Bible

 

Exodus 18

Studie

   

1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,

2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,

3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;

4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.

5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.

6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.

7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.

10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti.

11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.

12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?

15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :

16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.

17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis.

18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.

19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum :

20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,

22 qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.

23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.

25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.

27 Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8642

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8642. SENSUS INTERNUS

vers. 1-5. Et audivit Jethro sacerdos Midianis socer Moschis omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo, quod eduxerit Jehovah Israelem ex Aegypto. Et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis post dimissiones ejus. Et duos filios ejus, quorum nomen unius Gerschom, quia dixit, Peregrinus fui in terra aliena. Et nomen unius Eliezer, Quia Deus patris mei in auxilio meo, et liberavit me a gladio Pharaonis. Et venit Jethro socer Moschis, et filii ejus, et uxor ejus, ad Moschen ad desertum, ubi ille castrametatus montem Dei. ‘Et audivit 1 Jethro sacerdos Midianis’ significat Divinum Bonum: ‘socer Moschis’ significat ex quo bonum conjunctum vero Divino: ‘omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo’ significat perceptionem illarum rerum quae illis qui e regno spirituali Domini factae sunt: ‘quod eduxerit Jehovah Israelem ex Aegypto’ significat quod a Domino ab infestationibus liberati sint: ‘et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis’ significat bonum a Divino 2 conjunctum vero Divino: ‘post dimissiones ejus’ significat separationem hactenus respective ad statum illorum qui ab Ecclesia spirituali 3 : ‘et duos filios ejus’ significat bona veri: ‘quorum nomen unius Gerschom, quia 4 dixit, Peregrinus fui in terra aliena’ significat quale boni veri illorum qui extra Ecclesiam sunt: ‘et nomen unius Eliezer’ significat quale boni veri illorum qui intra Ecclesiam sunt: ‘Quia Deus patris mei in auxilio meo’ significat misericordiam et praesentiam Domini in Ecclesia: ‘et liberavit me a gladio Pharaonis’ significat liberationem a falso illorum qui infestaverunt: ‘et venit Jethro socer Moschis’ significat Divinum Bonum: ‘et filii ejus’ significat bona veri: ‘et uxor ejus’ significat bonum 5 conjunctum vero Divino: ‘ad Moschen ad desertum’ significat conjunctionem in statu ante regenerationem cum tentationes: ‘ubi ille 6 castrametatus montem Dei’ significat juxta bonum veri.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript deletes conjungendum and inserts conjunctum, then restored conjungendum compare Arcana Coelestia 8647

3. The Manuscript inserts (Obs. cum regeneratio facta, et cum fit versura, tunc vera ordinatur [ordinantur intended] per bonum, et postea venit Lex inde)

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript deletes conjunctum and inserts conjugendum then restored conjunctum.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.