Bible

 

Exodus 13

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.

3 Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem.

4 Hodie egredimini mense novarum frugum.

5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.

6 Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini.

7 Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.

8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.

9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.

10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.

11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam :

12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.

13 Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem Primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.

14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.

15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.

16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.

17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est : reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.

18 Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.

19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum.

20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.

21 Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore.

22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8047

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8047. 1 . vers. 3-10. Et dixit Moscheh ad populum, Memento diei hujus quo exivistis ab Aegypto, e domo servorum, quia in robore manus eduxit Jehovah vos exhinc; et non comedetur fermentatum. Hodie vos exitis, in mense Abib. Et erit, cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei, et Chittaei, et Emorraei, et Chivaei, et Jebusaei, quam juravit patribus tuis ad dandum tibi, terram fluentem lacte et melle, et servies servitium hoc in mense hoc. Septem diebus comedes azyma, et in die septimo festum Jehovae. Azyma comedetur septem diebus, et non videbitur tibi fermentatum, et non videbitur tibi fermentum in omni termino tuo. Et indicabis filio tuo 2 in die isto, dicendo, Propter hoc fecit Jehovah mihi in exire me ex Aegypto. Et erit tibi in signum super manu tua, et in memoriale inter oculos tuos, propterea ut sit lex Jehovae in ore tuo, quia manu robusta eduxit te Jehovah ex Aegypto. Et custodies statutum hoc ad statum tempus, ab anno in annum. ‘Et dixit Moscheh ad populum’ significat instructionem per verum Divinum: ‘Memento diei hujus quo exivistis ab Aegypto, e domo servorum’ significat quod imprimis reminiscendum illius status in quo fuerunt cum liberati e captivitate spirituali a Domino: ‘quia in robore manus eduxit Jehovah vos exhinc’ significat quod ex Divina potentia Domini liberati sint: ‘et non comedetur fermentatum’ significat quod non appropriabitur ullum falsificatum: ‘hodie vos exitis’ significat liberationem in aeternum: ‘in mense Abib’ significat principium status novi: ‘et erit, cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei, et Chittaei, et Emorraei, et Chivaei, et Jebusaei’ significat in regionem caeli occupatam ab illis qui in malo et falso: ‘quam juravit patribus tuis ad dandum tibi’ significat quae ex Divino promissa illis qui in bono et vero: ‘terram fluentem lacte et melle’ significat ubi laetitia et gaudium: ‘et servies servitium hoc in mense hoc’ significat cultum Domini perennem propter liberationem: ‘septem diebus comedes azyma’ significat purificationem a falsis: ‘et in die septimo festum Jehovae’ significat sanctum cultum Domini: azyma comedetur septem diebus' significat quod omnino purificandi a falsis: ‘et non videbitur tibi fermentatum’ significat quod omnino non admittetur falsificatum: ‘et non videbitur tibi fermentum’ significat quod nec quicquam falsum: ‘in omni termino tuo’ significat quousque se extendit verum quod ex bono: ‘et indicabis filio tuo in die isto, dicendo’ 3 significat interiorem perceptionem veri, quae conscientiae: ‘Propter hoc fecit Jehovah mihi in exire me ex Aegypto’ significat quod a Domino liberati sint e captivitate spirituali et e damnatione: ‘et erit tibi in signum super manu tua’ significat quod erit 4 perpetuo in voluntate: ‘et in memoriale inter oculos tuos’ significat quod perpetuo in intellectu: ‘ut sit lex Jehovae in ore tuo’ significat ut Divinum Verum sit in omni quod inde procedit: ‘quia manu robusta eduxit te Jehovah ex Aegypto’ significat quod ex potentia Divina liberati sint: ‘et custodies statutum hoc ad statum tempus, ab anno in annum’ significat quod illa lex ordinis in illo statu jugiter.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.