Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8882

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8882. ‘Non feres nomen Dei tui in vanum’: quod significet profanationes et blasphemationes 1 veri et boni fidei, constat ex significatione ‘nominis Dei’ quod sit omne in complexu quo colitur Dominus, ita omne verum et bonum fidei, de qua n. 2724, 3006, 6674, et ex significatione ‘ferre in vanum’ quod sit profanare et blasphemare; per ‘ferre nomen Dei in vanum’ proprie significatur vertere verum in malum, hoc est, credere quod verum sit et usque vivere in malo, et quoque est vertere bonum in falsum, hoc est, vivere sancte et tamen non credere; utrumque est profanatio, n. 4601, nam credere est intellectus et vivere est voluntatis; quare in illis qui credunt aliter quam vivunt, cogitatio et voluntas divisae sunt; at quia voluntas continue influit in intellectum, nam intellectus est forma voluntatis, hoc est, voluntas se manifestat ibi in luce, inde est cum homo aliter credit et aliter vivit, 2 quod verum et malum, aut 3 bonum et falsum, conjungantur, ita illa quae caeli sunt apud hominem cum iis quae inferni; conjunctio haec non resolvi potest, et sic sanari homo, quam per distractionem quae secum aufert omne 4 vitae spiritualis; quare illi 5 mittuntur in infernum omnium atrocissimum, ubi dire cruciuntur 6 ;

[2] hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus vero blasphemia non remittetur hominibus; si quis dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi, qui vero dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur illi neque in hoc saeculo neque in futuro, 12:31, 32;

ut et per haec apud Lucam, Quando immundus spiritus exiverit ex homine, peragrat sicca loca quaerens requiem; quam si non invenit, dicit, Revertar in domum meam unde egressus sum; quam si veniens invenit 7 scopis purgatam et ornatam, tunc abit et assumit septem alios spiritus se ipso pejores, et ingressi habitant ibi, et fiunt extrema hominis pejora primis, 11:24-26;

[3] per haec describitur profanatio veri a Domino; per ‘immundum spiritum cum exit’ intelligitur agnitio et fides veri, et per ‘domum scopis purgatam’ vita contra vera; per ‘reditum ejus cum septem aliis’ status profanationis; haec sunt quae significantur per ferre nomen 8 Dei in vanum; quod tale apud hominem non sanari possit, ita non remitti, significatur etiam per verba ibi immediate sequentia, nempe 9 ,

Non innocentem 10 reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius in vanum, per quae intelligitur quod id non remitti possit; praeterea 11 quid profanatio, et apud quos, videatur n. 593, 1003, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 6348, 6595, 6960, 6963, 6971, 8394.

[4] Per ‘ferre nomen Dei in vanum’ etiam significatur blasphematio, quae fit cum illa quae Verbi sunt aut doctrinae fidei, ita quae sancta, ludibrio habentur et deducuntur ad immunda terrestria, et sic conspurcantur, de quibus n. 4050, 5390. At per ‘ferre nomen Dei in vanum’ respective ad gentem Israeliticam, quae non agnovit aliquod bonum et verum fidei, quae significantur per ‘nomen Dei’, intelligitur applicatio nominis Jehovae, et quoque praeceptorum et statutorum quae illis mandata sunt, ad cultum idolorum; sicut fecerunt in deserto ad cultum vituli aurei, cui non modo holocausta et sacrificia offerebant, et ex sanctificatis inde comedebant 12 , sed etiam diem celebrationis ejus vocabant ‘festum Jehovae’; de quo apud Moschen, Aharon fecit vitulum fusilis ex auro, et dixerunt, Hi sunt dii tui, Israel, qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti; quod cum videret Aharon, exstruxit altare coram eo, et proclamavit et dixit, Festum Jehovae cras; quare surrexerunt mane postridie, et obtulerunt holocausta, et adduxerunt eucharistica, Exod. 32:4-6.

[5] Quod illis qui ita tulerunt nomen Jehovae Dei in vanum, non remitti potuerit, quod significatur per quod non innocentes reddentur, constat 13 a Jehovae verbis ad Moschen de illis tunc, quae sunt, Illum qui peccaverit Mihi, delebo e libro Meo; verumtamen vade, duc populum hunc in... , quo locutus sum tibi, at in die visitationis Meae visitabo super iis peccatum eorum, ibid. Exod. 20:33, 34.

Poznámky pod čarou:

1. blasphemias et prophanationes altered to prophanationes et blasphemationes compare Arcana Coelestia 8863

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. ac

4. omne altered to jacturam omnis

5. illis qui sic vivunt et sic credunt

6. cruciantur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

7. invenerit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quia

10. insontem

11. porro

12. sacrificabant

13. patet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.