Bible

 

Deuteronomium 32

Studie

   

1 Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei.

2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.

3 Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.

4 Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.

6 Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?

7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.

8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.

9 Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus.

10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.

11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.

12 Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :

13 constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ;

14 butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.

15 Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.

16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.

17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum :

18 Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.

19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.

20 Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.

21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.

22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.

23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.

24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.

25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.

26 Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.

27 Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.

28 Gens absque consilio est, et sine prudentia.

29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.

30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?

31 Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.

32 De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.

33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.

34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.

36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.

37 Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?

38 de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.

39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.

40 Levabo ad cælum manum meam, et dicam : Vivo ego in æternum.

41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.

42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum, de captivitate, nudati inimicorum capitis.

43 Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.

44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.

45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,

46 et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus :

47 quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.

48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :

49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte.

50 Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :

51 quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël.

52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 618

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

618. "Et amaricabit tuum ventrem." - Quod significet injucundum esset interius, quia exterius adulteratum, constat ex significatione "amari" seu "amaritudinis", quod sit injucundum ex adulterato vero (de qua infra), et ex significatione "ventris", quod sit interius: quod "venter" sit interius, est quia sequitur post haec, quod "in ore esset sicut mel dulcis"; et per "os" intelligitur exterius, nam quod ore sumitur, manducatur, et demittitur in ventrem, hoc ab exteriori vadit ad interius, intratur enim in viscera hominis; sed de significatione "ventris", in sequentibus dicetur.

Quod "amarum" et "amaritudo" significet injucundum ex adulterato vero, et quod inde "amaricare" significet injucundum reddere, est quia dulce fit amarum et inde injucundum per admixtionem cum aliquo tetro; inde est amaritudo absinthii, fellis, myrrhae: nunc quia "dulce" significat jucundum ex bono veri et vero boni, inde "amarum" significat injucundum ex adulterato vero. Injucundum inde non percipitur et sentitur ab aliquo homine in mundo naturali ut amarum, sed a spiritu et ab angelo in mundo spirituali; omne enim bonum veri adulteratum, dum vertitur in saporem apud illos, persentiscitur sicut amarum: est enim spiritibus et angelis gustus, aeque ac hominibus; sed spirituum et angelorum gustus ex or, gine spirituali profluit, hominum autem gustus ex origine naturali; gustus amari est spiritibus ex vero boni adulterato, at gustus amari hominibus est ex commixtione dulcis et tetri: sensus amari fuit Johanni etiam ex origine spirituali, nam fuit in spiritu; alioqui nec potuisset comedere libellum. Per verum adulteratum significatur verum boni applicatum malo et commixtum falso ejus, quod fit quando vera sensus litterae Verbi applicantur spurcis amoribus, et sic commiscentur malis. Hoc injucundum est quod hic per "amaricationem ventris" significatur.

[2] Paucis etiam dicetur quid per interius in Verbo, hoc est, per interiora Verbi, significatur. Interiora Verbi sunt illa quae sensus ejus internus seu spiritualis continet; haec vera sunt genuina Vera; his correspondent vera exteriora Verbi, quae sunt quae in sensu ejus externo seu naturali sunt, qui vocatur sensus litterae et litteralis: quando exteriora Verbi, seu vera Verbi in sensu litterae et litterali, falsificantur et adulterantur, tunc vera interiora Verbi falsificata et adulterata sunt; quapropter cum homo Verbum in sensu litterae applicat malis amorum terrestrium, tunc fit illud angelis, qui in sensu Verbi interno seu spirituali sunt, injucundum; et injucundum hoc est sicut injucundum amari. Ex his constare potest quod per quod "libellus amaricabit" et "amaricaverit ventrem" significetur quod Verbum esset interius injucundum. Sed injucundum, de quo nunc actum est, est injucundum spirituale; at injucundum spirituale naturale, quod etiam hic per "amaricationem" illam intelligitur, est quod verum doctrinae, quod interius colligitur ex sensu litterae Verbi, et vocatur sensus litteralis ejus, sit injucundum illis qui in falsis mali sunt; agitur enim de intellectu Verbi ab hominibus ecclesiae in fine ejus, quando plerique in falsis ex malo sunt; et tunc falsa mali confirmata ex sensu litterae Verbi illis 1 jucunda sunt, at vera confirmata ex sensu litterali Verbi illis injucunda; hoc quoque significatur per quod "libellus amaricaverit ventrem", et quod "in ore fuerit sicut mel dulcis."

[3] Quod "amarum" significet verum boni adulteratum, constare etiam potest ex Verbo, ubi "amarum" dicitur; ut ex sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Vae dicentibus de malo bonum, et de bono malum, ponentibus tenebras in lucem, et lucem in tenebras, ponentibus amarum in dulce, et dulce in amarum;.... vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram" (5:20, 22):

quod bonum et verum adulteratum hic per "amarum" significetur, patet; nam dicitur, "Vae dicentibus de malo bonum, et de bono malum, ponentibus tenebras in lucem, et lucem in tenebras"; per quae significatur adulteratio boni et falsificatio veri; adulteratur enim bonum quando "bonum dicitur malum", et quando "malum dicitur bonum"; et falsificatur verum quando "tenebrae ponuntur in lucem, et lux in tenebras"; "tenebrae" sunt falsa, et "lux" sunt vera: ex illis patet quod similia significentur per "ponere amarum in dulce, et dulce in amarum"; simile etiam significatur per "Vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram"; per "heroes ad potandum vinum" significantur illi qui adulterant verum Verbi, et per "viros roboris ad miscendum siceram" significantur illi qui falsificant illud; "vinum" et "sicera" sunt vera Verbi; et per "heroes" et "viros roboris" significantur pollentes ingenio et solertia adulterandi illa.

[4] Apud eundem,

"Lugebit mustum, languescet vitis, gement omnes laeti corde;.... cum cantu non bibent vinum, amara erit sicera bibentibus illam" (24:7, 9):

per "mustum" quod lugebit, et per "vitem" quae languescet, significatur verum Verbi et ecclesiae quod deperditum sit; "mustum" significat verum Verbi, et "vitis" verum doctrinae ecclesiae: per "Cement omnes laeti corde, et cum cantu non bibent vinum" significatur quod perierit interna beatitudo mentis et felicitas cordis propter deperditum verum boni spiritualis: "Amara erit sicera bibentibus illam" significat verum boni injucundum ex falsificatione et adulteratione ejus.

[5] Apud Mosem,

Quod aquae in Marah, quae non bibi poterant prae amaritudine, sanatae sint per lignum eis injectum (Exodus 15:23-25):

"aquae in Marah, quae non bibi poterant prae amaritudine", repraesentabant vera adulterata, nam "aquae" significant vera, et "amaritudo" adulterationem: sanatio illarum per "lignum injectum", repraesentabat bonum amoris et vitae, discutiens falsum, et aperiens verum, et sic restituens; nam omne verum ex malo vitae et amoris adulteratur; quare per bonum amoris et vitae aperitur et restituitur, ex causa, quia omne verum est boni, ac bonum amoris est instar ignis ex quo verum apparet in luce.

[6] Simile significatur per

Pulmentum, in quod filii prophetarum injecerunt colocynthidas seu uvas agrestes amaras, quod Elisaeus sanavit per injectionem farinae (2 Regnum 4:38-41):

per "pulmentum, in quod miserunt colocynthidas amaras" significatur Verbum falsificatum; et per "farinam" immissam, ex qua sanatum, significatur verum ex bono; verum enim quod ex bono dissipat falsa ex quibus falsificatio.

[7] Quoniam filii Jacobi pervertebant omnia vera Verbi, et per applicationem ad se et ad amores terrestres falsificabant et adulterabant illa, ideo dicitur de illis in Cantico Mosis,

Quod de vite Sodomae Vitis eorum, et de agris Gomorrhae, et quod uvae ejus uvae fellis, et botri amaritudinum illis (Deuteronomius 32:32):

per "vitem " significatur ecclesia quoad verum, proinde etiam verum ecclesiae; et per "uvas" significantur bona inde, quae sunt bona charitatis; et per "botros" bona fidei; inde patet quod per "botros amaritudinum" significentur bona fidei adulterata.

[8] Apud eundem,

Quod aquae maledictae darentur uxori a marito accusatae adulterii; quae si rea 2 esset, fierent aquae illae in ea in amaritudines; ac tumesceret venter et concideret femur (Numeri 5:12-29):

per conjugium viri cum uxore significatur conjugium veri et boni, quoniam amor vere conjugialis ex conjugio illo spirituali descendit; inde per "adulterium" significatur conjunctio falsi et mali; ex eo erat quod "si rea esset, aquae fierent in amaritudines", per quod significatur adulteratio boni: et quia "venter" significabat amorem conjugialem, simile quod "uterus" et quoque "femur", inde erat quod "tumesceret venter et concideret femur"; per quod in sensu spirituali significatur quod perierit conjugiale, seu ipse amor conjugialis spiritualis et naturalis; "uterus" seu "venter" significat amorem illum spiritualem, et "femur" eundem naturalem. Ex his constare potest quod per "amarum" et "amaritudinem" in genere significetur falsificatio et adulteratio veri et boni; et quod earum variae species significentur per "fel", "absinthium", "myrrham", "labruscas", "colocynthidas", et plura.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232