Bible

 

Exodus 14

Studie

   

1 Locutusque est autem Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare.

3 Dicturusque est Pharao super filiis Israël : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum.

4 Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.

5 Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ?

6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.

7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit : et duces totius exercitus.

8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël : at illi egressi sunt in manu excelsa.

9 Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.

10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum,

11 et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto ?

12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.

13 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie : Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.

14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.

15 Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Israël ut proficiscantur.

16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.

17 Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.

18 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.

19 Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum

20 stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.

21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua.

22 Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.

23 Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.

24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,

25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii : Fugiamus Israëlem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.

26 Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum.

27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.

28 Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis.

29 Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris :

30 liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum.

31 Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8211

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8211. ‘Et fuit in custodia matutina’: quod significet statum caliginis et interitus illorum qui in falso ex malo, et statum illustrationis et salvationis illorum qui in vero ex bono, constat ex significatione ‘custodiae matutinae’ quod sit status illustrationis et salvationis, et in opposito sensu status caliginis et interitus; causa quod ‘custodia matutina’ id significet, est quia status fidei et amoris in altera vita se habent sicut tempora diei in mundo, nempe sicut mane, meridies, vespera, et nox, quare etiam haec illis correspondent, n. 2788, 5672, 5962, 6110; variantur etiam status paene similiter; variationum illorum finis et principium est mane, et in specie diluculum, nam tunc finitur nox et incipit dies; in illo statu cui mane correspondet, incipiunt boni illustrari quoad illa quae fidei sunt, et incalescere quoad illa quae charitatis, ac vicissim, nam tunc mali incipiunt obumbrari a falsis, et frigescere a malis, consequenter mane his est status caliginis et interitus, et illis status illustrationis et salvationis.

[2] Ex his statibus in caelo existunt status lucis et caloris, tum status caliginis et frigoris in terris, qui quovis anno alternantur et quovis die; nam quicquid in mundo naturali existit, hoc ortum et causam ducit ex illis quae existunt in mundo spirituali, 1 quippe universa natura non est nisi quam theatrum repraesentativum 2 regni Domini, n. 3483, 4939, 5173, 5962, inde correspondentiae; variationes lucis et umbrae, tum caloris et frigoris in terris, sunt quidem a sole, nempe ab ejus 3 altitudinis differentia quovis anno et quovis die, 4 ac in regionibus terrae; verum 5 hae causae, quae sunt proximae et in mundo naturali, creatae sunt secundum illa in mundo spirituali, ut per suas causas priores efficientes causarum posteriorum quae in mundo naturali 6 existunt; nam nihil usquam in naturali quod 7 in ordine datur, quod non ducit causam et ortum a spirituali, 8 hoc est, per spirituale a Divino.

[3] Quia ‘mane’ significat principium illustrationis et salvationis respective ad bonos, ac principium 9 caliginis et interitus respective ad malos, ideo dicitur hic quod ‘Jehovah in custodia matutina prospexerit ad castra Aegyptiorum, 10 et perturbaverit illa, ac tunc dimoverit rotam curruum, et excusserit illos in medium maris’; et vicissim, quod ‘salvaverit filios Israelis’ 11 ; ex his nunc patere potest quid in sensu spirituali significatur per haec in Verbo quae sequuntur:

apud Esaiam,

In die plantam tuam crescere facies, et mane semen tuum efflorescere, 17:11:

apud eundem,

Circa tempus vesperae ecce terror, antequam mane, non est, 17:14:

apud eundem,

Jehovah esto brachium illorum singulis matutis, etiam salus nostra tempore angustiae, 33:2:

apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Malum, unum malum ecce venit, finis venit, venit finis, venit mane super te, habitator terrae, propinquus dies tumultus, 7:5-7:

apud Hoscheam, Sic 12 fecit vobis Bethel, propter malitiam malitiae vestrae, in matuta exscindendo exscindetur rex Israelis, 10:15:

apud Davidem,

Fac me audire sub matuta misericordiam Tuam; libera me ab hostibus meis, Jehovah, Ps. 143:8, 9:

tum quod Dominus Cum aurora ascenderet, salvaverit Lothum, et super Sodomam et 13 Amoram pluere fecit sulfur et ignem, Gen. 19:15 seq.

[4] Quia ‘mane’ 14 significat statum illustrationis et salvationis bonorum, ac statum caliginis et interitus malorum, ideo etiam ‘mane’ significat tempus ultimi judicii, quando 15 salvandi qui in bono, et perituri qui in malo; consequenter significat finem Ecclesiae prioris et principium Ecclesiae novae, quae per 16 ultimum judicium in Verbo significantur, n. 900, 931, 1733, 1850, 2117-2133, 3353, 4057, 4535; hoc per ‘mane’ significatur apud Danielem,

Dixit ad me, Usque ad vesperam, mane, bis mille trecenta, et tunc justificabitur sanctum, 8:14:

et apud Zephaniam, Jehovah in matuta, in matuta judicium dabit in lucem, nec deerit; exscindam gentes, et devastabuntur 17 anguli eorum, 3:5, 6:

18 tum apud Esaiam,

Ad Me clamans e Seir, Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox; si quaeritis, quaerite; redite, venite, 21:11, 12;

in his locis ‘mane’ pro Adventu Domini, ac tunc illustratione et salvatione, ita de nova Ecclesia; ‘nox’ pro statu hominis et Ecclesiae tunc, quod in meris falsis ex malo.

[5] ‘Custodia matutina’ dicitur quia nox divisa fuit in custodias, quarum ultima noctis et prima diei fuit custodia matutina; custodes illi 19 fuerunt super muris, speculantes num hostis veniret, et per clamorem annuntiantes quid viderent; per illos in sensu 20 interno repraesentativo 21 intelligitur Dominus, et per ‘custodiam Ipsius’ praesentia continua et 22 tutela, n. 7989, ut apud Davidem,

Non dormitabit custos tuus, ecce non dormitabit neque dormiet custos Israelis, Jehovah custos tuus; Jehovah umbra tua super manu dextra tua; interdiu sol non percutiet te, aut luna in nocte; Jehovah custodiet te ab omni malo, custodiet animam tuam, Ps. 121:3-6, 7:

et quoque per ‘custodes’ intelliguntur prophetae et sacerdotes, consequenter Verbum, apud Esaiam,

Super muros tuos, Hierosolyma, constitui custodes; tota die, et tota nocte, non tacebunt, commemorantes Jehovam, 62:6:

et apud Jeremiam,

Dies est; clamabunt custodes in monte Ephraim, Surgite ut ascendamus Zionem ad Jehovam Deum nostrum, 31:6.

Poznámky pod čarou:

1. nam

2. coeli

3. altitudinum, in the First Latin Edition.

4. tum secundum regiones distitas ab extremis terrae

5. harum

6. apparent

7. naturale

8. et

9. caligationum

10. The manuscript has ac.

11. The Manuscript inserts quia tunc erant in pratis.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript places this after malorum.

15. perituri qui in malo, et salvandi qui in bono

16. diem judicii

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. et

19. erant

20. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

21. intellectus est

22. tutela Domini, (in the margin) videatur Arcana Coelestia 7989; inde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.