Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8864

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8864. ‘Ego Jehovah Deus tuus’: quod significet Dominum quoad Divinum Humanum universaliter regnans in omnibus et singulis boni et veri, constat ex eo quod in Verbo non alius per Jehovam intelligatur quam Dominus, n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 3448, 5663, 6280, 1 6281, 6303, 8274, pariter per Jehovam Zebaoth, per Dominum Jehovih, per Jehovam Deum, n. 2921, 3023, 3448, 6303; quodque Dominus 2 dicatur Jehovah ex Divino Bono, quod est Divinum 3 Esse, at Deus ex Divino Vero, quod est Divinum 3 Existere, n. 6905, tum n. 709, 732, 1096, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin. , 4402; quod sit Divinum Humanum Domini, quod hic per ‘Jehovam Deum’ intelligitur, est quia Dominus quoad illud in Verbo tam per ‘Jehovam’ quam per ‘Deum’ intelligitur, Divinum Bonum, quod Ipse est etiam quoad Humanum, per ‘Jehovam’, et Divinum Verum, quod Ipse est quia procedit ab Ipso, per ‘Deum’.

[2] Quod Divinum Humanum Domini per ‘Jehovam Deum’ intelligatur, est quia ipsum Divinum quod 4 in Domino, in caelo non potest videri et ne quidem percipi, ita 5 nec’ recipi fide et amore, sed modo Divinum Humanum; quod ipsum Divinum non communicari possit cum angelis in caelo, et minus cum hominibus in terra, nisi per Divinum Humanum, notum est 6 in Ecclesiis ex Domini verbis apud Evangelistas, ubi dicit quod Ipse sit janua, quod 7 sit mediator, quod nemo venire possit ad Patrem quam per Ipsum, quod nullus noscat Patrem quam Ipse, et quod nullus viderit Patrem, ne quidem aliquam speciem Ipsius; inde patet quod sit Dominus 8 Qui hic per ‘Jehovam Deum’ intelligitur; quod etiam Ipse sit qui redemerit humanum genus et liberaverit ab inferno, etiam notum est; haec significantur per verba quae sequuntur, nempe per ‘eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum’; ex his nunc patet quod Jehovah Deus, Qui locutus e monte Sinai, sit Dominus quoad Divinum Humanum.

[3] Quod hoc primum sit quod e monte Sinai a Domino 9 dicitur, est quia hoc erit universaliter regnans in omnibus et singulis quae sequuntur, nam quod primum dicitur, hoc memoria tenebitur in sequentibus, et hoc spectabitur 10 ut universale quod in illis erit; quid universaliter regnans, videbitur in sequentibus; quae a Domino dicta sunt 11 , illa omnia sunt talia, quod nempe quae primum dicuntur, in sequentibus regnabunt, ac involvent illa, ac ita successive illa quae in serie; quae in hoc capite sequuntur sunt praecepta decalogi, quae sunt vera interna, et dein statuta, quae sunt vera externa; in his et in illis regnabit Dominus quoad Divinum Humanum, nam sunt ex Ipso, et 12 sunt Ipse, 13 quippe vera quae vera sunt procedunt omnia ab Ipso, et quae procedunt ab Ipso sunt Ipse; quod Dominus quoad Divinum Humanum sit quod in omnibus et singulis fidei regnabit, etiam notum est in Ecclesiis, nam docetur quod absque Domino nulla salus, et quod omne verum et bonum fidei sit ab Ipso, 14 ita quia Ipse est a Quo fides, est ipse fides apud hominem, et si fides, est etiam omne verum, quod doctrina fidei, quae e Verbo, continet; inde quoque est quod Dominus dicatur Verbum’.

[4] Quod quae praecedunt regnabunt in sequentibus, et sic in serie, ut supra dictum est, constat ex singulis quae Dominus locutus est, imprimis ex oratione Ipsius, quae Oratio Dominica vocatur; in illa omnia in tali serie consequuntur 15 , ut quasi constituant columnam a supremo ad imum crescentem, in cujus interioribus sunt quae in serie praecedunt; quod primum ibi est, hoc intimum est, et quod succedit ordine, hoc addit se intimo 16 successive, et sic crescit 17 ; quod intimum est, hoc in illis quae circumcirca sunt 18 regnat universaliter, hoc est, in omnibus et singulis, nam inde est essentiale existentiae omnium.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. hoc est, ex Divino

4. The Manuscript inserts est.

5. non

6. The Manuscript inserts ex Verbo.

7. The Manuscript inserts ipse.

8. The Manuscript inserts quoad Divinum Humanum.

9. dicatur

10. The Manuscript inserts ab illis, .

11. docentur

12. The Manuscript inserts sic.

13. nam

14. ita quod Ipse sit a quo fides, adeo ut Ipse sit fides apud hominem, et si est fides, est etiam omne verum quod doctrina fidei, quae e Verbo, continet: etiamDominusquoad Divinum Humanum in omnibus et singulis Verbi universaliter regnat, nam omnia et singula ibi ex Domino sunt, et in supremo sensu de Ipso agunt, inde sanctitas est Verbi, quod singula Verbi de Domino in sensu supremo agant, et quod inde sanctitas Verbi, pluries prius ostensum est

15. The Manuscript inserts et se insinuant sequentibus.

16. The Manuscript inserts ab extra.

17. The Manuscript inserts columna.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.