Bible

 

Exodus 19

Studie

   

1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :

4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.

5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :

6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.

7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.

8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.

11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.

12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.

13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.

14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,

15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.

17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.

19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.

20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,

21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.

24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.

25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8772

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8772. ‘Haec verba quae loqueris ad filios Israelis’: quod significet influxum ad recipiendum vera in bono, constat ex significatione ‘loqui’ cum a Divino, quod sit influxus, ut n. 2951, 5481, 5743, 5797, 6152, 6291, 8128, 1 8660; quod sit ad recipiendum vera in bono, est quia dicitur de ‘filiis Israelis’ per quos significatur Ecclesia spiritualis, et Ecclesia spiritualis est apud illos qui in bono sunt in quo vera. Quomodo se habet cum bono in quo vera, paucis dicetur: 2 qui scit formationem boni ex veris, is 3 scit ipsissima arcana caeli, scit enim arcana formationis hominis e novo, hoc est, formationis caeli seu regni Domini apud illum; omne bonum Christianum seu bonum spirituale in se habet vera fidei, nam quale illius boni est a veris quae fidei; bonum quod non a veris fidei suum quale habet non est bonum Christianum sed est bonum naturale quod non dat vitam aeternam; causa est quia bonum naturale in se modo habet vitam naturalem, 4 quae vita non absimilis est vitae bestiarum, quae quoque in bono 5 sunt cum mites; sed bestiae non possunt recipere vitam spiritualem; inde patet quod 6 vita spiritualis solum acquiratur per vera 7 fidei;

[2] vita haec, nempe vita spiritualis, acquiritur primum per scire vera quae fidei, postea per agnoscere illa, et tandem per credere illa; cum modo sciuntur, tunc sunt quasi in ostio, cum agnoscuntur tunc sunt in atrio, cum autem creduntur tunc sunt in cubiculo; ita vadunt ab exterioribus versus interiora successive; in interiore homine est bonum quod continue a Domino influit, et ibi se conjungit cum veris, et facit ut sint fides, et dein ut sint charitas; bonum illud ad se attrahit vera 8 , nam est desiderium ad 9 illa, ut per illa sibi quale comparet, et sic existat;

[3] cum itaque vera illa bono conjuncta sunt, tunc homo regeneratus est, nam tunc non amplius ex veris spectat quid credendum et quid agendum, sed ex bono, quia 10 imbutus est veris, et habet illa in se, nec curat 11 vera aliunde quam quae ipse ex bono suo videre potest, et videt continue plura, nam producuntur inde sicut fetus a suis parentibus; 12 fetus hi sunt ex conjugio boni et veri tali, 13 quod conjugium caeleste vocatur; 14 vera quae inde producuntur in se habent bonum, quia nata sunt ex eo; haec intrant bonum successive, et ampliant illud, et perficiunt illud, et hoc in aeternum. 15 Ex his quoque constat quomodo se habet cum binis statibus apud hominem qui regeneratur, de quibus prius n. 7992, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701; tum n. 8516, 8539, 8722.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. In the Manuscript this sentence stands at the end of .

3. The Manuscript places this after caeli.

4. estque illa

5. The Manuscript inserts naturali.

6. haec vita

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts sicut spongia aquam.

9. vera, et se format per illa et sibi quale comparat

10. The Manuscript inserts tunc.

11. The Manuscript inserts amplius.

12. haec vera

13. igitur

14. The Manuscript inserts et.

15. The Manuscript inserts Vera quae nunc ex bono, se habent sicut vasa sanguinea, apud hominem, quae plena sanguine sunt, et sic ex sanguine vivunt, autsicutfibrae quae spiritu animali plenae sunt, sed vera in priori statu, cum per illa bonum nondum formatum est, se habent sicut vasa absque sanguine, aut sicut fibrae absque spiritu animali, quae mere stamina sicca sunt: ita se habet eum formatione, vitae spiritualis apud hominem:

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.