Bible

 

Exodus 12

Studie

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et Dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

27 victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42 Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8002

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8002. 1 . ‘ 2 Inquilinus et mercenarius non comedet illud’: quod significet qui ex sola indole naturali bonum faciunt, et qui propter lucrum, quod non cum illis, constat ex significatione ‘inquilini’ quod sint qui bonum faciunt ex sola indole naturali, de qua sequitur; ex significatione ‘mercenarii’ quod sint qui propter lucrum bonum faciunt, de qua etiam sequitur; et ex significatione ‘non comedere illud’ quod sit non esse cum illis, de qua mox supra n. 8001. Quod ‘inquilinus’ sit qui ex sola indole naturali bonum faciunt, est quia inquilini erant advenae ex aliis populis, et incolae, et cum Israelitis et Judaeis in una domo habitabant, et ‘cohabitare’ significat in bono simul esse; sed quia erant, ut dictum, ex populis extra Ecclesiam, bonum quod significatur non est bonum Ecclesiae sed est bonum non Ecclesiae; hoc bonum vocatur bonum naturale, 3 quia ex nativitate est hereditario, tale etiam bonum aliquibus est ex invaletudine ac imbecillitate; hoc bonum intelligitur per bonum quod faciunt qui significantur per ‘inquilinos’.

[2] Hoc bonum prorsus differt a bono Ecclesiae, nam per bonum Ecclesiae formatur apud hominem conscientia, quae est planum in quod 4 influunt angeli, et per quod datur cum illis consortium; at per bonum naturale non aliquod planum pro angelis formari potest; qui in hoc bono sunt faciunt bonum in tenebris ex caeco instinctu, non in luce veri ex influxu e caelo; quapropter 5 in altera vita abducuntur sicut paleae a vento, a quocumque, tam a malo quam a bono, ac plus a malo, qui novit adjungere ratiociniis aliquid affectionis et persuasionis; nec tunc abduci possunt ab angelis, nam angeli operantur per vera et bona fidei, ac influunt in planum quod intus in homine 6 ex veris et bonis fidei formatum est; ex his patet quod qui ex sola indole naturali bonum faciunt non possint consociari angelis; de illis et de sorte illorum in altera vita, videatur n. 3470, 3471, 3518, 4988, 4992, 5032, 6208, 7197.

[3] Quod inquilini sint qui non in terra sua, 7 nec in domo sua, sed in aliena commorantur, constat apud Moschen, Terra [non] vendetur praecise, Mea enim est terra, sed peregrini et inquilini vos Mecum, Lev. 25:23:

apud Davidem,

Audi preces meas, Jehovah, ad lacrimam meam ne taceas, quia peregrinus ego Tecum, inquilinus sicut omnes patres mei, Ps. 39:13 [KJV Ps. 39:12]:

et in libro Geneseos, Abraham dixit ad filios Chethi, Peregrinus et inquilinus ego vobiscum; date mihi possessionem sepulcri, xxiii [3, ] 4; per ‘peregrinum’ aeque ac per ‘inquilinum’ significatur advena 8 et incola ex alia terra, sed per ‘peregrinum’ significantur illi qui in veris Ecclesiae instruebantur et qui recipiebant illa, per ‘inquilinos’ autem qui in veris Ecclesiae 9 non instrui, quia illa non recipere volebant.

[4] Quod mercenarios attinet, erant illi qui pro mercede laborabant, erant servi sed non empti; quod illi dicti sint mercenarii, videatur Lev. 19:13, 25:4-6;

Deut. 24:14, 15;

quia mercenarii erant qui pro mercede laborabant, per illos in sensu interno intelliguntur qui bonum faciunt propter lucrum in mundo; et in sensu adhuc interiore qui bonum faciunt propter mercedem in altera vita, ita qui per opera mereri volunt.

[5] Qui bonum faciunt solum propter lucrum in mundo, illi nequaquam possunt consociari angelis, nam finis propter quem est mundus, hoc est, opulentia et eminentia, non autem caelum, hoc est, beatitudo et felicitas animarum; 10 finis est qui determinat actiones et dat illis quale; de illis qui bonum faciunt modo propter lucrum ita Dominus apud Johannem, Ego sum pastor bonus; pastor bonus animam suam ponit pro ovibus; mercenarius vero et qui non pastor, cujus oves non sunt propriae, videt lupum venientem, et deserit oves, fugitque; et lupus rapit illas et dispergit oves; mercenarius vero fugit quia mercenarius est, 10:11-13:

et apud Jeremiam,

Vitula pulcherrima Aegyptus; excidium a septentrione venit; mercenarii illius sicut vituli saginarii, nam etiam illi converterunt se, fugerunt simul, non constiterunt, quia dies exitii illorum venit super illos, 46:20, 21.

[6] Quod inquilini et mercenarii non consociarentur quoad sancta cum illis qui ab Ecclesia, apud Moschen, Ullus alienus non comedet sanctum, inquilinus sacerdotis et mercenarius non comedet sanctum, Lev. 22:10: et quod ex filiis inquilinorum emerentur servi qui servirent in perpetuum, apud eundem,

Servum et ancillam ex gentibus quae circum vos emetis; et etiam de filiis inquilinorum peregrinantium cum vobis, de his emetis, et de familia illorum quae vobiscum, licet pepererint in terra vestra, ut sint vobis in possessionem, inque 11 hereditatem transmittatis eos filiis vestris post vos ad 12 hereditandum possessione, in aeternum illis dominabimini, Lev. 25:44-46;

per ‘filios inquilinorum’ significantur scientifica quae ex solo naturali lumine; quod spiritualia vera illis dominabuntur, significatur per quod ‘servi ex filiis inquilinorum 13 emerentur possessione perpetua’.

[7] Qui vero bonum faciunt propter mercedem in altera vita, qui etiam per 14 mercenarios significantur, differunt ab illis de quibus nunc supra, quod 15 pro fine habeant vitam et felicitatem in caelo 16 ; sed quia finis ille determinat et convertit cultum Divinum illorum a Domino ad se, ac inde sibi solis bene volunt, at aliis modo quantum illi sibi; 17 et tunc amor sui inest singulis, non autem 18 amor proximi, ita non illis est genuina charitas; hi nec possunt consociari angelis, nam angeli prorsus aversantur et nomen et ideam 19 mercedis seu remunerationis; quod 20 bene faciendum absque fine mercedis, docet Dominus apud Lucam, Amate inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date, nihil inde sperantes; tunc erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, 6:32-35, tum 14:12-14.

De bonis meritoriis qualia sunt, videatur n. 1110, 1111, 1774, 1835, 1877, 2027, 2273, 2340, 2373, 2400, 21 3816, 4007 fin. , 22 4174, 4943, 6388-6390, 6392, 6393, 6478.

[8] Quod a Domino toties dicatur quod qui bonum faciunt mercedem in caelo habituri sint, ut Matth. 5:11, 12, 6:1, 2, 16, 10:41, 42, 20:1-16 23 ; Marcus 9:41 24 ; Luc. 6:23, 35, 14:14; Joh. 4:36, est quia homo antequam regeneratus est, non possit non cogitare de mercede; aliter vero cum regeneratus est, tunc indignatur si quis 25 cogitat quod proximo benefaciat mercedis causa, nam jucundum et beatum sentit in benefaciendo, non autem in remuneratione; quod merces in sensu interno sit 18 jucundum affectionis charitatis, 26 videatur n. 3816, 3956, 6388, 6478.

Poznámky pod čarou:

1. See Appendix Volume for deleted drafts of this . See also n. 7993, note 1.

2. The Manuscript inserts Et in the Manuscript and in the First Latin Edition.

3. quod ex nativitate, ita haereditario est

4. influere possunt

5. The Manuscript inserts etiam.

6. quod ex veris

7. ac

8. ex alia terra, ac incola in non sua

9. The Manuscript places this before in veris.

10. The Manuscript inserts finis ille deducitur ab omnibus aliis ad se solum, ita convertitur a coelo, ac immergitur sibi et mundo;

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. erunt

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript inserts illi.

16. The Manuscript inserts, hi autem vitam in mundo.

17. inde affectio

18. affectio

19. mercedum

20. bonum

21. The Manuscript inserts 2373 f.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. cogitet

26. The Manuscript inserts et inde beatitudo, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.