Bible

 

Deuteronomium 7

Studie

   

1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te :

2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,

3 neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo :

4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis : irasceturque furor Domini, et delebit te cito.

5 Quin potius hæc facietis eis : aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite :

6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.

7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores :

8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.

9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes :

10 et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.

11 Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias.

12 Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis :

13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.

14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.

15 Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.

16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.

17 Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istæ quam ego : quomodo potero delere eas ?

18 noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,

19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis.

20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.

21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis :

22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter : ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.

23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : et interficiet illos, donec penitus deleantur.

24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo : nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.

25 Sculptilia eorum igne combures : non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui :

26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9325

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9325. ‘Non erit abortiens et sterilis in terra [tua]’: quod significet quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedent, constat ex significatione ‘non abortiens et 1 sterilis esse’ quod sit regenerationis progressivum in suo ordine, proinde quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedent, de qua sequitur, et ex significatione ‘in terra’ quod sit in Ecclesia; quod ‘terra’ in Verbo sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 2571, 2928, 3355, 3368, 3379, 4447, 4535, 5577, 8011, 8732; quod ‘terra’ significet Ecclesiam 2 , est quia intelligitur terra Canaan, ubi 3 Ecclesia erat, et ab antiquissimis temporibus fuerat, n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 4 5136, 6306, 6516, 8317; et in spirituali mundo cum nominatur terra, non percipitur terra, sed gentis quale ibi quoad 5 suum religiosum; inde cum terra nominatur 6 in Verbo et per eam intelligitur terra Canaan, percipitur Ecclesia; ex his 7 constare potest quid in propheticis Verbi intelligitur per novum caelum et novam terram, quod nempe Ecclesia interna et externa, n. 1850, 3355, 4535, sunt enim 8 homines interni et homines externi.

[2] Quod ‘non erit abortiens et sterilis in terra’ significet quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedant 9 , est quia per omnia quae sunt ‘partus’ in Verbi sensu interno intelligantur talia quae sunt partus spiritualis, ita quae sunt regenerationis, n. 2584, 3860, 3868, 3905, 3915; quae sunt partus spiritualis seu 10 regenerationis, sunt vera fidei et bona charitatis, nam per haec homo e novo concipitur et nascitur; quod talia per ‘partus’ significentur, patet a pluribus locis in Verbo, et manifeste a Domini verbis ad Nicodemum, Jesus dixit illi, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatur denuo, non potest videre regnum Dei; dixit Nicodemus, Quomodo potest homo 11 generari' cum senex est? num potest in uterum matris suae secundo ingredi, et generari? respondit Jesus, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest ingredi in regnum Dei; quod natum est ex carne, caro est, sed quod generatum est a Spiritu, spiritus est; dixit Nicodemus, Quomodo possunt haec fieri? respondit Jesus, Tune es magister in Israel, et haec non nosti? Joh. 3:3-6, 9, 10; ‘generari per aquam et Spiritum’ est per vera fidei et bonum amoris, videantur loca citata n. 9274;

[3] quod talia significentur per ‘partus’ in Verbo, est ex correspondentia conjugiorum in terris cum conjugio caelesti, quod est conjugium boni et veri, de qua correspondentia videatur n. 2727-2759; sed quod inde amor vere conjugialis descendat, vix hodie aliquis novit, et forte vix aliquis agnoscere vult, quia terrena et corporea ante oculos sunt, quae exstinguunt et suffocant 12 , quando 13 de tali correspondentia cogitant; quia amor vere conjugialis inde est, ideo quoque per ‘partus et 14 generationes’ in sensu Verbi interno ‘significantur’ quae sunt partus et generationis novae a Domino; inde quoque est quod pater, mater, filii, filiae, generi, nurus, nepotes, et plures qui sunt ex conjugiis, significent bona et vera ac derivationes eorum, de quibus pluries in explicationibus. Ex his nunc constare potest quod per ‘non erit abortiens et sterilis in terra’ significetur quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedent.

[4] Quod ‘abortiens et sterilis’ significent 15 illa quae sunt abortus et sterilitatis in sensu spirituali, quae sunt perversiones boni et veri, tum vastationes et negationes eorum, patet ea sequentibus his locis:

apud Hoscheam, Ephraim quando vidi usque ad Tyrum, plantata in pulchro; et Ephraim ad educendum ad occisorem filios suos; da illis, Jehovah, vulvam abortientem et ubera arentia: propter malitiam operum illorum expellam illos e domo Mea, 9:13-15;

nisi sciatur quid significatur per ‘Ephraim’, per ‘Tyrum’, per ‘occisorem’, per ‘filios’, per ‘vulvam abortientem’, per ‘ubera arentia’, in sensu interno, prorsus non sciri potest quid prophetica illa involvunt; quod ‘Ephraim’ sit intellectuale Ecclesiae, quod est intellectuale illustratum de veris et bonis fidei ex Verbo, videatur n. 3969, 5354, 6222, 16 6234, 6238, 6267, quod ‘Tyrus’ sint cognitiones veri et boni, n. 1201, inde patet quid significatur per ‘Ephraim quando vidi usque ad Tyrum, plantatum in pulchro’; quod ‘occisor’ sit qui deprivat vita spirituali seu vita ex vero et bono 17 , n. 3607, 6767, 8902, et quod ‘filii’ sint vera fidei, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2813, 3373, 3704, 4257, inde patet quid significatur per ‘Ephraim ad educendum ad occisorem filios suos’; quod ‘ubera’ sint affectiones boni et veri, n. 6432, inde ‘ubera arentia’ sunt nullae affectiones sed loco earum cupiditates pervertendi; inde patet quid ‘vulva abortiens’, quod nempe sit perversio boni et veri; quod illa quae vitae spiritualis sunt per 18 omnia ea significentur, constat 19 , nam dicitur ‘propter malitiam operum expellam eum e domo Mea’; ‘e domo Jehovae’ est ex Ecclesia et ex caelo, n. 2233, 2234, 20 3720, 5640:

[5] apud Malachiam, Increpabo vobis absumentem ut non corrumpat vobis fructum terrae, neque abortiverit vobis vitis in agro; praedicabunt vos beatos omnes gentes, et eritis vos terra beneplaciti, 3:11, 12;

quod non abortiret vitis in agro, significat 21 quod vera et bona fidei apud illos qui in Ecclesia suo ordine procedent, ‘vitis’ enim est verum et bonum Ecclesiae spiritualis, n. 1069, 6375, 6376, 9277, et ‘ager’ est Ecclesia, n. 2971, 3766, 7502, 9139, 9295; ‘terra beneplaciti’ est Ecclesia Domino grata, nam unusquisque intra Ecclesiam qui regeneratus est per verum et bonum, est Ecclesia; inde patet quid sit quod ‘eritis 22 terra beneplaciti’; quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur supra:

[6] apud Moschen, Si audiveritis judicia Mea, ut custodiatis et faciatis ea, benedictus eris prae omni populo 23 , non erit in te infecundus nec sterilis, et in bestia; removebit Jehovah a te omnem morbum, et omnes languores Aegypti malos, Deut. 7:12, 14, 15 24 ; ‘non erit infecundus et sterilis’ pro non absque vita ex vero et bono, ita quod erunt spiritualiter vivi: quia ‘sterilis’ id significabat, ideo mulieres in antiquis Ecclesiis reputabant se non vivas cum steriles, prout Rachel, quae de se ita dixit ad Jacobum,

25 Vidit Rachel quod non pareret Jacobo; et dixit ad Jacobum, Da mihi filios, et si non, mortua ego, Gen. 26 30:1; n. 3908.

[7] Per ‘steriles’ etiam significantur qui non in bono sunt quia non in veris, et usque desiderant vera 27 ut in bono sint, prout gentes probae quae extra Ecclesiam, ut apud Esaiam,

Canta, sterilis non 28 pepererat; persona cantu et jubila non parturivit, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae, 54:1:

apud Davidem,

Jehovah erigit ex pulvere attritum, e sterquilinio exaltat egenum, ad collocandum cum principibus populi Sui, Qui habitare facit sterilem domus, matrem filiorum laetam, Ps. 113:7-9 29 :

[8] in prophetico Channae postquam pepererat Samuelem, Saturi conducti sunt, et famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis autem defecit, 1 Sam. 2:5;

in illis locis per ‘steriles’ intelliguntur gentes quae arcessuntur ad Ecclesiam, et ad quas transfertur Ecclesia quando vetus 30 desiit, hoc est, quando illi qui prius ab Ecclesia fuerunt non amplius in fide sunt quia in nulla charitate; haec Ecclesia est quae intelligitur per ‘multiprolem quae defecit’ et per ‘maritatam’, illa autem, nempe nova gentium, per ‘sterilem et desolatam cui 31 erunt multi filii’, et per ‘sterilem domus matrem filiorum laetam’; ‘parere septem’ est regenerari ad plenum, nam ‘septem’ ibi non significant septem sed ad plenum, n. 9228; ex his patet quid intelligitur per haec Domini verba, Venient dies in quibus dicent, Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactarunt, Luc. 23:29;

agitur ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae.

[9] In libro 2 Regum, Viri Jerichuntis dicebant ad Elisaeum, Ecce sedes urbis bona, at aquae malae et terra sterilis; tunc Elisaeus dixit ut 32 mitterent in paropside nova salem, et projicerent inde salem ad exitum aquarum; et sanatae aquae, nec venit amplius mors aut sterilitas, 2:19-21;

quid haec involvunt, nemo scire potest nisi ex sensu interno; omnia enim miracula quae in Verbo, involvunt talia quae in regno Domini seu in Ecclesia, n. 7337, 7465, 8364, 9086; quapropter sciendum est quid repraesentabat ‘Elisaeus’, quid significabat ‘urbs Jericho’, quid ‘aquae malae et terra sterilis’, quid ‘paropsis nova et sal in ea’, tum quid ‘exitus aquarum in quem projicerent salem’; quod ‘Elisaeus’ repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, quod ‘aquae’ significent vera fidei, n. 28, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 33 6346, 7307, 8137, 8138, 8568; inde ‘aquae malae’ 34 significant vera absque bono, et ‘terra sterilis’ bonum Ecclesiae inde non vivum 35 , ‘paropsis nova’ seu vas novum scientifica et cognitiones boni et veri, n. 3068, 3079, 3316, 3318, ‘sal’ desiderium veri ad bonum, n. 9207, ‘exitus aquarum’ significat naturale hominis quod recipit cognitiones veri et boni, et quod emendatur per desiderium veri ad bonum;

[10] ex his patet quid miraculum illud involvebat, quod nempe emendationem Ecclesiae et vitae per Verbum a Domino, et per desiderium veri ad bonum inde; et quod emendatio fiat cum naturale hominis ex tali desiderio recipit vera 36 ex Verbo; quod hoc factum sit ad urbem Jericho, erat quia illa urbs non procul a Jordane sita est, et per ‘Jordanem’ significatur id apud hominem Ecclesiae quod primum recipit vera, ita naturale, n. 1585, 4255; quod naturale hominis sit primum quod recipit vera ex Verbo a Domino, et quod ultimo regeneratur, et quod cum id regeneratum est, totus homo regeneratus sit, significatum est per Domini verba ad Petrum cum lavit pedes discipulorum, Dixit Jesus, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, Joh. 13:10;

quod ‘pedes’ sint illa quae sunt naturalis hominis, in genere naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 37 4280, 4938-4952, 5327, 5328. Quod naturalis seu externus homo in correspondentia 38 debeat esse cum spirituali seu interno ut homo regeneratus sit, ita quod 39 non prius regeneratus sit quam cum naturale regeneratum est, videatur n. 2850, 3167, 3286, 3321, 3470, 3493, 3508, 3509, 3518, 3573, 3576, 3579, 3620, 3623, 3671, 3882, 3969, 4353, 40 4588, 4612, 4618, 5168, 5326, 5373, 5651, 6299, 6454, 7442, 7443, 8742-8747, 9043, 9046, 9061.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts non.

2. sit Ecclesia

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. dicitur

7. quibus

8. The Manuscript inserts ubi Ecclesia, .

9. procedent

10. The Manuscript inserts quae.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript places this after cogitant.

13. cum

14. seu

15. significet

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. bono et vero

18. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

19. patet

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. est

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. omnibus populis

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The Manuscript inserts Et.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. verum

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. quibus

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

35. (in the margin) quod terra sterilis significet Ecclesiam quoad bonum, seu bonum Ecclesiae per id non vivum

36. The Manuscript places this after Verbo.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

39. The Manuscript inserts homo.

40. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.