Bible

 

Exodus 16

Studie

   

1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.

2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.

3 Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?

4 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.

5 Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.

6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,

7 et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?

8 Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

9 Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.

10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.

11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.

13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.

14 Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.

15 Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.

16 Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.

17 Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus.

18 Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.

19 Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.

20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.

21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.

22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.

23 Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.

24 Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

25 Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.

26 Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.

27 Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.

28 Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?

29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.

30 Et sabbatizavit populus die septimo.

31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.

32 Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

33 Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,

34 sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.

35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.

36 Gomor autem decima pars est ephi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8521

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8521. ‘Et hoc sicut semen coriandri album’: quod significet verum inibi quod purum, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit fidei verum, de qua n. 255, 1940, 1 2848, 3038, 3310, 3373; ‘semen coriandri’ dicitur quia album, nam ‘album’ praedicatur de vero, et quoque verum ut album repraesentatur, n. 3301, 3993, 4007, 5319. Describitur nunc bonum veri, quod significatur per ‘mannam’, 2 tam quale est ibi verum quam quale est ibi bonum; quale veri describitur 3 per quod esset ‘sicut semen coriandri album’, et quale boni per quod ‘sapor ejus esset sicut placentae in melle’.

[2] Bonum veri, quod est bonum illis qui e regno spirituali Domini sunt, prorsus differt a bono quod est illis qui e regno caelesti Domini sunt; bonum veri quod est 4 illis qui e regno spirituali 5 est in parte intellectuali implantatum, in illa enim parte 6 formatur a Domino nova voluntas, quae est ut homo facere velit secundum verum quod ex doctrinali Ecclesiae suae hauserat, cumque 7 vult et facit id verum, apud illum id fit bonum, et vocatur bonum spirituale, et quoque bonum veri; quod hoc vere sit verum, quidem credit, quia 8 fidem habet doctrinali, sed perceptionem 9 num verum sit non habet nisi videatur sibi habere ex eo quod confirmaverit id apud se 10 partim ex Verbi sensu litterae et partim ex fallaciis idearum captae opinioni faventium, non cogitans quod nihil non confirmari queat, usque ut appareat sicut verum, etiam ipsum falsum, n. 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950; 11 inde est quod omnes quotcumque sunt, credant sua dogmata esse vera, usque ad Socinianos, et quoque ad ipsos Judaeos;

[3] ex his patet quale est verum quod vertitur in bonum apud plures qui ab Ecclesia 12 ; ex his non alii possunt videre num 13 doctrinale suae Ecclesiae verum sit quam qui in affectione veri sunt propter usus vitae; qui hunc finem habent, illi illustrantur a Domino continue, non solum cum vivunt in mundo sed etiam postea; 14 illi soli sunt qui recipere possunt 15 , nam Dominus 16 ducit illos per bonum, et per id dat illis videre 17 verum, et sic credere; ex his constat unde et quale est bonum quod illis qui e regno spirituali Domini. At bonum quod est illis qui e regno caelesti Domini sunt non in parte intellectuali est implantatum sed in parte voluntaria; qui in hoc bono sunt, ex perceptione interna quae a Domino, sciunt num verum sit; de bono unius et alterius, et de differentia, videatur n. 2046, 2088, 2227, 2669, 2715, 2718, 3235, 3240, 3241, 3246, 4138, 4493, 5113, 6500, 6865, 7233, 7977, 7992.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. quale ibi verum est, et quale

3. The Manuscript inserts hic.

4. The Manuscript inserts bonum.

5. The Manuscript inserts sunt.

6. formata est

7. verum id vult et facit, tunc id apud illum

8. credit

9. quod verum sit, habet modo

10. putat enim quod confirmavit apud se, ita esse

11. inde est altered to et quod inde sit

12. The Manuscript inserts Domini.

13. verum sit verum,

14. The Manuscript inserts nam.

15. The Manuscript inserts verum.

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. id

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.