Bible

 

Deuteronomium 32

Studie

   

1 Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei.

2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.

3 Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.

4 Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.

6 Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?

7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.

8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.

9 Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus.

10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.

11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.

12 Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :

13 constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ;

14 butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.

15 Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.

16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.

17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum :

18 Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.

19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.

20 Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.

21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.

22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.

23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.

24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.

25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.

26 Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.

27 Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.

28 Gens absque consilio est, et sine prudentia.

29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.

30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?

31 Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.

32 De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.

33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.

34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.

36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.

37 Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?

38 de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.

39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.

40 Levabo ad cælum manum meam, et dicam : Vivo ego in æternum.

41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.

42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum, de captivitate, nudati inimicorum capitis.

43 Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.

44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.

45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,

46 et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus :

47 quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.

48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :

49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte.

50 Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :

51 quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël.

52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 806

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

806. "Et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus," significat retributionem propter damna et violentias illatas animabus cultorum Domini. - Quod per "vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus" significetur retributio propter damna et violentias illatas animabus cultorum Domini, est quia per "vindicavit" significatur retributio; per "sanguinem effundere" significatur violentiam inferre Divino Domini et Verbo (327, 684), hic cultoribus Domini, qui intelliguntur per "servos Ipsius;" horum animabus damna et violentias intulerunt per quod Divinum cultum Domini in se transtulerunt, et inhibuerunt legi Verbum. Dicitur de Domino, quod vindicaverit seu ultus sit sanguinem servorum Suorum, sicut ex vindicta seu ultione hoc fecerit; sed usque non est ex vindicta et ultione, sicut non ex ira et excandescentia, quae tamen Domino passim in Verbo tribuitur (525, 635, 658, 673). Dicitur ira et vindicta de Domino, quando mali separati a bonis conjiciuntur in Infernum, quod fit die Ultimi Judicii: quare ille dies vocatur "dies irae" et quoque "ira," tum "dies vindictae; non quod Dominus irascatur et vindicet, sed quod illi Domino irascantur, et contra Ipsum spirent vindictam. Est sicut maleficus post sententiam latam irascitur Legi et spirat vindictam contra Judicem; non enim Lex irascitur, nec Judex vindicat. In hoc sensu intelligitur "vindicta" in sequentibus locis:

"Dies Vindictae in corde Meo, annus redemptorum Meorum venit," (Esaias 63:4);

ibi de Domino et de Ultimo Judicio.

"Dies Vindictae Jehovae, annus retributionum pro lite Sionis," (Esaias 34:8);

"Ecce Deus vester in Vindictam veniet, in retributionem Dei veniet, et salvabit vos," (Esaias 35:4);

"Dies Vindictae hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt," (Luca 20:22);

ibi de consummatione saeculi, quando Ultimum Judicium.

"Spiritus Domini Jehovih super Me, ad proclamandum diem beneplaciti Jehovae, et Diem Vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes," (Esajas 41:(1,) 2);

"Num propter hoc non sumet Ultionem Anima Mea," (Jeremias 5:9, 29);

"Vindictam sumam de Babele, nec intercedere faciam hominem," (Esaias 47:3);

"Contra Babelem cogitatio ad perdendum illam, quia Vindicta Jehovae haec, Vindicta Templi Ipsius," (Jeremias 51:11, 36);

"Cantate gentes, populus Ejus, quia Sanguinem servorum Suorum vindicavit, et Vindictam reddet hostibus Suis, et expiabit terram Suam, populum Suum," (Deuteronomius 32:43).

  
/ 962