Bible

 

Exodus 10

Studie

   

1 Et dixit Dominus ad Moysen : Egredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo :

2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.

3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :

5 quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.

6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.

7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ?

8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?

9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.

10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?

11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.

13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.

14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.

15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.

16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.

17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.

18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.

19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.

20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.

21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.

22 Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.

23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.

24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.

25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.

26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.

27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.

28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.

29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7671

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7671. Vers. 12-15. Et dixit Jehovah ad Moschen, Extende manum tuam super terram Aegypti ob locustam, et ascendet super terram Aegypti, et comedet omnem herbam terrae, omne quod reliquit grando. Et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti, et Jehovah adduxit ventum orientalem in terram toto die illo et tota nocte; mane factum, et ventus orientalis attulit locustam. Et ascendit locusta super omnem terram Aegypti, et quievit in omni termino Aegypti, gravis valde; ante illam non fuit ita locusta sicut illa, et post illam non erit ita. Et obtexit superficiem totius terrae, et obtenebrata terra, et comedit omnem herbam terrae, et omnem fructum arboris, quem residuum fecit grando; et non residuum fuit ullum viride in arbore et in herba agri in tota terra Aegypti. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’ significat instructionem: 1 Extende manum tuam' significat dominium potentiae: ‘super terram Aegypti ob locustam’ significat ut falsum occupet infestantium omne naturale: ‘et ascendet super terram Aegypti’ significat 2 effusionem in omnia ibi: ‘et comedet omnem herbam terrae’ significat consumptionem totalem omnis veri: ‘omne quod reliquit grando’ significat quod prius falsum non consumpsit: ‘et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti’ significat dominium potentiae veri Divini super infestantium totum naturale: ‘et Jehovah adduxit ventum orientalem’ significat destructionis medium: ‘toto die illo et tota nocte illa’ significat in omne perceptionis, tam obscurae quam non obscurae, 3 apud infestantes: ‘mane factum’ significat statum caeli in ordine: ‘et ventus orientalis attulit locustam’ significat falsum densum apud infestantes per medium destructionis: ‘et ascendit locusta super omnem terram Aegypti’ significat falsi effusionem in omnia naturalis: ‘et quievit in omni termino Aegypti’ significat ab extremis ibi: ‘gravis valde’ significat quod pervaderet omnia et singula: ‘ante illam non fuit ita locusta sicut illa, et post illam non ita erit’ significat quod tale falsum non fuerit a primo tempore Ecclesiae, et quod non tale erit: ‘et obtexit superficiem totius terrae’ significat quod occuparet ultima mentis naturalis: ‘et obtenebrata terra’ significat quod induceretur falsum ubi verum: ‘et comedit omnem herbam terrae’ significat quod consumeret omne scientificum veri: ‘et omnem fructum arboris’ significat omne cognitivum boni: ‘et non residuum fecit ullum viride’ significat quod obliteraretur omne sensitivum veri: ‘in arbore et in herba agri’ significat ex cognitivo et scientifico Ecclesiae: ‘in tota terra Aegypti’ significat undequaque in naturali.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quod sit potentia illimitata seu omnis potentia above these words.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript places this before tam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.