Bible

 

Exodus 15

Studie

   

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18 Dominus regnabit in æternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10248

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10248. ‘Et erit illis statutum saeculi’: quod significet legem ordinis aeternam, constat ex significatione ‘statuti’ quod sit lex ordinis, de qua n. 7884, 7995, 8357, et ex significatione ‘saeculi’ quod sit aeternum; quod ‘saeculum’ sit aeternum, est quia per saeculum intelligitur duratio usque ad finem, et per illam durationem in sensu interno significatur aeternum; etiam vox illa qua exprimitur saeculum, in lingua originali significat aeternitatem. 1 Quod saeculum sit aeternum, est quia ‘saeculum’ in Verbo significat, cum dicitur de Ecclesia, durationem ejus usque ad finem; inde cum dicitur de caelo, ubi non finis 2 , et cum de Domino, significat aeternum; praedicatur in genere de omni Ecclesia, in specie autem de Ecclesia caelesti; porro etiam ‘saeculum’ significat mundum, ac vitam ibi, ut et vitam post illam in aeternum.

[2] Quod PRIMUM attinet, quod nempe saeculum cum dicitur de Ecclesia, significet durationem ejus usque ad finem, constat ex sequentibus his locis:

apud Matthaeum, Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, 24:3;

per ‘consummationem saeculi’ significatur ultimum tempus Ecclesiae, ita finis ejus, cum amplius nulla fides quia nulla charitas; quod hoc sit consummatio saeculi, proinde quod saeculum sit duratio Ecclesiae usque ad finem, constare potest ex omnibus illis quae a Domino in illo capite dicta sunt, quae videantur explicata ante capita Geneseos xxvi-xl; simile per ‘saeculum’ et ejus ‘consummationem’ significatur alibi apud eundem,

Messis est consummatio saeculi, 13:39, 40, 49:

tum, Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, 28:20;

per ‘saeculum’ etiam ibi 3 intelligitur duratio Ecclesiae a principio ad finem:

[3] apud Ezechielem,

Habitabunt super terra, illi et filii eorum, et filii filiorum illorum usque in saeculum: David princeps illis in saeculum. Erit sanctuarium Meum in medio eorum in saeculum, 4 37:25, 28;

dicuntur haec de Israele, per quem in sensu interno intelligitur Ecclesia spiritualis; per ‘terram super qua habitabunt’ etiam significatur Ecclesia, per ‘sanctuarium’ omne Ecclesiae, et per ‘Davidem’ Dominus: inde patet quod per ‘in saeculum’ 3 significetur usque ad finem; quod ‘Israel’ in Verbo sit Ecclesia spiritualis, videatur in locis citatis n. 9340; quod ‘terra’ sit Ecclesia, in locis citatis n. 9325, quod ‘sanctuarium’ sit omne Ecclesiae, et quod praedicetur de bono et vero Ecclesiae spiritualis, n. 8330, 9479, et quod ‘David’ sit Dominus, n. 1888, 9954:

[4] apud Davidem,

Antequam montes nati sunt, et formata est terra, et orbis, a saeculo usque in saeculum, Tu Deus, Ps. 90:2 5 ;

per montes natos, et per ‘terram formatam’, ac per ‘orbem’, non intelligitur creatio mundi sed instauratio Ecclesiae, nam ‘montes’ in Verbo significant amorem caelestem, 6 ita Ecclesiam in qua ille amor; ‘terra’ quoque et ‘orbis’ significant Ecclesiam, inde a saeculo ad saeculum significat ab Ecclesiarum instauratione ad fines earum; succedunt enim Ecclesiae, una post alteram, nam finita seu vastata una, instauratur altera; quod ‘mons’ sit amor caelestis, proinde Ecclesia quae in illo amore, videatur n. 795, 796, 4210, 6435, 8758, et quod ‘terra’ sit Ecclesia in specie, 7 ‘orbis’ autem in genere, in locis citatis n. 9325.

[5] SECUNDO, Quod saeculum cum dicitur de caelo, ubi non finis, et de Domino, significet aeternum, constat ex his locis:

apud Davidem,

Jehovah Rex in saeculum, et in perpetuum, Ps. 10:16; Exod. 15:18:

apud eundem,

Regnum Tuum regnum omnium saeculorum, et dominium Tuum in omnem generationem et generationem, Ps. 145:13:

apud Jeremiam,

Deus vivus Rex saeculi, 10:10:

apud Danielem,

Dominium Ipsius, dominium saeculi quod non transibit, postea accipient regnum sancti altissimorum, et confirmabunt regnum usque in saeculum, et usque in saecula saeculorum, 7:14, 18, 27:

apud Matthaeum, Tuum est regnum, potentia, et gloria in saecula, 6:13:

apud Lucam, Dabit Ipsi Deus thronum Davidis, ut regnet super domum Jacobi in saecula, 1:32, 33: in Apocalypsi,

[6] Jesu Christo sit gloria et robur in saecula saeculorum, 1:6:

alibi, Ecce vivo in saecula saeculorum, 1:18: et alibi, Agno benedictio, et honor, et gloria, et robur, in saecula saeculorum. Viginti quattuor seniores adorarunt viventem in saecula saeculorum, 5:13, 14, 10:6, 11:15

apud Esaiam,

Salus Mea in saeculum erit, et justitia Mea 8 in generationem generationum, 51:6, 8:

apud eundem,

Angelus facierum portavit eos omnibus diebus saeculi, 63:9:

apud Danielem,

Multi ex dormientibus evigilabunt in vitam saeculi, reliqui in ignominiam saeculi, 12:2:

apud Johannem, Si quis comederit ex hoc pane, vivet in saeculum, 6:51, 58:

apud eundem,

Ego vitam aeternam do illis, et non peribunt in saeculum, 10:28:

apud Davidem,

Duc me in via saeculi, Ps. 139:24::

apud eundem,

Statuit ea in perpetuum, et in saeculum; statutum dedit quod non transibit, Ps. 148:6;

[7] in his locis ‘saeculum’ significat aeternum, quoniam dicitur de Domino, ac de Ipsius regno, deque caelo, et de vita ibi, quorum non finis; ‘saecula saeculorum’ non sunt aeternitates aeternitatum, sed sunt aeternum; 9 verum ita 10 dicitur respective ad Ecclesias in terris, quarum una succedit alteri; ex Verbo patet quod Ecclesia in hac tellure quater instaurata fuerit, 11 quarum prima fuit antiquissima quae ante diluvium, altera antiqua quae post diluvium, 12 tertia Israelitica et Judaica, et demum Christiana; cujusvis periodus a principio ad finem est saeculum; post hanc etiam incohabit nova; hae successiones Ecclesiarum intelliguntur per ‘saecula saeculorum’; quod ‘saeculum’ sit duratio Ecclesiae usque ad finem, supra ostensum est 13 .

[8] TERTIO, Quod saeculum praedicetur in genere de omni Ecclesia, at in specie de Ecclesia caelesti, constat ex his locis:

apud Amos, Erigam tentorium Davidis collapsum, et aedificabo juxta dies saeculi, 9:11;

per ‘dies saeculi’ intelligitur tempus cum Ecclesia antiquissima fuit, quae fuit caelestis:

apud Micham, Bethlechem 14 Ephrataea, ex te Mihi exibit qui sit Dominator in Israele, et cujus exitus ab antiquo, a diebus saeculi, 5:1 [KJV 5:2];

similiter:

apud Moschen, Memento dierum saeculi, intelligite annos generationis et generationis, Deut. 32:7;

‘dies saeculi’ pro tempore Ecclesiae Antiquissimae, quae fuit Ecclesia caelestis, ac ‘anni generationis et generationis’ pro tempore Ecclesiae Antiquae, quae fuit Ecclesia spiritualis:

apud Esaiam,

[9] Expergiscere, expergiscere, indue robur, bracchium Jehovae; expergiscere juxta dies antiquitatis, generationis saeculorum, 51:8, 9;

‘juxta [dies] generationis saeculorum’ est juxta status 15 amoris et fidei in Ecclesiis antiquis derivatis ab antiquissima:

apud Davidem,

Cogitavi dies ab antiquo, annos saeculorum, Ps. 77:6 [KJV Ps. 77:5];

similiter:

apud Esaiam,

[10] Recordamini prioris a saeculo, 46:9:

apud Malachiam, Tunc suavis erit Jehovae minhah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies saeculi, et juxta annos antiquos, 3:4:

apud Joelem,

Jehudah in saeculum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem, 4:20 [KJV 3:20];

per ‘Jehudam’ ibi significatur Ecclesia caelestis, de qua ideo dicitur ‘juxta dies saeculi’, et ‘in saeculum’; et per ‘Hierosolymam’ significatur Ecclesia spiritualis, de qua dicitur ‘juxta dies antiquos’ et ‘in generationem et generationem’; quod ‘Jehudah’ sit Ecclesia caelestis, videatur n. 3654, 3881, 6363, 8770, et ‘Hierosolyma’ Ecclesia spiritualis, n. 402, 3654.

[11] QUARTO, Quod saeculum significet mundum et vitam ibi, constat apud Matthaeum, Qui inter spinas seminatus est, hic est qui Verbum audit, sed cura saeculi hujus, et fraus divitiarum suffocat 16 Verbum, 13:22:

apud Lucam, Filii hujus saeculi sunt filiis lucis, 16:8:

apud eundem,

Filii saeculi hujus nuptias faciunt, et nuptui dantur, 20:34:

et apud Davidem, Impii et securi saeculi multiplicant opes, 17 Ps. 73:12.

[12] QUINTO, Quod saeculum significet vitam post mortem in aeternum, apud 18 Marcum, Recipiet centupla nunc in tempore hoc, et in saeculo venturo vitam aeternam, 10:30:

19 20 apud Ezechielem,

Cum fecero descendere te cum 21 descendentibus ad foveam, ad populum saeculi, 26:20; 22 et alibi, ut Luc. 18:30 23 , 20:35; Esai. 34:10, 17; Apoc. 14:11, 20:10, 22:5.

Poznámky pod čarou:

1. This separate sheet appears in the Manuscript IV pp. 706-708.

2. The Manuscript inserts est.

3. significatur

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts qui est amor in Dominum, .

7. et quod orbis Ecclesia

8. in saeculum

9. sed

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. nempe antiquissima quae fuit

12. postea

13. The Manuscript inserts ; at vero applicate ad Regnum Domini in coelis, ubi non finis, per saecula saeculorum significetur aeternum, ibi enim aeternitates in pluralinon sunt.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. fidei et amoris

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts et.

20. The Manuscript places this after 22:5.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. pariter

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.