum et super bonum, quod constare potest ab explicatione verborum per quae descriptum est, Hoc erit jus regis qui regnabit super vos, filios vestros sumet, et ponet sibi ad currus suos, et ad equites suos, et current ante currus ejus; ... filias vestras sumet in aromatarias, et in coquas, et in pistrices; ... servos vestros, et ancillas vestras, et juvenes vestros optimos, et asinos vestros sumet, et faciet ad opus suum; gregem vestrum decimabit; tandem vos eritis in servos: et clamabitis in die isto propter regem vestrum, quem elegistis vobis, et non respondebit Jehovah vobis in die isto, 1 Sam. 8:11, 13, 16-18; quod per ‘regem’ significetur verum, videatur n. 1672, 2015, 2069, ita in opposito sensu, non vera, hoc est, falsa; per ‘filios quos poneret sibi ad currus et ad equites suos’ significantur vera doctrinae quae inservitura principiis falsi, quae sunt ‘currus et equites’; per ‘filias quas sumeret in aromatarias, coquas et pistrices’ significantur bona doctrinae per quae jucundabit illa et faventia faciet; per ‘servos et ancillas, juvenes, et asinos, per quos faciet opus suum’ significantur rationalia et scientifica, quibus confirmabit illa; per ‘gregem quem decimabit’ significantur reliquiae boni, quas violabit; et per quod ‘essent in servos’ significatur quod facturus, ut caelestia et spirituali' Verbi et doctrinae, loco quod dominarentur, falsis ejus principiorum et malis ejus cupiditatum confirmandis inservitura; nam nihil non infunditur principiis falsi ut confirmans, false applicando, sinistri interpretando, pervertendo, rejiciendo illa quae non favent; quare additur ‘si clamaveritis in die illo propter regem vestrum, quem elegistis vobis, non respondebit Jehovah in die isto’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has aut.

2. The Manuscript has quod.

3. The Manuscript has pervertet.

4. The Manuscript has ex.

5. The Manuscript has quoad vera et bona.

6. The Manuscript inserts in.

7. The Manuscript inserts emptus.

8. The Manuscript inserts de.

9. 8, 9, in the Manuscript, ; 39-43, in the First Latin Edition. Probably a confusion with next ref. but one.

10. The Manuscript has vel.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript places this after significativa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.