Bible

 

Deuteronomium 3

Studie

   

1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan : egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.

2 Dixitque Dominus ad me : Ne timeas eum : quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua : faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon.

3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus : percussimusque eos usque ad internecionem,

4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret : sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.

5 Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.

6 Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos :

7 jumenta autem et spolia urbium diripuimus.

8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem : a torrente Arnon usque ad montem Hernon,

9 quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir :

10 omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.

11 Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.

12 Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad : et civitates illius dedi Ruben et Gad.

13 Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob : cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.

14 Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem.

15 Machir quoque dedi Galaad.

16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon :

17 et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.

18 Præcepique vobis in tempore illo, dicens : Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem : expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,

19 absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,

20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit : et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem : tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.

21 Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens : Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus : sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.

22 Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.

23 Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens :

24 Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam : neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.

25 Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.

26 Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi : Sufficit tibi : nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.

27 Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum.

28 Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta : quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.

29 Mansimusque in valle contra fanum Phogor.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3474

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3474. 1 Quidam spiritus ad me venit, non diu post excessum ejus e corpore, quod concludere potui ex eo quod adhuc nesciret se in altera vita esse, putans se vivere in mundo; perceptum quod is deditus fuerit studiis, de quibus locutus cum eo; sed tunc subito sublatus est in altum, quod miratus; autumabam quod esset ab illis qui alta spirarunt, nam tales solent in altum ferri; aut quod posuerit caelum in 2 alto, qui similiter solent in altum auferri, ut inde sciant quod caelum non sit in alto sed in interno; sed mox appercepi quod sublatus sit ad spiritus angelicos qui antrorsum paulo ad dextrum in primo caeli limine sunt; inde dein mecum locutus est, dicens quod sublimiora videat quam usquam mentes humanae capere possent; cum hoc fiebat, legebam caput primum Deuteronomii de populo Judaico, quod missi sint qui explorarent terram Canaanem et quae ibi; quod cum legerem, dixit quod nihil apperciperet 3 de sensu litterae, sed quae in sensu spirituali, et quod haec mirabilia, quae describere non posset; hoc erat in primo limine caeli spirituum angelicorum; quid non in ipso illo caelo, et quid non in caelo angelico.

[2] Spiritus quidam tunc qui apud me erant, prius increduli quod tale sit Verbum Domini, coeperunt paenitere quod non crediderint; dicebant in illo statu quod credant, quia audiverunt illum dixisse, quod audiverit, viderit, et perceperit ita esse. Sed alii spiritus adhuc in sua incredulitate perstabant, et dicebant non ita esse sed esse phantasias, quare etiam hi subito sublati sunt, et inde mecum locuti et fassi quod nihil minus sit quam phantasia, quia realiter percipiunt quod ita sit, et quidem perceptione exquisitiore quam usquam dari possit alicui sensui in vita corporis. Mox etiam alii in idem caelum sublati, et inter eos unus in vita corporis ejus mihi notus, qui idem testatus, inter alia etiam dicens quod prae stupore gloriam Verbi in sensu ejus interno describere non posset; ex miseratione quadam tunc loquens, inquiit, mirum esse quod homines ne hilum ex talibus sciant. Binis vicibus postea vidi alios sublatos in alterum caelum inter spiritus angelicos, et inde mecum locuti; legebam tunc cap. iii Deut. a principio ad finem; dicebant quod solum in sensu interiore Verbi essent, asseverantes tunc quod ne apex quidem esset in quo non 4 spirituale pulcherrime cum reliquis cohaerens, tum quod nomina significent res; ita confirmati quoque, quia prius non crediderant quod omnia et singula in Verbo a Domino inspirata fuerint; hoc voluerunt etiam coram aliis juramento confirmare sed non permittebatur.

Poznámky pod čarou:

1Arcana Coelestia 3474 is almost a repetition of Arcana Coelestia 1769 and 1770. It is also found with some differences in Arcana Coelestia n. 2053-5 and 2061.

2. The Manuscript has altissimo

3. The Manuscript has quae in

4. The Manuscript has sensus spiritualis as Arcana Coelestia 1770.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.