Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8875

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8875. ‘Deus zelotes’: quod significet quod inde falsum et malum, constat ex eo quod ‘Deus zelotes’ in genuino sensu sit Divinum Verum Divini Boni, ‘Deus’ enim praedicatur de vero, n. 2585, 2769, 2837, 2822, 3921 fin. , 4287, 4402, 7010, 7268, 8301, et ‘zelotes’ de bono, ut 1 videbitur infra; at ‘Deus zelotes’ respective ad illos qui non recipiunt Divinum Verum Divini Boni Domini, est falsum et malum, nam qui in opposito sunt percipiunt Divinum Verum ut falsum, ac Divinum Bonum ut malum; quisque enim ex quali suo videt illa; inde est quod zelus Domini, qui in se est amor et miseratio, appareat illis ut ira, nam cum Dominus ex amore ac misericordia tutatur Suos in caelo, illi qui in malo sunt indignantur et irascuntur contra bonos, et irruunt [n] sphaeram 2 ubi Divinum Verum ac Divinum Bonum, conatu perdendi illos qui ibi, et tunc Divinum Verum Divini Boni 3 operatur apud 4 illos, ac facit ut sentiant cruciatus quales in inferno; inde est quod tribuant Divino excandescentiam et iram, et quoque omne malum, cum tamen in Divino prorsus nihil irae est et prorsus nihil mali 5 , sed pura clementia et misericordia;

[2] ex quibus patet cur ‘zelotes’ significat falsum et malum, et cur ‘zelus’ iram; videantur quae de his prius ostensa sunt, nempe quod excandescentia et ira tribuantur Domino, cum tamen sunt 6 apud illos qui in malo sunt, seu qui in ira contra Divinum, n. 5798, 6997, 8284, 8483; quod mala, punitiones, et vastationes similiter tribuantur Domino, cum tamen apud Dominum non 7 nisi quam amor et misericordia est, n. 2447, 8 6071, 6559, 9 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8214, 8223, 8226-8228, 8282, 8632; quod mali seipsos devastent, inque damnationem ac infernum conjiciant, per quod conantur destruere bonum et verum, n. 10 7643, 7679, 7710, 7926, 7989; quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus, n. 1861 fin. , 6832, 8197.

[3] Quod ‘zelus Domini’ sit amor et misericordia, et quod cum Dominus tutatur bonos contra malos, appareat sicut hostilitas et quoque sicut ira, constat ex sequentibus locis in Verbo: quod zelus Domini sit amor et misericordia, apud Esaiam,

Prospice e caelis, et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae et 11 decoris Tui, et ubi zelus Tuus et virtutes Tuae; commotio viscerum Tuorum et miserationes Tuae erga me se continuerunt, 63:15;

‘zelus’ ibi pro misericordia, quae est ‘commotio viscerum’, et praedicatur de bono, nam dicitur ‘zelus Tuus et virtutes Tuae’, ubi ‘zelus’ dicitur de bono, et ‘virtutes’ de vero, pariter ‘commotio viscerum’ de bono, ac ‘miserationes’ de vero; pariter ‘habitaculum sanctitatis’ pro caelo 12 ubi illi qui e 13 regno caelesti, et ‘habitaculum decoris’ pro caelo 14 ubi illi qui e regno spirituali; inde etiam patet quod in Verbo ubi dicitur de bono etiam dicatur de vero, ob conjugium caeleste, quod est 15 boni et veri, in singulis Verbi, ita Dominus quoad sua bina nomina, Jesus et Christus, quae significant conjugium Divinum quod in Domino 16 , de quibus videatur n. 683, 793, 802, 2516, 17 4138 fin. , 5138, 5502, 6343, 8339 fin. , 7945, 8339:

[4] apud eundem,

Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super Cujus umero principatus; vocavit 18 nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater 19 aeternitatis, Princeps pacis: multiplicanti principatum et pacem non erit finis; zelus Jehovae faciet hoc, 20 9:5, 6 [KJV 6, 7];

ibi de Domino ac Ipsius Adventu; ‘zelus Jehovae faciet hoc’ pro quod ex ardente amore salvandi genus humanum:

apud eundem,

Ex Hierosolyma exibunt reliquiae, et evasio e monte Zione; zelus Jehovae faciet hoc, 37:32;

‘zelus Jehovae faciet hoc’ pro quod ex amore et misericordia:

[5] apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Nunc reducam captivitatem Jacobi, et miserebor totius domus Israelis; et zelabo pro nomine sanctitatis Meae, 39:25;

‘zelare’ pro misereri:

apud Davidem,

Zelus domus Tuae consumpsit me, Ps. 69:10 [KJV Ps. 69:9];

ibi de Domino; ‘zelus domus Jehovae’ pro amore erga illos qui recipiunt bonum et verum, nam illi sunt domus Jehovae. '

[6] Quod zelus seu misericordia Domini cum tutatur bonos, appareat sicut hostilitas, apud Esaiam,

Jehovah sicut heros exibit, sicut vir belli excitabit zelum, vociferabitur et clamabit, super hostes Suos invalescet, 42:13:

et apud Joelem,

Zelabit Jehovah pro terra Sua, et parcet populo Suo, 2:18.

[7] Quod zelus Domini dicatur ira et excandescentia quia misericordia ita apparet malis, apud Moschen 21 ,

Non ibitis post deos alios, de diis populorum qui circum vos, nam Deus zelotes Jehovah Deus tuus in medio tui; ne forte exardescat ira Jehovae Dei tui contra te, et perdet te desuper faciebus terrae, Deut. 16:14, 15:

apud eundem,

Ad zelum provocarunt Ipsum per alienos, per abominationes iratum reddiderunt Ipsum; sacrificant daemonibus, illi zelum Meum moverunt per non deum, ad iram provocarunt Me vanitatibus suis, Deut. 32:16, [17, ] 21:

apud Ezechielem,

Cum consummabitur ira Mea, et excandescentiam Meam quiescere faciam in illis, paenitebit Me, ut cognoscant quod Ego Jehovah locutus sim 22 in zelo Meo, cum consummaverim excandescentiam Meam in iis, 5:13:

apud Sachariam, Dixit ad me angelus Jehovae in me, Clama dicendo, Sic dixit Jehovah Zebaoth, Zelavi pro Hierosolyma, et pro Zione zelo magno; indignatione enim magna Ego indignatus contra gentes securas, 1:14, 15, 8:2:

apud Zephaniam, Effundam super illos indignationem Meam, omnem excandescentiam irae Meae, quia in igne zeli Mei comedetur tota terra, 3:8:

apud Moschen, Non placebit Jehovae condonare illi, sed tunc fumabit ira Jehovae; et zelus Ipsius contra virum istum, et requiescet omnis maledictio super illo, [Deut. ] 29:19 [KJV 29:20]:

apud Davidem,

Quousque, Jehovah, succensebis in perpetuum? ardebit sicut ignis zelus Tuus; effunde iram Tuam super gentes, quae non noverunt Te, Ps. 79:5, 6:

pariter zelus Jehovae ut ira, Ps. 38:2 23 [KJV Ps. 38:1]; Ezech. 16:42, 23:25, 38:19. Ex his constare potest quid ‘zelus Jehovae’, seu quid ‘Deus zelotes’, quod nempe in sensu genuino sit amor et misericordia; in sensu autem non genuino, qualis apparet illis qui in malis et falsis, quod sit ira et vastatio.

[8] Sciendum quod tunc imprimis Jehovah, hoc est, Dominus, dicatur zelotes aut vindex 24 , cum corrumpitur id quod universaliter apud hominem Ecclesiae 25 regnabit, nempe Divinum, quod super omnia amabitur, vel cogitabitur, vel timebitur; id cum ‘corruptum seu’ deletum est, tunc pro luce caelesti mera caligo subit, nam non amplius est influxus ejus 26 a Divino, quia nulla receptio; inde est quod dicatur, Ego Jehovah Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios et quartos osoribus Meis; et hoc si deos alios colerent, aut sculptile aut similitudines sibi facerent; nam haec corrumpunt Divinum quod universaliter regnaturum est;

[9] ideo similiter alibi apud Moschen, Cavebitis ne faciatis vobis sculptile 27 ullius figurae, nam Jehovah Deus [tuus] est ignis comedens, Deus zelotes, Deut. 4:23, 24:

et apud eundem,

Non adorabis Deum alium, quia Jehovah nomen zelotes, zelotes Ille, Exod. 34:14.

Apud gentem Israeliticam id tam severe interdictum fuit quia adoratio aliorum deorum, sculptilium, et imaginum, delevit omne repraesentativum Ecclesiae apud illos; in caelo enim est Jehovah, hoc est, Dominus, universale 28 regnans; Divinum Ipsius implet omnia ibi 29 , et facit vitam omnium; 30 si aliud pro Divino coleretur, periisset omne repraesentativum, et sic communicatio caeli.

Poznámky pod čarou:

1. quod

2. The Manuscript inserts illorum.

3. ac Divinum Bonum

4. in

5. The Manuscript inserts nec irae est.

6. The Manuscript deletes cum tamen and inserts sed quod sint.

7. nihil

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. per quod intelligitur coelum

13. in

14. quod est coelum

15. hoc est,

16. quae sunt Ipsius attributa, Jesus et Christus, et sic conjugium Divinum quod in Domino, in singulis Verbi

17. The Manuscript inserts 2712,

18. Swedenborg usually has vocabitur in quotations of this text.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. Apud Esajam, Apud Moschen

22. sum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. vocatur Deus Zelotes, et quasi Vindex

25. Omitted in the Manuscript, but apud hominem appears in deletions that precede.

26. The Manuscript places this before receptio.

27. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

28. universale possibly altered to universaliter

29. illi

30. The Manuscript inserts inde erat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.