Bible

 

Exodus 12

Studie

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et Dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

27 victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42 Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2588

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2588. ‘Uxoris Abrahami’: quod significet ut verum spirituale conjungeretur bono caelesti, constat a repraesentatione ‘Sarae ut uxoris’ quod sit verum spirituale conjunctum bono caelesti, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2507, et a repraesentatione ‘Abrahami’, quod sit bonum caeleste conjunctum vero spirituali, de qua n. 1 2010, 2172, 2198, 2501 sive dicas verum spirituale et bonum caeleste, sive Dominum, idem est, quia Dominus est ipsum verum et ipsum bonum, ac ipsum conjugium veri et boni ac boni et veri. Quomodo haec se habent, constare quidem potest ab explicatione sed quia inter obscura sunt quae hodie, licet quantum fieri potest illa illustrare: de doctrina fidei hic agitur, de qua Dominus in pueritia cogitavit, scilicet num liceret in nam intrare per rationalia, et sic Sibi de illa ideas formare; quod hoc cogitatum, erat ex amore consulendi generi humano, quod tale est ut quod non rationali modo capit, non credat; sed percepit ex Divino quod hoc non fieri deberet, quare ex Divino illam Sibi 2 revelavit, et tunc inde etiam omnia in universo quae subjecta sunt, nempe quae rationalium, et quae naturalium.

[2] Quomodo se habet cum doctrinalibus fidei apud homines supra n. 2568 dictum est, nempe quod duo principia sint, ex quibus cogitant, negativum et affirmativum; quodque ex principio negativo illi qui nihil credunt nisi convincantur per rationalia et scientifica, immo per sensualia; et quod ex affirmativo illi qui credunt quod vera sint quia Dominus dixit in Verbo, ita qui fidem habent Domino. Qui in negativo sunt quod verum sit quod in Verbo, dicentes corde quo tunc credere velint cum per rationalia et scientifica persuadentur, cum iis ita est quod nunquam credant, immo nec si per ipsa sensuali corporis, ut per visum et auditum et per tactum, convincerentur, semper enim nova ratiocinia formarent contra illa, ita tandem exstinguendo prorsus omnem fidem, ac simul lucem rationalis vertendo in tenebras, quia in falsa. Qui autem in affirmativo sunt, hoc est, qui credunt quod vera sint quia Dominus ita dixit, cum illis ita est quod per rationalia et scientifica, etiam per sensualia, jugiter confirmentur, ac ideae eorum illustrentur et corroborentur; nam homo non aliunde habet lucem quam per rationalia et scientifica 3 , quisque etiam hoc facit; apud hos doctrina sic vivendo vivit, et de iis dicitur quod sanentur et pariant; apud illos autem doctrina moriendo moritur, et de illis dicitur quod claudendo claudatur uterus. Ex his patet quid sit per rationalia intrare in doctrinam fidei, et quid ex doctrina fidei intrare in rationalia.

[3] Sed 4 haec per exempla illustrentur: Ex doctrina 5 Verbi est quod primum et principale doctrinae sit amor in Dominum et charitas erga proximum; illi qui in affirmativo in hoc sunt, possunt intrare in quaecumque libet rationalia, et scientifica, immo sensualia, quisque secundum suam dotem, suam scientiam, et suam experientiam 6 , immo quo plus intrant, eo plus confirmantur, nam universa natura confirmationis plena est: at qui hoc primum et principale doctrinae negant, et volunt prius convinci quod ita sit, per scientifica et rationalia, ii nusquam, quia negant corde, se patiuntur convinci, et continue pro alio principio quod essentiale credunt, stant; ac iidem demum per confirmationes sua principii tandem ita se occaecant ut ne quidem scire possint quid amor in Dominum et quid amor erga proximum; et quia se confirmant in contrariis, etiam tandem in eo quod non alius amor dari queat in quo jucundum, quam sui et mundi, et hoc eousque, si non doctrina, usque vita, amorem infernalem amplectantur loco amoris caelestis:

[4] cum illis autem qui non in negativo, nec in affirmativo sunt, sed in dubitativo antequam negant vel affirmant, se habet ut supra n. 7 2568 dictam, nempe quod qui ad vitam mali inclinant, in negativum cadant, qui autem ad vitam boni, in affirmativum ferantur. Sit etiam pro exemplo; inter primaria doctrinae fidei est quod omne bonum a Domino, et omne malum ab homine seu a seipso; qui in affirmativo sunt quod ita sit, ii confirmare se possunt per multa quae rationalia sunt 8 et scientifica, ut quod nusquam aliquod bonum influere possit quam ab Ipso Bono, hoc est, a fonte boni, ita a Domino; quodque principium boni non aliunde esse possit, illustrando se per omnia quae in se, in aliis, in communi, immo in universo creato, vere bona sunt; at qui in negativo sunt, ii in contrariis, per omnia quae usquam cogitant, se confirmant, usque adeo tandem ut non sciant quid bonum, inter se disceptando quid summum, alte ignorando quod bonum caeleste et spirituale quod a Domino, sit per quod vivificatur omne bonum quod infra est, et quod inde jucundum vere jucundum sit; quidam etiam, quod nisi a se bonum, nusquam possit aliunde.

[5] Sit iterum pro exemplo, quod qui in amoris in Dominum et charitate erga proximum sunt, possint vera doctrinae recipere, et fidem habere Verbo, non autem qui in vita amoris sui et mundi sunt, seu quod idem, quod qui in bono sunt: possint credere, non autem qui in malo; qui in affirmativo sunt, hoc possunt innumeris rationaliter et scientifice confirmare; rationaliter quod verum et bonum concordent, non autem verum et malum, et quod sicut in malo, etiam ex malo, omne falsum sit, et si aliquibus usque verum, quod sit in labiis non in corde; scientifice ex multis, quod vera fugiant mala, et quod mala respuant vera: qui autem in negativo sunt, se confirmant in eo quod unusquisque qualiscumque sit, tametsi in continuo odio, in vindictae jucundis, ac in dolis, vivit possit sicut alii credere, et hoc usque dum bonum vitae prorsus e doctrina rejiciant, quo rejecto non credunt quicquam.

[6] Ut adhuc pateat quomodo se habet, sit exemplum; qui in affirmativo sunt quod Verbum ita scriptum sit ut sensum internum habeat qui non apparet in littera ii possunt multis se etiam per rationalia confirmare; ut quod per Verbum nexus homini cum caelo: quod correspondentiae dentur naturalium cum spiritualibus et quod haec non ita appareant: quod ideae interioris cogitationis prorsus aliae sint quam ideae materiale: quae cadunt in voces linguae: quod 9 homo dum 10 in mundo, etiam in caelo possit esse, quia natus ad utramque vitam, per 11 Verbum quod pro utroque: quod lux quaedam Divina influat apud quosdam in intellectualia et in affectiones, cum legitur Verbum: quod necessum sit ut aliquod scriptum sit, quod descenderit e caelo, et sic quod illuc non tale possit esse in sua origine quale in littera; quod sanctum non possit esse nisi a sanctitate quadam quae intus; etiam potest per scientifica se confirmare, ut quod olim fuerint in repraesentativis et quod Antiquae Ecclesiae scripta talia fuerint: etiam quod inde quoque scripta plurium inter gentes: et quod stilus inde veneratus sit ut sanctus in Ecclesiis, ac ut doctus apud gentes: plurium etiam libri possunt memorari; at qui in negativo sunt, haec omnia si non negant, usque non credunt; et sibi persuadent 12 quod Verbum sit quale in littera, apparens quidem mundanum, sed usque quod spirituale sit; ubi autem spirituale latet, non curant, at volunt ex multiplici causa; et hoc confirmare possunt multis.

[7] Ut ad captum simplicium etiam sistatur, sit etiam 13 scientificum pro exemplo: qui in affirmativo sunt quod visus non sit oculi sed quod sit spiritus qui per oculum, ut per sui corporis organum, videt illa quae in mundo sunt; ii se confirmare possunt multis, ut ex loquelis quae audiuntur, quod se referant ad visum quendam interiorem, et in illum transmutentur, quod fieri nequiret nisi visus interior esset: tum quicquid cogitatur, hoc videatur visu interiore, a quibusdam clarius et a quibusdam obscurius; praeter quod imaginativa se sistant visualibus non absimilia; ut et, nisi spiritus qui in corpore, videat id quod oculus ut organum haurit, quod spiritus in altera vita nihil potuisset videre, cum tamen non aliter esse possit quam is visurus innumerabilia et stupenda, quae oculus corporis nusquam potest: praeterea reflectere potest super somnia, imprimis prophetarum, in quibus aeque plura visa sunt, et hoc non per oculos: demum si philosophica sapiat, per hoc quod exteriora non intrare possint in interiora, ut composita non in simplicia, ita non illa quae sunt corporis, in illa quae sunt spiritus, sed vicissim: praeter perplura alia, ut tandem persuasus sit quod spiritui sit visus, non oculo nisi a spiritu; at qui in negativo sunt, haec omnia vel dicunt naturalia, vel phantasias; et cum eis dicitur quod spiritus multo perfectiore visu polleat et fruatur quam homo in corpore, irrident 14 et inter 15 nugas rejiciunt, credentes quod tunc in tenebris victuri cum privantur visu oculi, cum prorsus contrarium sit, quod tunc in luce.

[8] Ab his exemplis patet quid sit a veris intrare in rationalia et scientifica, et quid a scientificis et rationalibus in vera, quod nempe illud sit secundum ordinem, hoc autem contra ordinem; et cum fit secundum ordinem, quod illustretur homo, cum autem fit contra ordinem, quod occaecetur; inde liquet 16 quantum interest ut vera sciantur et credantur, a veris enim illustratur homo, a falsis autem occaecatur; a veris patet campus rationali immensus et fere illimitatus, a falsis autem, tametsi non ita apparet, paene nullus respective; inde sapientia tanta angelis, quia in veris sunt, verum enim est ipsa lux caeli.

[9] Qui se occaecarunt per id quod nihil credere voluerint quod non sensibus caperent, usque tandem ut nihil crediderint, olim dicti sunt ‘serpentes arboris scientiae’, ex sensualibus enim et inde fallaciis quae facile cadunt in captum et fidem hominis, multum ratiocinati sunt, et plures seduxerunt videatur n. 195, 196: in altera vita internoscuntur facile ab alii spiritibus, ex eo quod de omnibus quae sunt fidei, ratiocinentur num ita sit, quibus si millies et millies ostenditur quod ita sit, usque contra unumquodvis confirmans movent dubia negativa, et hoc si foret in aeternum; sunt ideo occaecati usque adeo ut non iis sensus communis hoc est, capere possint quid bonum et verum; et tamen unusquisque eorum putat quod prae omnibus in universo sapiat, in eo ponentes sapientium ut quod Divinum est, possint infringere, et deducere naturali; multi qui fuerunt aestimati ut sapientes in mundo, prae alii tales sunt; quo plus enim aliquis ingenii dote et scientia pollet et in negativo est, eo plus reliquis insanit; at quo plus enim ingenii dote et scientia pollet et in affirmativo est, eo plus sapere potest: 17 rationale per scientias excolere, nusquam negatum est; sed vetitum 18 obfirmare se contra vera fidei quae sunt Verbi.

[10] De his multum agitur in sensi interno Verbi imprimis prophetici, ubi agitur de Asshure et Aegypto per ‘Asshurem’ enim significatur ratiocinatio, n. 119, 1186, et per ‘Aegyptum’ scientia, n. 1164, 1165, 1186, 1462. De iis qui per scientifica et rationalia intrare volunt in doctrinalia fidei et Divina, ac inde insaniunt, ita apud Esaiam,

Confundam Aegyptum in Aegypto, et pugnabunt vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, et regnum contra regnum: et exhaurietur spiritus Aegypti in medio ejus, et consilium ejus absorbebo:... deficient aquae mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet; et recedent flumina, comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti; calamus et ulva marcescent; ... omne semen fluminis exarescet.... Jehovah commiscuit in medio ejus spiritum perversitatum, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere ejus, secundum errare ebrium in vomitu suo, 19:2, 3, 5-7, 14:

apud eundem,

Vae filiis refractariis, ... qui abeunt ad descendendum in Aegyptum, sed os meum non interrogarunt, ad roborandum se robore Pharaonis, et ad confidendum in umbra Aegypti: et erit vobis robur Pharaonis in pudorem, et fiducia in umbra Aegypti in ignominiam, 30:1-3:

apud eundem,

Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equis innituntur, et confidunt super curru quod multus, ... sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam non quaerunt.... Et Jehovah extendet manum Suam, impinget auxilians, et cadet adjutus, et simul omnes illi consumuntur 19 :... et cadet Asshur gladio non viri, et gladius non hominis comedet eum, 31:1, 3, 8:

apud Jeremiam,

Duo mala fecit populus Meus, Me deseruerunt, fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas fractas, quae non continent aquas. Nonne servus Israel, si natus domus ille, quare factus est in praedam?... Annon hoc facis tibi, deserendo te Jehovam Deum tuum, tempore cum ducit 20 te in viam? et nunc quid tibi cum via Aegypti ad bibendum aquas Shihoris, aut quid tibi cum via Asshuris ad bibendum aquas fluvii?... O generatio, vos videte Verbum Jehovae, num desertum fui Israeli? num terra tenebrarum? quare dixerunt populus Meus, Dominabimur, non veniemus ultra ad Te?... Cur abis strenue 21 ad mutandum viam tuam? etiam ab Aegypto pudefies, sicut pudefacta es ab Asshure, 2:13, 14, 17, 18, 31, 36:

apud eundem,

Audite verbum Jehovae, reliquiae Jehudae, sic dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis, Si vos ponendo posueritis facies vestras ad veniendum in Aegyptum, et veneritis ad peregrinandum ibi; et erit, gladius, a quo vos timentes vobis, ibi prehendet vos in terra Aegypti, et fames de qua vos verentes, ibi adhaerebit vobis in 22 Aegypto, ut ibi moriamini: et erunt omnes viri, qui posuerunt facies suas ad veniendum in Aegyptum, ad peregrinandum ibi, morientur gladio, fame et peste, et non erit illis superstes aut evadens, a coram malo, quod Ego adducens super vos, 42:15-17, seq. :

apud Ezechielem,

Et cognoscant omnes habitatores Aegypti, quod Ego Jehovah; propterea quod illi fuerunt baculus arundinis domui Israelis, in prehendendo te illum in vola, confringeris, et findes illis omnem humerum, et in innitendo vos super te, frangeris, et stare facies eis omnes lumbos: propterea sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego adducens super te gladium, et exscindere faciam ex te hominem et bestiam, et erit terra Aegypti, in desolationem et vastitatem, et scient quod Ego Jehovah, propterea quod dixit, Fluvius mihi, et ego feci, 29:6-9, seq. :

apud Hoscheam,

Fuit Ephraim sicut columba stulta, 23 Aegyptum invocabant, Asshur abiverunt; cum ibunt, expandam super eos rete Meum; ... vae illis, quia divagati sunt a Me, 7:11-13:

apud eundem,

Ephraim pascens ventum, et persequens eurum; omni die mendacium, et vastationem multiplicat, et foedus cum Asshure pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, 12:2:

apud eundem,

Israel scortatus est sub deo suo, dilexisti quaestum super omnibus areis frumenti:... revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Asshur immundum comedent; ... quia ecce abiverunt prae devastatione, Aegyptus congregabit eos, Moph sepeliet eos desiderabile argento eorum spina possidebit, carduus in tentoriis eorum: percussus est Ephraim, radix eorum exaruit, fructu non facient; etiam cum genuerint, et interficiam desideria ventris eorum, rejiciet eos Deus meus, quia non audiverunt Ipsum, erunt vagi inter gentes, 9:1, 3, 6, 16, 17:

apud Esaiam,

Vae Asshur, virga irae Meae, et baculus is, in manu eorum, indignationis Meae, ... ille non rectum cogitat 24 , et cor ejus non rectum meditatur, quia ad perdendum in corde ejus, et exscindendum gentes non paucas, siquidem dicit, Nonne principes mei simul reges? Visitabo super fructum elationis cordis regis Asshuris, ... quia dixit, In robore manus meae feci, et in sapientia mea, quia intelligens sum, et removebo terminos populorum, thesauros eorum depraedabor, ac dejiciam, ut potens, habitatores:... propterea mittet Dominus dominorum 25 Zebaoth in pingues ejus maciem, et loco gloriae ejus incendendo incendetur incendium ignis, 10:5, 7, 8, 12, 13, 16.

[11] In his omnibus locis, per ‘Asshurem’, ut ostensum, significatur ratiocinatio; per ‘Aegyptum et Pharaonem’ scientia; per Ephraimum intellectuale; et describitur ibi et pluries alibi, quale fit rationale hominis, cum ex negativo ratiocinatur de veris fidei: simile involvit cum Rabshakeh missus a rege Asshuris locutus contra Hierosolymam et Hizkiam regem, quod angelus Jehovae in castris regis Asshuris tunc percusserit centum et octoginta et quinque millia, de quibus apud Esaiam 36 et 37, quibus significatur qualis strages rationalium hominis fit, cum contra Divina ratiocinatur, utcumque homo sibi apparet quod tunc sapiens sit.

[12] Ratiocinatio haec vocatur etiam passim ‘scortatio cum filiis Aegypti et cum filiis Asshuris’, ut apud Ezechielem,

Scortata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam, ... et scortata es cum filiis Asshuris, absque ut satiata sis, 16:26, 28; 23:3, 5-21; videatur n. 2466.

[13] De iis autem qui ex doctrina fidei intrant in rationalia et scientifica, et inde sapiunt; 26 apud Esaiam,

In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, et erit in signum et in testem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti; nam clamabunt ad Jehovam propter oppressores, et mittet illis servatorem et principem, et liberabit eos, et notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo, et facient sacrificium et minham, et vovebunt votum Jehovae, et reddent, 19:18-21:

27 apud eundem,

In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshurem, et veniet Asshur in Aegyptum, ... et servient Aegyptii Asshuri; in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, 19:23-25;

ubi de Ecclesia spirituali, cujus spirituale est ‘Israel’, rationale est ‘Asshur’, et scientificum est ‘Aegyptus’, quae tria constituunt Ecclesiae illius intellectualia, quae ita succedunt, quare dicitur ‘in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri’, et ‘benedictus populus Meus Aegyptus, opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel’:

[14] apud eundem,

Erit in die illo clangetur in buccina magna, et venient pereuntes in terra Asshuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis, in Hierosolyma, 27:13:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Labor Aegypti, et merces Cushi et Sabaeorum, virorum mensurae, apud te transibunt, et tibi erunt; post te ibunt, ... et ad te incurvabunt se, ad te orabunt, tantummodo in te Deus, et nullus alius praeterea Deus, 45:14;

‘Cush et Sabaei’ sunt cognitiones, n. 117, 1171:

apud Zachariam, Aegyptus ascendet Hierosolymam, ad adorandum Regem Jehovam Zebaoth, 14:17, 18:

apud Micham, Ego in Jehovam respicio, exspecto Deum salutis meae, audiet me Deus meus, ... dies ad aedificandum macerias tuas, dies hic, ... et usque ad te venient inde ab Asshure, et urbes Aegypti, et inde ab Aegypto usque ad fluvium, 7:7, 11, 12:

[15] apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, A fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis, quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti, 29:13, 14:

apud eundem,

Ecce Asshur cedrus in Libano, pulchra ramo, et silva umbrosa, et excelsa altitudine, et inter implexa fuit ramus ejus; aquae crescere fecerunt eam, ... cum fluviis suis vadens circum plantationem ejus, et aquaeductus suos emisit ad omnes arbores agri propterea alta facta est altitudo ejus prae omnibus arboribus aquis et multiplicati sunt rami ejus, et longi facti rami ejus ab aquis multis:... in ramis ejus nidificarunt omnis avis caelorum, et si ramis ejus pepererunt omnis fera agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae; et pulchra facta est in magnitudine sua, longitudine ramorum suorum, quia fuit radix ejus apud aquas multas: cedri non occultarunt eam in horto Dei; abietes non pares fuerunt ramis ejus, ... omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine ejus: pulchram feci eam in multitudine ramorum ejus, et aemulatae sunt ei omnes arbores Eden, quae horto Dei, 31:39;

describitur hic Ecclesia Antiquissima quae caelestis, quale ejus rationale fuit, et sic 28 sapientia et intelligentia, quia Ecclesia illa ex Divinis illa quae infra erant, intuebatur, ita ex ipsis bonis vera, et inde quae subjecta sunt; ‘Asshur’ et ‘cedrus’ est rationale: ‘implexa inter quae rami’ sunt scientifica: ‘ 29 fluvii et aquae’ sunt bona spiritualia, apud quae ‘radix’: ‘altitudo et longitudo ramorum’ est extensio ejus; ‘hortus Dei’ est Ecclesia spiritualis; ‘arbores Eden’ sunt perceptiones: inde et ex superioribus patet quale est rationale et quale scientificum hominis, cum subordinantur veris Divinis, et inserviunt illis confirmando. Quod rationalia et scientifica inserviant illis qui et affirmativo sunt, pro mediis sapiendi, repraesentatum et significatum est per quod mandatum filiis Israelis, ut ‘mutuo peterent ab Aegyptii vasa auri 30 , et vasa argenti 30 , et vestes’, Exod. 3:22; 11:2; 12:35, 36 similiter per quod passim in Verbo dicatur quod gentium bona, domos, vineas, et oliveta, et plura possiderent; ut et quod ipsum aurum et argentum, quod ereptum gentibus, sanctum fieret, ut apud Esaiam,

Visitabit Jehovah Tyrum, et redibit ad quaestum meretricium suum, et scortabitur cum omnibus regnis terrae super faciebus humi; et fiet mercatura ejus, et quaestus meretricius ejus sanctum Jehovae, non recondetur et non reponetur, quia habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus ad comedendum ad satietatem, et ad tegumentum antiquum, 23:17, 18;

‘mercatura Tyri’ pro cognitionibus, n. 1201, quae illis qui in negativo, pro ‘quaestu meretricio’, at illis qui in affirmativo, pro ‘sancto’. Simile etiam intelligitur per Domini verba, Facite vobis amicos ex mammona injustitiae, ut quando defeceritis, suscipiant vos in aeterna habitacula:... si in injusto mammona fideles non existitis, quis verum vobis concredet? Luc. 16:9, 11.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has Sibi illam; illam must refer to doctrina above.

3. The Manuscript inserts sua.

4. The marginal passage cum illis... ferantur on this page is marked in the Manuscript for insertion here, where it seems more appropriare. The explanation of its misplacement is clear in the Manuscript

5. The Manuscript inserts ipsa.

6. The Manuscript inserts et illud confirmare.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript places this after scientifica.

9. The Manuscript inserts et.

10. The Manuscript inserts ita.

11. The Manuscript has et quod Verbum sit pro utroque eorum altered to quod Verbum quod est pro utroque eorum.

12. The Manuscript inserts prorsus.

13. The Manuscript has hoc.

14. The Manuscript inserts hoc.

15. The Manuscript has sicut.

16. The Manuscript has patet.

17. The Manuscript inserts nam.

18. The Manuscript inserts per illas.

19. The Manuscript has consumentur.

20. The Manuscript has ducens.

21. The Manuscript deletes strenue, and inserts valde.

22. The Manuscript has post vos.

23. The Manuscript inserts non cor.

24. The Manuscript has cogitabit.

25. Jehovah is the reading now accepted, but Schmidius had Adonai.

26. The Manuscript inserts ita.

27. The Manuscript inserts et.

28. The Manuscript has inde.

29. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

30. The Manuscript has trs. auri and argenti as in Exodus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.