Bible

 

Exodus 17

Studie

   

1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.

2 Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ?

3 Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ?

4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit me.

5 Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.

6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël :

7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?

8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.

9 Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.

10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.

11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.

12 Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.

13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.

14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo.

15 Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens :

16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8624

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8624. ‘Et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi’: quod significet bellum continuum et tutelam Domini contra illos qui in falso mali interioris, constat ex eo quod nomina quae ab antiquis in Ecclesia indebantur significaverint quale et statum rei de qua tunc agebatur, 1 et quod quoque involverint eadem ipsis nominibus, n. 340, 1946, 3422, 3498; quale et status rei de qua hic agitur, est quod bellum Jehovae erit contra Amalekum a generatione in generationem, in sensu interno, quod bellum perpetuum erit contra illos qui in falso mali interioris; hoc quoque significatur per ‘Jehovah Nissi’; Jehovah Nissi in lingua originali significat Jehovah vexillum seu signum meum, et per ‘signum’ aut ‘vexillum’ in Verbo significatur convocatio ad bellum; et quia dicitur ‘bellum Jehovae’, significatur etiam tutela ab Ipso.

[2] Quod per vexillum seu signum significetur convocatio ad bellum, constat ex eo quod cum convocationes 2 fierent, sive ad profectiones, sive ad festa, sive ad bellum, 3 clanxerint buccina, 4 et 5 tunc quoque sustulerint signum seu vexillum super montibus; quod clanxerint buccina, videatur Num. 10:1-11;

quod sustulerint signum seu vexillum, ex his locis:

apud Jeremiam,

Annuntiate in Jehuda, et in Hierosolyma audiri facite, et dicite, et clangite buccina in terra, proclamate, implete, dicite, congregamini, 6 et intremus in urbes munimenti, erigite vexillum Zionem versus, convenite, ne subsistite, 4:5, 6:

apud Esaiam,

Omnes habitatores orbis, et incolae terrae, quando tolletur vexillum, aspicite, et cum clangitur buccina, audite, 18:3:

apud eundem,

Sustulit vexillum gentibus e longinquo, et sibilavit illi ab extremitate terrae; et ecce cito velox adveniet, 5:26:

apud eundem,

Super monte eminente tollite vexillum, extollite vocem illis, agitate manum, ut veniant portae principum, 13:2:

apud eundem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam erga gentes manum Meam, et erga populos attollam vexillum Meum, ut adferant filios tuos in sinu, et filias tuas super umero apportent, 49:22;

ex his patet quod per ‘vexillum’ significetur 7 congregatio.

[3] Quod vexillum seu signum cum praedicatur de Domino, significet etiam tutelam, constat apud Esaiam,

8 Timebunt ab occasu nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius, quia veniet sicut flumen angustum; spiritus Jehovae vexillum eriget in illo; tunc veniet Zioni Redemptor, 59:19 [, 20]:

apud eundem,

Fiet in die illo, radicem Jischaii, qui stans in vexillum populorum, gentes quaerent: et erit 9 quies Ipsius gloria, 11:10.

[4] 10 Quia signum, quod in lingua originali exprimitur eadem voce qua vexillum, significabat congregationem, et cum dicebatur de Domino etiam tutelam, ideo expresse mandatum est ut serpens aeneus poneretur super signo, de quo ita apud Moschen, Dixit Jehovah ad Moschen, Fac tibi serpentem, et pone eum super signum; et fiet, omnis qui morsus fuerit et aspexerit illum vivet; et fecit Moscheh serpentem aeris, et posuit eum super signum; unde factum est, si momordit serpens virum et aspexit serpentem aeris, revixit, Num. 21:8, 9;

quod ‘serpens aeneus’ repraesentaverit Dominum, videatur Joh. 3:14, 15;

quod etiam tutelam, patet; nam sanatio per inspectionem serpentis qui super signo, significabat sanationem a malis falsi per inspectionem fidei in Dominum; dicit enim Dominus in loco citato apud Johannem, Sicut Moscheh exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat sed vitam aeternam habeat.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after 4298

2. fiebant

3. The Manuscript inserts tunc.

4. et signum sustulerint super montibus

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. ut

7. congregatio, et cum vexillum praedicatur de Domino, significatur etiam tutela, ut

8. These two quotations are transposed.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The remainder of this is missing in the Manuscript except part of the first few lines, which however are deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.