Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 959

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

959. [Vers. 1.] "Et audivi vocem [magnam] e templo dicentem septem angelis." Quod significet per Divinum Verum ex Verbo manifestata mala et falsa quae devastarunt ecclesiam, constat ex significatione "vocis e templo", quod sit Divinum Verum ex Verbo; "vox" enim significat Divinum Verum (videatur [supra,] n. 261, 668), et "templum tabernaculi testimonii", e quo vox exivit, significat Verbum in quo est Divinum Verum et naturale et spirituale (n. 948): ex significatione "septem angelorum", quod sint manifestationes (ut supra aliquoties); et quia per "septem phialas" seu "plagas", quas habebant, significantur mala et falsa quae devastaverunt ecclesiam, ideo hic per "septem angelos" significantur manifestationes omnium malorum et falsorum quae devastaverunt ecclesiam: agitur etiam in nunc sequentibus de manifestatione illorum.

[2] (Continuatio.)

In praecedente capite ad finem cujusvis articuli actum est de Primo Praecepto decalogi; in nunc sequentibus articulis in hoc capite agendum est de reliquis praeceptis decalogi: hic nunc.

DE SECUNDO PRAECEPTO, "NON PROFANABIS NOMEN DEI."

Quid per "nomen Dei" intelligitur, hic primum dicetur, et deinde quid per "profanare" illud. Per "nomen Dei" intelligitur omne quale per quod Deus colitur; nam Deus in suo quali est, et est suum quale: essentia Ipsius est Divinus Amor, et quale Ipsius est inde Divinum Verum unitum Divino Bono; ita apud nos in terris est Verbum; quare etiam dicitur apud Johannem,

"Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum" (1:1);

et inde etiam est doctrina genuini veri et boni ex Verbo, nam secundum illam est cultus.

[3] Nunc quia quale Ipsius est multiplex, continetenim omnia quae ab Ipso, ideo Ipsi plura nomina sunt, et unumquodvis nomen quale Ipsius in genere et in specie involvit et exprimit. Nominatur enim "Jehovah", "Jehovah Zebaoth", "Dominus", "Dominus Jehovih", "Deus", "Messias" aut "Christus", "Jesus", "Salvator", "Redemptor", "Creator", "Formator", "Factor", "Rex" et "Sanctus Israelis", "Petra" et "Lapis Israelis", "Schiloh", "Schaddai", "David", "Propheta", "Filius Dei" et "Filius hominis", praeter alia. Omnia haec nomina sunt nomina unius Dei, qui est Dominus; sed usque ubi dicuntur in Verbo, significant aliquod universale attributum aut quale Divinum distinctum ab attributis seu qualitatibus Divinis aliis. Similiter ubi dicitur "Pater, Filius et Spiritussanctus", non sunt tres qui intelliguntur, sed unus Deus; seu non sunt tria Divina, sed unum; et hoc trinum, quod unum, est Dominus.

[4] Quoniam unumquodvis nomen significat aliquod attributum seu quale distinctum, ideo per "profanare nomen Dei", non intelligitur profanare ipsum nomen, sed quale Ipsius. Causa quod per "nomen" significetur quale, est etiam quia in caelo quisque nominatur secundum quale suum; et quale Dei seu Domini est omne quod ex Ipso, per quod colitur. Inde est quod in inferno, quia non ibi agnoscitur aliquod Divinum quale Domini, non possit nominari Dominus; et quod nomina Ipsius non possint in mundo spirituali ab aliquo enuntiari aliter quam sicut Divinum Ipsius agnoscitur; omnes enim ibi ex corde loquuntur, ita ex amore et inde agnitione.

  
/ 1232