Bible

 

Deuteronomium 33

Studie

   

1 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.

2 Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.

3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

4 Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.

5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.

6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.

7 Hæc est Judæ benedicio : Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.

8 Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.

9 Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.

10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.

11 Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant.

12 Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.

13 Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.

14 De pomis fructuum solis ac lunæ,

15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum :

16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.

17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius : in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim : et hæc millia Manasse.

18 Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.

19 Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.

20 Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.

21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.

22 Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.

23 Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit.

24 Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum :

25 ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.

26 Non est deus alius ut Deus rectissimi , ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,

27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.

28 Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.

29 Beatus es tu, Israël : quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 295

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

295. "Et per voluntatem tuam sunt et creata sunt." Quod significet quod per Divinum Bonum sint et per Divinum Verum existant, constat ex significatione "voluntatis", cum de Domino, quod sit Divinus Amor; ex significatione "sunt" seu "esse", quod sit bonum amoris, hic Divinum Bonum Divini Amoris receptum (de qua sequitur); et ex significatione "creata sunt" seu "creari", quod sit Divinum Verum etiam receptum, ita per id reformati.

Quod "creari" significet existere, est quia illi solum dicuntur existere qui reformati sunt; in illis enim vita est, et illis intelligentia et sapientia est: at qui non reformati sunt, in illis non vita est sed mors spiritualis, nec illis intelligentia et sapientia est, sed insania et stultitia; inde nec dicuntur existere. De omni re quae apparet ad aliquem sensum, quidem dicitur existere; at non de homine spiritualiter, nisi in bono et vero sit: creatus enim est homo ut sit vivus, intelligens et sapiens; quare cum est mortuus, insanus et stultus, tunc non quatenus homo existit. Sunt duo quae faciunt ut homo sit homo, nempe bonum et verum, utrumque a Domino; bonum est esse vitae ejus, verum autem est existere vitae inde; nam omne verum existit ex bono, est enim forma boni et inde quale boni; et quia bonum est esse vitae, et verum est existere vitae inde, et per "creari" significatur existere, inde est quod dicatur, quod "per voluntatem tuam sint et creata sint." Hoc nunc est spirituale in his verbis.

[2] Quod "voluntas", cum de Domino, sit Divinus Amor, est quia ipsum Divinum, ex quo omnia, est Divinus Amor. Inde apparet Dominus coram angelis ut Sol igneus et flammans, et hoc ex causa quia amor in spirituali mundo apparet ut ignis: unde est quod "ignis" in Verbo, cum de Domino, de caelo et de ecclesia, significet amorem. Ex illo Sole in caelis procedit calor et lux; et calor ibi est Divinum Bonum procedens, ac lux est Divinum Verum procedens. (Sed haec plenius ostensa videantur in opere De Caelo et Inferno, De Sole Caeli, n. 116-125; De Calore Luce in Caelo 126-140.) Et quia Ipsum Divinum, a quo omnia, est Divinus Amor, ideo quoque "voluntas", cum de Ipso, est Divinus Amor, quod enim ipse Amor vult, hoc est bonum Amoris; verum quod vocatur fidei, est modo medium ut existat bonum, et dein ut existat ex bono. Ex hac origine est apud hominem voluntas et intellectus: voluntas est receptaculum boni amoris apud illum, et intellectus est receptaculum veri fidei apud illum. Intellectus est medium ut reformetur voluntas, et dein ut voluntas appareat in forma qualis est per intellectum. Inde etiam patet quod voluntas sit esse vitae hominis, et intellectus existere vitae inde. (Sed haec etiam plenius ostensa videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi agitur De Voluntate et Intellectu, n. 28-35.)

[3] Quia voluntas hominis est amor ejus, et voluntas Dei est Divinus Amor, constare potest quid in spirituali sensu intelligitur per "facere voluntatem Dei" et "voluntatem Patris"; quod nempe sit amare Deum supra omnia et proximum sicut se ipsum; et quia amare est velle, ita quoque est facere; quod enim homo amat hoc vult, et quod vult etiam facit; inde per "facere voluntatem Dei" seu "Patris", intelligitur facere praecepta seu vivere secundum illa ex affectione amoris seu charitatis. Haec intelliguntur per "voluntatem Dei" et "Patris" in sequentibus his locis: Apud 1 Johannem,

"Deus peccatores non audit, sed si quis colit Deum, et voluntatem Ipsius facit, hunc audit" (9:31):

apud 2 Matthaeum, (faciens voluntatem Patris qui est in caelis, intrabit in regnum caelorum, )

"Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris qui est in caelis" (7:21):

apud eundem,

"Veniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo ita in terra" (6:10):

apud eundem,

"Non est voluntas coram Patre, ut pereat unus de pusillis" (18:14);

quod "voluntas" Ipsius ne pereat unus de pusillis, sit amor, patet: "voluntas Patris" dicitur, quia per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum.

Apud 3 Johannem,

"Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quicquid volueritis, petatis, et fiet vobis" (15:7);

quod fiet illis quicquid volunt et petunt, qui manent in Domino, et in quibus verba Ipsius manent, est quia tunc non aliud volunt quam quod Dominus dat illis velle, et hoc est bonum, et bonum est ab Ipso.

[4] Voluntas Domini vocatur "beneplacitum" Ipsius in Veteri Testamento, et pariter significat Divinum Amorem; et facere illud seu voluntatem Ipsius significat amare Deum et proximum, ita vivere secundum praecepta Domini, quoniam hoc est amare Deum et proximum, et quoniam hoc descendit ex amore Domini; nemo enim potest amare Dominum et proximum nisi ex Domino, est enim id ipsum bonum homini, et omne bonum est a Domino.

Quod "beneplacitum" illa significet, patet ab his locis: Apud Esaiam,

"In ira mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui" (60:10);

"in ira percutere", significat tentationem; "in beneplacito misereri", significat liberationem, ex amore ("misereri" est ex amore benefacere egentibus).

[5] Apud Davidem,

"Precatio mea erga Te, Jehovah, tempore beneplaciti; Deus, propter magnitudinem misericordiae responde mihi in veritate salutis tuae" (Psalmuss 69:14 [B.A. 13]);

"tempus beneplaciti Jehovae" significat acceptationem ex amore; "tempus" significat statum existentem cum dicitur de hominibus, at perpetuum existens cum de Jehovah, ita Amorem Ipsius, quia hic perpetuus est; auditio et adjuvatio ex Amore per Divinum procedens, quod est Divinum Verum, significatur per "propter magnitudinem misericordiae responde mihi in veritate salutis tuae."

[6] Apud 4 Esaiam,

"Dixit Jehovah, In tempore beneplaciti respondi tibi, et in die salutis adjuvi te" (cap. 49:8);

"tempus beneplaciti" seu voluntatis etiam hic significat Divinum Amorem; "respondere" significat opem ferre et benefacere.

[7] Apud 5 eundem,

"Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, ...ad consolandum omnes lugentes" (61:2);

haec de adventu Domini; et per "annum beneplaciti" significatur tempus et status hominum ecclesiae quando ex amore opitulandi; quare etiam dicitur "ad consolandum omnes lugentes."

[8] Apud Davidem,

"Tu benedicis justo, sicut clipeo beneplacito circumdabis eos" (Psalmuss 5:13 [B.A. Psalmus 5:12]);

hic "beneplacitum" manifeste pro Divino Amore, ex quo Dominus omnes tutatur; tutela Ipsius ex Amore significatur per "sicut clipeo circumdabis eos."

[9] Apud eundem,

Jehovah "aperiens manum, et satians omne vivens beneplacito" ( 6 Psalm. 145:16);

per "aperire manum" significatur donare bono; et per "satiare omne vivens beneplacito" significatur locupletare Divino Vero ex Amore omnes qui recipiunt vitam ab Ipso.

[10] Apud Mosen,

"De pretiosis terrae et de plenitudine ejus, et beneplacitum Habitantis in rubo, veniant capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus. ...Naphthali satur beneplacito et benedictione Jehovae" (Deuteronomius 33:16 [, 23]);

per "Josephum" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum spirituale, in sensu interno regnum spirituale, et in externo salvatio, fructificatio boni et multiplicatio veri (videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417); exinde constare potest quid significatur per quod Josepho "de pretiosis terrae et plenitudine ejus, et beneplacitum Habitantis in rubo": "pretiosa terrae" sunt bona spiritualia et inde vera quae ecclesiae; "terra" est ecclesia, "beneplacitum Habitantis in rubo" est Divinus Amor Veri Domini; "rubus" in qua etiam Dominus apparuit coram Mose, significat Divinum illum Amorem: "caput Joseph"; significat sapientiam quae interni hominis, et "vertex Naziraei fratrum ejus" significat intelligentiam et scientiam quae externi hominis: "Naphthali", a luctationibus dictus, significat tentationes, ac consolationem et benedictionem ex Divino Amore post illas, quae intelligitur per "satur beneplacito et benedictione Jehovae."

[11] Apud Esaiam,

"Num hoc vocabis jejunium, et diem beneplaciti Jehovae? ...Nonne frangere famelico panem tuum, et, ...quum videris nudum obtexeris eum?" (58:5 [, 7] ;)

quod per "beneplacitum Jehovae", cum de hominibus significetur vivere secundum praecepta Ipsius, quod est amare Deum et proximum (ut supra dictum est) patet, nam dicitur quod "beneplacitum Ipsius sit frangere famelico panem, et obtegere nudum"; per "frangere famelico panem" significatur ex amore bonum facere proximo qui desiderat bonum, et per "obtegere nudum" significatur instruere veris eum qui desiderat instrui.

[12] Apud Davidem,

"Facere beneplacitum tuum" (seu voluntatem tuam), "Deus mi, desideravi, et lex tua in visceribus meis" (Psalmuss 40:9 [B.A. 8]);

apud eundem,

"Doce me facere beneplacitum tuum; ...Spiritus tuus bonus ducat me in terra rectitudinis" (Psalmuss 143:10):

apud eundem,

"Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius facientes beneplacitum Ipsius" (Psalmuss 103:21);

"facere beneplacitum" Jehovae Dei, significat vivere secundum praecepta Ipsius; hoc beneplacitum seu voluntas Ipsius est, quia ex Divino Amore vult ut omnes salventur, et per id salvantur. Vox "beneplaciti" in lingua Hebraea etiam significat voluntatem; nam quicquid secundum voluntatem fit, hoc beneplacet; ac Divinus Amor non aliud vult quam ut Amor ex Ipso sit apud angelos et homines, et tunc Amor Ipsius apud illos est quando amant vivere secundum praecepta Ipsius. Quod hoc sit amare Dominum, docet Ipse apud Johannem (14:15, 21, 23, 24; 15:10, 14; 21:15-17).

[13] Quod "voluntas" significet amorem in opposito sensu, nempe amorem mali et amorem falsi, constat apud Johannem,

Quotquot Jesum receperunt, "dedit eis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (1:12, 13);

"credere in nomen" Domini significat vivere secundum praecepta doctrinae Ipsius.

Quod "nomen" Domini significet omnia per quae colitur, ita omnia amoris et fidei, videatur supra (n. 102 [a] , 135); "qui non ex sanguinibus" significat qui non in vita contra bonum et verum; "non ex voluntate carnis" significat qui non in amore mali; qui "non ex voluntate viri" significat qui non in amore falsi.

(Quod "caro", cum de homine, sit ejus proprium voluntarium, ita malum, videatur n. 148, 149, 780, 999, 3813, 8409, 10283; et quod "vir" sit hominis proprium intellectuale, quod est falsum, n. 4823.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232