Bible

 

Deuteronomium 8

Studie

   

1 Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.

2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.

3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.

4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est :

5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,

6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.

7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi :

8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis,

9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur :

10 ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.

11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie :

12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,

13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,

14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,

15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ : qui eduxit rivos de petra durissima,

16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,

17 ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt :

18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.

20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8487

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8487. ‘Et incaluit sol et liquefactum est’: quod significet quod evanescat secundum gradum crescentis concupiscentiae, constat ex significatione ‘incalescere sol’ quod sit crescens concupiscentia, de qua sequitur, et ex significatione ‘liquefieri’ quod sit evanescere. Quod ‘incaluit sol’ sit 1 crescens concupiscentia, est quia ‘sol’ in bono sensu significat amorem caelestem, ex causa quia Dominus est Sol in altera vita, ac calor qui inde venit est bonum amoris, ac lux verum fidei; quod Dominus sit Sol, et inde amor caelestis, videatur n. 2 1053, 1521, 1529-1531, 2120, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin. , 4696, 5084, 5097, 5377, 7078, 3 7083, 7171, 7173, 7270; inde ‘sol’ in opposito sensu est amor sui et mundi, ac calor seu incalescentia ex sole in eo sensu est concupiscentia.

[2] Quomodo cum hoc se habet, quod bonum veri, quod significatur per ‘mannam’, evanesceret secundum gradum crescentis concupiscentiae, quod significatur per quod liquesceret cum sol incaluit, paucis dicetur: bonum veri seu bonum spirituale datur quidem homini Ecclesiae spiritualis cum regeneratur, sed quia bonum illud exstinguit omne jucundum amoris sui et mundi quod eorum vitam prius fecerat, nam opposita sunt; idcirco apud hominem illum non diu purum bonum veri manere potest, sed temperatur a Domino per jucunda amorum quae fuerunt vitae illius 4 prius; nam nisi temperaretur 5 ita bonum illud, ei injucundum fieret, ac sic fastidiretur; tale est caeleste bonum primum apud illos qui regenerantur; quantum itaque jucunda amorum sui et mundi exoriuntur, tantum bonum amoris caelestis evanescit, nam, ut dictum, opposita sunt, ita quoque vice versa;

[3] inde est quod in caelo sint vices statuum, quibus correspondent vices temporum in mundo, n. 8426, et quod ita per vices remittantur in jucunda voluptatum naturalium; nam absque mutatione statuum tali bonum amoris caelestis fieret sicut aridum, et 6 vilesceret, aliter cum temperatur per jucunda naturalia 7 simul vel successive; inde est quod principio cum filiis Israelis 8 datum est man quovis mane, 9 etiam datum sit selav in vespera; nam per ‘selav’ significatur jucundum naturale, et quoque jucundum concupiscentiae, n. 8452;

[4] at sciendum quod concupiscentiae in quas remittuntur illi qui in caelo 10 , cum illis est vespera, non sint concupiscentiae quae oppositae sunt bono caelesti sed sunt concupiscentiae quae aliquatenus cum bono illo concordant, sunt enim jucunda benefaciendi in aliqua abundantia, et inde aliquid gloriae, in quibus tamen est benevolentia ac studium serviendi, sunt quoque jucunda magnificentiae quoad decora domus, et quoad decora vestium, et similia perplura; talia sunt quae non destruunt bonum, 11 amoris caelestis sed usque abscondunt illud, ac tandem secundum gradum sicut regeneratur homo, fiunt ultima plana boni caelestis; et tunc non amplius audiunt 12 concupiscentiae sed jucunditates. Quod bonum 11 amoris caelestis absque temperatione per talia quasi arescat, et dein sicut vile fastidiatur, significatur per id quod filii Israelis, cum illis non daretur amplius selav, vocaverint mannam cibum aridum et cibum vilem, de quo ita apud Moschen, Colluvies quae in medio concupiverunt concupiscentiam, unde iterarunt et fleverunt etiam filii Israelis, et dixerunt, Quis cibabit nos carne? nunc anima nostra arida est, non quicquam nisi quod ad man oculi nostri, Num. 11:4, 6:

apud eundem,

Locutus est populus contra Deum et contra Moschen, Quare ascendere fecistis nos ex Aegypto, ut moriamur in deserto? non panis, neque aqua, jam anima nostra fastidit panem hunc vilissimum, Num. 21:5: et alibi apud eundem,

Jehovah afflixit te, et esurire fecit te, et cibabit te manne, quod non noveras, nec noverunt patres tui; ut doceret te quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivat homo, Deut. 8:3;

[5] similiter ac per mannam, etiam per ‘panem azymum’ significatur bonum 13 purum a falsis, n. 8058; ille panis 14 ex simili causa vocatur panis miseriae, Deut. 16:3. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per quod bonum 15 veri evanescat secundum gradum crescentis concupiscentiae, quae 16 significatur per quod ‘man, cum incaluit sol, liquefactum sit’.

Poznámky pod čarou:

1. increscens

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. prioris

5. illud bonum

6. vix alicujus vitae

7. The Manuscript inserts vel.

8. data sit manna

9. at

10. The Manuscript inserts sunt.

11. coeleste

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts coeleste.

14. The Manuscript inserts etiam.

15. coeleste

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.