Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2009

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2009. Quod ‘non vocabitur amplius nomine tuo Abram’ significet quod exuet humanum, et quod ‘erit nomen tuum Abraham’ significet quod induet Divinum, constat a significatione ‘nominis’, tum a significatione ‘Abrami’, et dein ‘Abrahami’: in Verbo cum dicitur quo ‘nomen tuum erit’, significat quoque, seu quod talis erit, ut constat a illis quae in Parte Prima allata sunt n. 144, 145, 1754; et quia ‘nomen’ significat quale, nomen comprehendit in uno complexu quicquid est in ipso, nam ad nomen alicujus nihil attenditur in caelo, 1 sed cum quis nominatur aut cum nomen dicitur, obvenit idea qualis, seu omnium quae ejus, apud illum, et in illo; inde ‘nomen’ in Verbo significat quale; ut hoc ad intellectum constare possit, licet ex Verbo plura confirmantia adhuc adducere: sicut in Benedictione apud Mosen,

Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te; lucere faciat Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui; elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem: ita 2 ponent nomen Meum super filios Israelis, Num. 6:24-27: inde quid nomen ‘sit’ et ‘ponere nomen Jehovae super filios Israelis’, patet, quod nempe sit quod Jehovah benedicat, custodiat, illuminet, misereatur, det pacem; ita quod Jehovah seu Dominus talis sit.

[2] In Decalogo, Non feres nomen ‘Jehovae’ Dei tui in vanum, quia non habebit insontem Jehovah eum, qui tulerit nomen Ipsius in vanum, Exod. 20:7; Deut. 5:11;

ubi ferre nomen Dei in vanum, non significat nomen sed omnia et singula quae ab Ipso 3 , ita omnia et singula quae sunt cultus Ipsius, quae non sunt contemnenda, minus blasphemanda et spurcis contaminanda: in Oratione Domini, Sanctificetur nomen Tuum; veniat regnum Tuum; fiat voluntas Tua, sicut in caelo etiam in terra, Luc. 11:2;

ibi nec per ‘nomen’ intelligitur nomen, sed omnia quae sunt amoris et fidei, nam illa sunt Dei seu Domini, et illa sunt ab Ipso; haec quia sancta sunt, cum sancta habentur, venit regnum Domini, et fit voluntas Ipsius in terris sicut in caelis.

[3] Quod ‘nomen’ significet talia, constat ab omnibus locis in Verbo Veteris et Novi Testamenti ubicumque nomen dicitur; ut apud Esaiam,

Dicetis [in] die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, nota facite in populis opera Ipsius, commemorate quod exaltatum sit nomen Ipsius, 12:4;

ubi ‘invocare nomen Jehovae’, et ‘commemorare quod exaltatum sit’ nusquam est ponere 4 aliquem cultum in 5 nomine, et credere quod invocetur Jehovah per nomen Ipsius, sed per nosse qualis est, ita per omnia et singula quae ab Ipso:

apud eundem,

Propterea in Urim honorate Jehovam; in insulis maris nomen Jehovae Dei Israelis, 24:15;

ubi ‘in Urim honorare Jehovam’ est ex sanctis amoris, ‘in insulis maris nomen Jehovae’, Dei Israelis' est ex sanctis fidei:

apud eundem,

[4] Jehovah Deus noster, ... tantum in te commemorabimus nomen Tuum, 26:13:

et apud eundem,

Excitabo a 6 septentrione, et veniet ab ortu solis, invocabit nomen Meum, 41:25;

ubi ‘commemorare et invocare nomen Jehovae’ est colere ex bonis amoris et veris fidei; ‘qui a septentrione’ sunt qui extra Ecclesiam et in ignorantia de nomine Jehovae, qui usque invocant nomen Ipsius, quando in charitate mutua vivunt, et adorant numen 7 universi Creatorem, nam in cultu et ejus qualitate, non in nomine consistit invocatio Jehovae; quod Dominus etiam praesens sit apud gentes, videatur n. 932, 1032, 1059:

[5] apud eundem,

8 Videbunt gentes justitiam tuam, et omnes reges gloria tuam; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit, 62:2;

ubi ‘vocabitur tibi nomen novum’ pro quod alius, nempe e novo creatus seu regeneratus, ita quod talis:

apud Micham, Omnes populi 9 quisque ambulabunt' in nomine dei sui; et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri in saeculum, et in aeternum, 4:5;

‘ambulare in nomine dei sui’ manifeste pro cultu profano; et ‘ambulare in nomine Jehovae’ pro cultu vero:

apud Malachiam, Ab ortu solis, et usque ad occasum ejus, magnum nomen Meum inter gentes, et in omni loco suffitus oblatus nomini Meo, minha munda, nam magnum nomen Meum inter gentes, 1:11;

ubi non per ‘nomen’ significatur nomen sed cultus, qui est quale Jehovae seu Domini, ex quo adorari vult:

[6] apud Mosen,

Locum quem elegerit Jehovah Deus vester ex omnibus tribubus, ad ponendum nomen Suum ibi, ... et ad habitare faciendum nomen Suum ibi, eo adducetis omne, quod Ego praecipiens vobis, Deut. 12:5, 11, 14; 16:2, 6, 11;

ubi etiam per ‘ponere nomen Suum’, et ‘habitare facere nomen Suum ibi’ non significatur nomen sed cultus, ita quale Jehovae seu Domini, ex quo colendus; quale Ipsius est bonum amoris et verum fidei; apud eos qui in illis sunt ‘habitat nomen Jehovae’:

apud Jeremiam,

Ite ad locum Meum, qui in Shilunte, quo habitare feci nomen Meum in principio 10 , 7:12;

ibi similiter pro cultu, ita pro doctrina verae fidei; quod non habitet Jehovah apud eum qui solam nomen Ipsius novit et nominat, cuivis constare potest, nam solum nomen absque idea qualis, cognitione qualis, et fide qualis, est mera vox; inde patet 11 quod nomen sit quale, et nosse qualis est:

[7] apud Mosen,

In tempore illo separavit Jehovah tribum Levi, ... administrandum Ipsi, et ad benedicendum in nomine Ipsius, Deut. 10:8;

ubi ‘benedicere in nomine Jehovae’ ‘est non’ per nomen sed per illa quae sunt nominis Jehovae, de quibus supra:

apud Jeremiam,

Hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, 23:6;

ibi ‘nomen’ pro justitia quae est quale Domini, de Quo agitur:

apud Esaiam,

Jehovah ab utero vocavit Me, a visceribus matris meae 12 memorare fecit nomen Meum, 49:1;

ubi etiam de Domino; ‘memorare nomen Ipsius’ est instruere qualis est.

[8] Quod per ‘nomen’ significetur quale, adhuc manifestius patet apud Johannem in Apocalypsi, Habes pauca nomina in Sardis, qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae; et confitebor nomen ejus coram Patre Meo, et coram angelis.... Qui vicerit... scribam super illum nomen Dei, et nomen civitatis Dei Mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo Meo, et nomen Meum novum, 3:4, 5, 12;

ubi quod ‘nomen’ non sit nomen, sed quod sit quale ejus, manifeste constat; ‘nomen in libro vitae’ non aliud est; pariter ‘confiteri nomen ejus coram Patre’; et ‘scribere super illum nomen Dei et civitatis, ac nomen novum’: similiter alibi nomina quae scripta dicuntur in libro vitae, et in caelo, ' Apoc. 13:8; 17:8; Luc. 10:20:

[9] in caelo nusquam est nisi quale ex quo cognoscitur unus ab altero, quod in sensu litterae exprimitur per ‘nomen’; ut cuique quoque constare potest ex eo quod unusquisque in terra nominatus sistatur in idea alterius qualis est, per quam noscitur et distinguitur ab alio; in altera vita ideae manent sed nomina pereunt; et adhuc magis apud angelos; inde est quod ‘nomen’ sit quale seu nosse qualis est, in sensu interno:

apud eundem,

Super capite Illius, Qui sedit super equo albo, diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo scit, nisi Ipse, indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei, Apoc. 19:12, 13;

hic quod ‘nomen’ sit Verbum Dei, ita quale Ipsius Qui sedit super equo albo, apertis verbis dicitur.

[10] Quod nomen Jehovae sit nosse qualis est, nempe quod sit omne bonum amoris et omne verum fidei, ex his Domini verbis clare 13 constat, Pater juste, ... Ego Te novi, etiamque hi cognoverunt quod Tu Me miseris, nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam, ut amor quo amasti Me, in illis sit et Ego in illic Joh. 17:25, 26.

[11] Et quod ‘nomen Dei’ seu Domini sit omnis doctrina fidei de amore e charitate, quae significatur per ‘credere in nomen Ipsius’, ex his apud eundem evangelistam, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius 14 , 1:12: Si quid petieritis in nomine Meo, Ego faciam; si amatis Me mandata Mea servate, 14:13-15: Quodcumque petieritis Patrem in nomine Meo, det vobis; haec praecipio vobis ut ametis vos invicem, 15:16, 17:

apud Matthaeum, Ubi duo aut aes congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, 18:20;

[12] ubi ‘congregati in nomine Domini’ significant illos qui in doctrina fidei de amore et charitate, ita qui in amore et charitate:

apud eundem,

Eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum, 10:22; 24:9, 10; Marcus 13:13 15 ; ubi ‘propter nomen Meum’ manifeste propter doctrinam. Quod ipsum nomen nihil faciat sed illud quod nomen involvit, nempe omne charitati et fidei, constat clare ab his apud Matthaeum, Nonne per nomen Tuum prophetavimus; et per nomen Tuum daemonia ejecimus; et in nomine Tuo virtutes multas fecimus Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me operante iniquitatem, 7:22, 23;

inde constat quod qui ponunt cultum in nomine, ut Judaei in nomine Jehovae, et Christiani in nomine Domini, non ideo sint [aliis] digniores; quia nomen nihil facit; sed quod tales sint quales Ipse mandavit, quo est ‘credere in nomen Ipsius’; et quod dicunt non in alio nomine quam in Domini esse salutem, est quod non in alia doctrina, hoc est, quod non in alio quam in amore mutuo, qui est vera doctrina fidei, ita non in alio quam in Domino, quia ab Ipso Solo omnis amor, et inde fides 16 .

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts proinde nec in sensu interno.

2. The Manuscript has et.

3. The Manuscript has sunt Ipsius Dei.

4. The Manuscript has ponere after cultum.

5. The Manuscript inserts ipso.

6. e, in the First Latin Edition.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. Schmidius has olim. The Manuscript deletes olim, and inserts ita in principio.

11. The Manuscript has constat.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts etiam.

14. The Manuscript has ejus.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The Manuscript has omnis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.