Bible

 

Exodus 10

Studie

   

1 Et dixit Dominus ad Moysen : Egredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo :

2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.

3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :

5 quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.

6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.

7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ?

8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?

9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.

10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?

11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.

13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.

14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.

15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.

16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.

17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.

18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.

19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.

20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.

21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.

22 Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.

23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.

24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.

25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.

26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.

27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.

28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.

29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7720

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7720. vers. 24ad fin. Et vocavit Pharao ad Moschen, et dixit, Ite, servite Jehovae; tantum grex vester et armentum vestrum subsistet; etiam infans vester ibit cum vobis. Et dixit Moscheh, Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta, et faciemus Jehovae Deo nostro. Et etiam pecus nostrum ibit cum nobis, non relinquetur ungula, quia de illo accipiemus ad serviendum Jehovae Deo nostro, et nos non scimus quo serviemus Jehovae, usque dum venimus illuc. Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis, et non voluit dimittere illos. Et dixit illi Pharao, Abi ab apud me, cave tibi ne addas videre facies meas, quia in die videre te facies meas morieris. Et dixit Moscheh, Recte locutus es, non addam amplius videre facies tuas. ‘Et vocavit Pharao ad Moschen’ significat praesentiam legis Divinae: ‘et dixit, Ite, servite Jehovae’ significat quod relinquendi ut colant Dominum Deum suum: ‘tantum grex vester et armentum vestrum subsistet’ significat sed non ex bono: ‘etiam infans ibit cum vobis’ significat quod ex vero: ‘et dixit Moscheh’ significat responsum: ‘Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta’ significat quod relinquent omnia per quae cultus fiet: ‘et faciemus Jehovae Deo nostro’ significat qui acceptus Domino: ‘et etiam pecus nostrum ibit cum nobis’ significat quod ex bono veri: ‘non relinquetur ungula’ significat quod non aliquid veri ex bono deerit: ‘quia de illo accipiemus ad serviendum Jehovae Deo nostro’ significat quod ex illo coletur Dominus: ‘et nos non scimus quo serviemus Jehovae Deo nostro’ significat quod ignotum quo peragetur cultus: ‘usque dum venimus illuc’ significat priusquam remoti sint ab illis qui in meris falsis ex malo: ‘et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis’ significat quod se obstinarent contra Divinum: ‘et non voluit dimittere illos’ significat quod non eis animus relinquendi illos: ‘et dixit illi Pharao’ significat excandescentiam irae tunc contra verum Divinum: ‘Abi ab apud me’ significat quod de illo nihil scire vellet: ‘cave tibi ne addas videre facies meas’ significat 1 quod non intraret in 2 eorum animum: ‘quia in die videre te facies meas morieris’ significat quod si intraret in animum, exstirparetur: ‘et dixit Moscheh’ significat responsum: ‘Recte locutus es’ significat quod ex vero ita sit: ‘non addam amplius videre facies tuas’ significat quod verum Divinum non amplius intrabit in animum.

Poznámky pod čarou:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. ejus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.