Bible

 

Exodus 10

Studie

   

1 Et dixit Dominus ad Moysen : Egredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo :

2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.

3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :

5 quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.

6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.

7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ?

8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?

9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.

10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?

11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.

13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.

14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.

15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.

16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.

17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.

18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.

19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.

20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.

21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.

22 Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.

23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.

24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.

25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.

26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.

27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.

28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.

29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4876

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4876. ‘Et baculum tuum qui in manu tua’: quod significet per potentiam ejus seu illius veri, constat ex significatione ‘baculi’ quod sit potentia, de qua sequitur; et ex significatione ‘manus’ quod etiam sit potentia, de qua n. 876, 3091, 3387, 3563; ‘qui in manu tua’ dicitur quia significatur potentia illius veri, nempe infimi, quale religioso gentis Judaicae, quae hic Jehudah; quod potentia praedicetur de vero, videatur n. 3091, 3563. Multoties in Verbo 1 memoratur ‘baculus’, et mirum quod vix aliquis hodie sciat quod aliquid i spirituali mundo per illum repraesentatum sit, sicuti quod Moses jussus sit quoties miracula fiebant, ut baculum tolleret, et quod etiam sic facta sint: quod id 2 notum fuerit etiam inter gentiles, constare potest a fabulosis eorum, in quibus magis adscribuntur baculi; quo ‘baculus’ potentiam significet, est quia sustentaculum est, sustenta enim manum et brachium et per illa totum corpus, quapropter indui baculus significationem illius partis quam proxime sustentat, nempe manus et brachii; per utrumque nempe per ‘manum et brachium’ 3 in Verbo significatur potentia veri; quod etiam manus et brachium 4 correspondeat ei in Maximo Homine, videbitur ad finem capitum.

[2] Quod per ‘baculum’ repraesentata sit potentia, patet, ut dictum ab illis quae de Mose memorantur,

Quod nempe jussus sumere baculum, quo facturus miracula; ... et quod sumpserit baculum Dei in manu sua, Exod. 4:17, 20:

Quod baculo percussae aquae in Aegypto factae sanguis, Exod. 7:15, 19:

Quod baculo extenso super flumina, productae ranae, Exod. 8:1-11[KJV 5-15]:

Quod percusso pulvere per baculum facti pediculi, Exod. 8:12-16[KJV 16-20]:

Quod baculo extenso versus caelum facta grando, Exod. 9:23:

Quod baculo extenso super terram productae locustae, Exod. 10:3-21;

quia ‘manus’ est principale per quam significatur potentia, et ‘baculus’ est instrumentale, ideo etiam, Facta sunt miracula cum extenderetur manus, Exod. 10:12, 13: Quod sublata manu versus caelum, facta caligo super terra Aegypti, Exod. 10:21, 22. Et extensa manu super mare Suph, per ventum orientalem factum mare in siccum, et iterum extensa manu reversae aquae, Exod. 14:21, 26, 27.

[3] Porro Petra Horebi percussa 5 per baculum, effluxerunt aquae, Exod. 17:5, 6; Num. 20:7-10: 6 cum Joshua 7 pugnaret contra Amalekum,

Dixit Moses ad Joshuam, Elige nobis viros, et exi, pugna cum Amalek; cras ego stabo super capite collis, et erit baculus Dei in manu mea; ... et factum 8 , cum sustulit Moses manum suam, praevaluit Israel, et quando dimisit manum suam, praevaluit Amalek, Exod. 17:[9, ] 11, 12;

ex his manifeste patet quod ‘baculus’ sicut manus repraesentaverit potentiam, et in supremo sensu omnipotentiam Divinam Domini; et quoque inde evidens est quod eo tempore repraesentativa constituerint externa Ecclesiae et quod interna quae sunt spiritualia et caelestia qualia in caelo, illis corresponderint, et quod inde 9 efficacia eorum; ex eo etiam patet quantum insaniunt qui credunt quod in baculo aliqua potentia fuerit, aut in manu Mosis, per infusionem.

[4] Quod ‘baculus’ sit potentia in sensu spirituali, etiam 10 patet a pluribus locis apud Prophetas, ut apud Esaiam,

Ecce Dominus Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma... baculum et scipionem, omnem baculum panis, et omnem baculum aquae, 3:1;

‘baculus panis’ pro sustentaculo et potentia ex bono amoris, ‘baculus aquae’ pro sustentaculo et potentia a vero fidei; quod ‘panis’ sit bonum amoris, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735; et quod ‘aqua’ verum fidei, n. 28, 680, 739, 2702, 3058, 3424; baculus panis similiter 11 apud Ezechielem' 4:16; 5:16; 14:13; Ps. 105:16:

[5] porro apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih Zebaoth, Ne time, popule Mi, habitator Zionis ab Asshure, qui virga percutiet te, et baculum tollet super te in via Aegypti.... Excitabit contra illum Jehovah flagellum juxta plagam Midianis in petra Oreb, et baculus ejus super mari, quem tollet in via Aegypti, 10:24, 26;

ibi ‘baculus’ pro potentia ex ratiocinatione et scientia, qualis est illorum qui ratiocinantur ex scientificis contra vera fidei, et illa pervertunt vel nihili faciunt; haec significantur per ‘virgam qua Asshur 12 percutiet’, et per ‘baculum quem 12 tollet in via Aegypti’; quod ‘Asshur’ sit ratiocinatio, videatur n. 1186, et quod ‘Aegyptus’ scientia n. 1164, 1165, 1186, 1462:

[6] similiter apud Zachariam,

Dejicietur superbia Asshuris, et baculus Aegypti recedet, 10:11:

apud Esaiam,

Confisus es super baculo arundinis contusae, super Aegypto: super qua quando quis nititur, intrat in manum ejus, et perforat illam, 36:6;

Aegyptus' pro scientificis, ut supra, 13 potentia ex illis in spiritualibus est ‘baculus arundinis contusae’; ‘manus quam intrat et perforat’ est potentia ex Verbo:

apud eundem,

Confregit Jehovah baculum improborum, virgam dominantium, 14:5;

[7] ‘baculus et virga’ manifeste pro potentia: apud Jeremiam,

Dolete omnes circuitus Moabi, ... dicite, Quomodo fractus est baculus roboris, baculus decoris, Jer. 48:17 14 ; ‘baculus roboris’ pro potentia ex bono, et ‘baculus decoris’ pro potentia ex vero:

[8] apud Hoscheam,

Populus Meus lignum suum interrogat, et baculus ejus respondet illi quia spiritus scortationis seduxit, 4:12 15 ; ‘interrogare lignum’ pro consulere mala, 16 baculus' respondet pro quod falsum inde, cui potentia ex malo quod confirmant; ‘spiritus scortationis’ pro vita falsi ex malo:

apud Davidem,

Etiam cum ambulavero in valle umbrae, non timebo mihi malum, quoniam Tu mecum, virga Tua et baculus Tuus consolantur me, Ps. 23:4;

‘virga Tua et baculus Tuus’ pro Divino vero et bono, quibus potentia apud eundem,

Non incumbet baculus impietatis super sorte justorum, Ps. 125:3:

[9] apud eundem,

Conteres eos virga ferrea, sicut vasa figuli disperges eos, Ps. 2:9; ‘virga ferrea’ pro potentia veri spiritualis in naturali, omne enim verum naturale in quo verum spirituale, habet potentiam; ‘ferrum’ est verum naturale, n. 425, 426; similiter apud Johannem, Qui vicerit, et servaverit usque ad finem opera Mea, illi dabo potestatem super gentes, ut pascat eos virga ferrea, sicut vasa figulina conterentur, Apoc. 2:26, 27;

et quoque 17 apud eundem cap. 12:5; 19:15.

[10] Quia 'baculus' repraesentabat potentiam veri, hoc est, potentiam boni per verum, ideo sceptra fuerunt regibus, et sceptra formata sicut baculi breves; per ‘reges’ enim repraesentatur Dominus quoad verum; 18 ipsum regium est Divinum Verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3670, 4581; sceptrum est potentia illis non per dignitatem, sed per verum quod imperabit, nec aliud verum quam quod ex bono, ita principaliter Divinum Verum, et apud Christianos Dominus a Quo omne Divinum Verum.

Poznámky pod čarou:

1. nominantur

2. The Manuscript inserts quoque.

3. The Manuscript places this before nempe.

4. correspondeant

5. The Manuscript places this before Petra.

6. The Manuscript inserts pariter.

7. pugnavit

8. The Manuscript inserts est.

9. illis efficacia

10. constat

11. The Manuscript deletes apu.

12. percutit... tollit

13. The Manuscript inserts fides et.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. baculus respondit, pro falsis inde, quibus potentia ex malo, quatenus confirmant. Probably confirmant above should have been altered to confirmat, when falsis waschanged to falsum.

17. The Manuscript inserts alibi.

18. The Manuscript inserts ac.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.