Bible

 

Exodus 17

Studie

   

1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.

2 Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ?

3 Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ?

4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit me.

5 Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.

6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël :

7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?

8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.

9 Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.

10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.

11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.

12 Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.

13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.

14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo.

15 Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens :

16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8604

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8604. ‘Et fuit, cum elevavit Moscheh manum suam’: quod significet cum fides apud illos qui ab Ecclesia spirituali spectaret versus Dominum, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum Divinum, de qua saepius, et ex significatione ‘elevare manum’ quod sit potentiam spiritualem determinare sursum, ita ad Dominum; quod ‘manus’ sit potentia spiritualis, videatur n. 1 6947, 7011; et quia 2 potentia spiritualis est fides, nam omnis potentia in spirituali mundo, hoc est, contra falsa 3 et mala, est veri ex bono, seu fidei ex charitate, n. 3563, 4931.

[2] Quid sit spectare versus Dominum, et quid sit spectare versus mundum et ad se, ita quid sit spectare supra se et infra se, videatur n. 7814-7821; quod nempe spectare supra se sit ad proximum, ad patriam, ad Ecclesiam, ad caelum, ita ad Dominum, n. 7814, 7815, 7817; quod spectare infra se sit ad mundum et ad se, n. 7817; quod spectare supra se et infra se sit pro fine habere, et supra omnia amare, n. 7818; quodque homo distinguatur a brutis per quod spectare possit supra se et infra se, et quod cum spectat supra se, sit homo, at cum infra se, sit bestia, n. 7821; quod spectare supra se sit elevari a Domino, n. 7816; Dominus enim influit apud omnem hominem per Verum quod ab Ipso; per hoc dat vitam homini, nam lux quae a Domino est Divinum Verum, et est vita, Joh. 1:4;

[3] Divinum hoc Verum, quod a Domino, influit in bonum apud hominem, et per illud trahit hominem ad Se, nam vita, quae a Domino, est attractiva, quia est 4 ex amore, omnis enim amor in se habet vim attractionis, 5 quia conjungi vult, usque ut unum sint; cum itaque homo est in bono, et ex bono in vero, tunc attrahitur ille a Domino, ac Ipsi conjungitur; hoc intelligitur per spectare sursum ad Dominum; at cum homo non in bono est, ita non in vero a bono, tunc quoque attrahitur a Domino, sed non potest elevari, nam mala et inde falsa avertunt se; hoc intelligitur per spectare deorsum, seu ad se et ad mundum;

[4] quod Dominus trahet hominem ad Se, docet Ipse Dominus apud Johannem, Ego, si exaltatus fuero e terra, omnes traham ad Me Ipsum, 12:32;

ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod cum fides spectaret versus Dominum, verum pugnans vinceret, et cum fides spectaret deorsum a Domino ad se et mundum, quod tunc falsum vinceret, quae significantur 6 per quod ‘cum Moscheh elevavit manum, praevaleret Israel, et cum demisit manum, praevaleret Amalek’.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts est.

3. ex malo, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. The Manuscript deletes ex amore and inserts ea amoris.

5. prositum conjunctionis, et ita conatum perpetuum ut unum sint

6. The Manuscript inserts haec in sensu spirituali intellecta sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.