Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma # 59

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 114  
  

59. Illa quae de Legis istius promulgatione, sanctitate et potentia, supra (55) dicta sunt, inveniuntur in his locis in Verbo:-

Quod Jehovah descenderit super Montem Sinai in igne, et quod tunc fumaverit et contremuerit mons et quod fuerint tonitrua, fulgura, nubes gravis, et vox buccinae (Exodus 19:16, 18: Deuteronomius 4:11; (B.A. 22-26)).

Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies (Exodus 19:10-11, 15).

Quod mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret et accederet, ne moreretur; et quod nec sacerdotes, sed Moses solus (Exodus 19:12-13, 20-23; 24:1-2).

Lex promulgata e Monte Sinai (Exodus 20:2-17; Deuteronomius 5:6-21).

Quod Lex illa inscripta sit binis tabulis lapideis digito Dei (Exodus 31:18; 32:15-16: Deuteronomius 9:10).

Quod Moses, cum illas tabulas secunda vice e monte deportavit, facie radiaverit (Exodus 34:29-35).

Quod tabulae repositae fuerint in arca (Exodus 25:16; 40:20: Deuteronomius 10:5 1 Regnum 8:9).

Quod super arcam datum sit propitiatorium, et super hoc positi sint cherubi ex auro (Exodus 25:17-21).

Quod arca, cum propitiatorio et cherubis, intimum tabernaculi fecerit; et quod candelabrum ex auro, altare suffimenti ex auro, et mensa super qua panis facierum obducta auro, exterius tabernaculi fecerint; ac decem aulaea ex bysso purpura et coccino, extimum ejus" (Exodus 25; 26; 40:17-28). Quod locus, ubi arca, vocatus sit sanctum sanctorum (Exodus 26:33).

Quod universus populus Israeliticus circum habitaculum in ordine secundum tribus castrametatus sit, et in ordine post illud profectus sit (Numeri 2).

Quod tunc super habitaculo fuerit nubes interdiu et ignis noctu (Exodus 40:38: Numeri 9:15, 16, 14:14: Deuteronomius 1:33).

Quod Dominus locutus sit cum Mose supra arcam inter cherubos (Exodus 25:22; ).

Quod arca, ex Lege in illa, dicta sit "Jehovah ibi," dixit enim Moses cum arca proficiscebatur, "Surge Jehovah;" et cum quiescebat, "Redi Jehovah" (Numeri 10:35-36; et porro 2 Samuelis 6:2; Psalmuss 132:7-8).

Quod propter sanctitatem istius Legis non licuerit Aharoni intrare intra velum, nisi cum sacrificiis et cum suffitu (Leviticus 16:2-14, seq.).

Quod arca introducta sit in Zionem a Davide cum sacrificiis et cum jubilo (2 Samuelis 6:1-19).

Quod tunc Usa, quia tetegit illam, mortuus sit (vers. 6, 7, ibi).

Quod arca in medio templi Hierosolymitani posita sit, ubi faciebat adytum (1 Regnum 6:19; 8:3-9).

Quod ex praesentia et potentia Domini in Lege quae in arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit (; 4:5-20).

Quod per circumlationem arcae muri Jerichuntis conciderint (Josua 6:1-20).

Quod Dagon, deus Philisthaeorum, coram arca in terram deciderit, et postea super limine fani jaceret divulsus a capite (1 Samuelis 5:1-4 1 ).

Quod Bethschemitae propter arcam percussi sint ad plura millia (1 Samuelis 6:19)

Poznámky pod čarou:

11 Samuelis 5:1-4 pro "1 Samuelis 6:19"

  
/ 114