Bible

 

Exodus 10

Studie

   

1 Et dixit Dominus ad Moysen : Egredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo :

2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.

3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :

5 quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.

6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.

7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ?

8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?

9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.

10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?

11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.

13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.

14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.

15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.

16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.

17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.

18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.

19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.

20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.

21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.

22 Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.

23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.

24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.

25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.

26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.

27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.

28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.

29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7668

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7668. ‘Ite quaeso juvenes, et servite Jehovae’: quod significet quod relinquentur qui in veris confirmatis, ut colant Dominum, constat ex significatione ‘ite’ quod sit quod relinquentur, ut supra n. 7658; ex significatione ‘juvenum’ quod sint vera confirmata, de qua sequitur; et ex significatione ‘servire Jehovae’ quod sit colere Dominum, ut supra n. 7654, 7664. Quod ‘juvenes’ sint qui in veris confirmatis, est quia per ‘ 1 filios, pueros, 2 juvenes, viros, et senes’ significantur illa quae intelligentiae et sapientiae 3 sunt in suo ordine; talia loco illorum in caelo intelliguntur; sunt enim illi qui in caelo in ideis spiritualibus in quas intrare non potest 4 quod merae naturae et mundi est, quin ilico exuatur, et 5 transeat in tale quod sapientiae caeli et cogitationi angelicae conforme est; inde est quod per ‘ 6 filios, pueros, 7 juvenes, viros, senes’ in sensu spirituali non possint illi significari, sed quod correspondentia spiritualia quae sunt illa quae sunt intelligentiae et sapientiae; quod ea significentur, patet manifeste ex 8 sensu interno in Verbo ubi nominantur;

[2] per ‘juvenes’ in Verbo intelliguntur illi qui intelligentes sunt, seu, secundum ideas abstractas angelicas, intelligentia; et quia intelligentia per illos intelligitur, etiam verum confirmatum, nam hoc intelligentiae est; 9 vox quoque per quam ‘juvenes’ hic in lingua originali exprimitur derivatur a robore et potentia, quae vero est ex bono, ita vero confirmato; inde 10 nomen hoc tribuitur Domino: apud Sachariam,

Gladie, surge contra pastorem Meum, et contra virum (juvenem) proximum Meum; percute pastorem, 11 et dispergantur oves, 13:7;

quod haec de Domino dicta sint, videatur Matth. 26:31: et quoque apud Jeremiam,

Quousque circumvagaris, filia aversa? creavit Jehovah novum in terra, femina circumdedit virum (juvenem), 31:22.

[3] ‘Juvenes’ alia voce in lingua originali pro intelligentia, ita pro vero ejus, apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum, 4:10;

‘via Aegypti’ pro scientifico perverso; ‘juvenes qui occisi’ pro veris inde destructis; ‘captivitas equorum’ pro seducto intellectuali:

apud eundem, 4

Vagabuntur a mari ad mare, et a septentrione usque ad orientem, discursitabunt ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient; in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti, 8:12, 13;

‘virgines pulchrae’ pro 12 affectione veri; ‘juvenes’ pro intelligentia; ‘deficere siti’ 13 pro privari vero; ideo dicitur ‘discursitabunt ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient’; quod ibi non ‘virgines pulchrae’, nec ‘juvenes’, nec ‘deficientia ex siti’ intelligantur, patet:

apud Jeremiam,

Ascendit mors per fenestras nostras, venit in palatia nostra, ad exscindendum infantem e platea, juvenes e vicis, 9:20 [KJV 21]:

apud eundem,

Quomodo non relicta est urbs gloriae, urbs gaudii Mei! quare cadent juvenes ejus in plateis ejus, 49:[25, ] 26, 50:30:

apud eundem,

Audite, quaeso, omnes populi, videte dolorem meum, virgines meae, et juvenes mei iverunt in captivitatem, Threni 1:18;

in his locis ‘juvenes’ pro veris quae intelligentiae.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript places this before intelligentiae.

4. naturale

5. The Manuscript inserts sic.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. Verbo a sensu ejus interno

9. etiam vox

10. tribuitur nomen hoc Domino in Verbo

11. ut

12. affectionibus boni et

13. dicuntur, cum non inveniuntur; quod illa per virgines pulchras et juvenes intelligantur, patet, nam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.