Bible

 

Deuteronomium 7

Studie

   

1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te :

2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,

3 neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo :

4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis : irasceturque furor Domini, et delebit te cito.

5 Quin potius hæc facietis eis : aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite :

6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.

7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores :

8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.

9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes :

10 et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.

11 Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias.

12 Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis :

13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.

14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.

15 Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.

16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.

17 Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istæ quam ego : quomodo potero delere eas ?

18 noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,

19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis.

20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.

21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis :

22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter : ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.

23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : et interficiet illos, donec penitus deleantur.

24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo : nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.

25 Sculptilia eorum igne combures : non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui :

26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9335

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9335. ‘Et multiplicetur super te fera agri’: quod significet affluxum falsorum ex jucundis amorum sui et mundi, constat ex significatione ‘multiplicari’ cum de remotione malorum et falsorum 1 festina, quod sit affluxus, et ex significatione ‘ferae agri’ quod sint falsa ex jucundis amorum sui et mundi; per bestias enim varii generis in Verbo significantur affectiones bonae et 2 malae, n. 9280, inde per ‘feras 3 ’ affectiones falsi oriundae ex jucundis amorum 4 sui e mundi; hae affectiones etiam repraesentantur per feras, ut per pantheras, tigrides, apros, lupos, ursos, in altera vita; sunt quoque sicut ferae, nam qui in illis 5 amoribus sunt, in omnis generis mali et inde falsis sunt, ac sicut ferae spectant et tractant 6 socios; quod ab illis amoribus omnia mala et falsa, videatur n. 2041, 2045, 2057, 2363 2364, 2444, 4750, 4776, 6667, 7178, 7 7255, 7364, 7366-7377, 7488 7490, 7491-7494, 7643, 8318, 8487, 8678.

[2] Quod affluant falsa ex illis amoribus per remotionem malorum et falsorum festinam, inde est quia bona et vera per successivam implantationem removebunt illa; falsa enim non nisi quam 8 a veris, et mala non nisi quam a bonis removentur; si hoc non successive et secundum ordinem fiat 9 , influunt falsa amoribus illis faventia, nam hi amores apud unumquemvis hominem antequam regeneratus est, regnant; et cum falsa influunt, tunc vera amplius non agnoscuntur; homo etiam 10 qui regeneratur, in affectione veri tenetur, in qua cum est, inquirit vera undequaque inter scientifica in naturali, et ibi tunc praesentant se fallaciae sensuum externorum, quae ibi multa copia sunt; ex illis, quando aspirant jucunda amorum sui et mundi, non nisi quam falsa 11 concludit, quae succedunt et implent mentem, si falsa mali subito removentur; haec sunt quae in sensu interno intelliguntur per non expellam illum ab ante te in anno uno, ne forte sit terra desolata, et multiplicetur super te fera agri; parum parum expellam illum ab ante te, usque dum fructificeris et heredites terram.

[3] Quod ‘fera’ sit falsum et malum ex amoribus sui et mundi, patet ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Esaiam,

Erit ibi semita et via, quae via sanctitatis vocabitur; non transibit per eam immundus, non rapax ferarum ascendet illam, 12 35:8, 9:

apud Ezechielem,

Mittam super te famem et feram malam, ut orbam faciant te, 5:17:

apud eundem,

Quando feram malam transire fecero per terram, et orbaverit illam, et fiat desolatio, ita ut non transiens propter feram, 14:15:

apud eundem,

Super facies agri cades, ferae terrae et avi caeli dabo te in cibum, 29:5:

apud eundem,

Tunc excidam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto confidenter: non erunt amplius praeda gentibus, et fera agri non amplius devorabit illos, 34:25, 28:

[4] apud Hoscheam, Devastabo vitem ejus et ficum ejus, et ponam eas in silvam, et comedet illas fera agri, 2:12:

apud eundem,

Lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, pro fera agri et pro avi caelorum, 4:3:

apud Davidem,

Conculcat eam 13 aper e silva, et fera agrorum depascit eam; Deus Zebaoth, revertere et visita vitem Tuam, Ps. 80:14 [, Ps. 80:15] [KJV Ps. 80:13, 14]:

apud eundem,

Disponis tenebras ut fiat nox, in qua prodit omnis fera silvae, Ps. 104:20:

apud Moschen, Si in statutis Meis ambulaveritis, et praecepta Mea custodiveritis et feceritis ea, cessare faciam feram malam e terra: si vero statuta Mea reprobaveritis, mittam in vos feram agri, quae vastabit vos, Lev. 26:3, 6, 15, 22:

apud eundem,

Excutiet Jehovah Deus tuus gentes coram te paulatim, ne forte multiplicetur contra te fera agri, Deut. 7:22;

in illis locis ‘fera agri’, 14 ‘fera terrae’, et ‘fera silvae’, pro falsis et malis quae sunt amorum sui et mundi.

[5] Quia per ‘feram’ significatur falsum, et falsum ex duplici origine est, nempe ex malo et ex bono 15 , n. 9258, quapropter per ‘feram’ in Verbo etiam significantur gentes probae, quae tametsi in falso, usque tamen in probo vitae 16 sunt; in hoc sensu ‘fera’ dicitur 17 apud Davidem,

Mihi omnis fera silvae, et bestiae in montibus milium; novi omnem avem montium, et fera agrorum Meorum Mecum, Ps. 50:10, 11:

apud eundem,

Laudate Jehovam, fera et omnis bestia, Ps. 148:7, 10:

apud Esaiam,

Omnis fera agrorum Meorum, venite ad comedendum, omnis fera in silva, 56:9:

apud Ezechielem,

In ramis cedri, quae Aschur, nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis fera agri; ac in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae, 31:6.

Poznámky pod čarou:

1. falsorum et malorum

2. vel

3. The Manuscript inserts agri.

4. amoribus

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. The Manuscript inserts ibi.

7. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. fit

10. enim

11. The Manuscript inserts ex suasu jucundorum amorum sui et mundi.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts et.

15. probo, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

17. ut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.