Bible

 

Deuteronomium 21

Studie

   

1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus,

2 egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum :

3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vomere,

4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit : et cædent in ea cervices vitulæ :

5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.

6 Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est,

7 et dicent : Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt :

8 propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis :

9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.

10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,

11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,

12 introduces eam in domum tuam : quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues,

13 et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.

14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam.

15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus,

16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ :

17 sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.

18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit :

19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,

20 dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis :

21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.

22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo :

23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 340

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

340. "Et benedictionem." - Quod significet agnitionem et glorificationem Domini propterea, ac gratiarum actionem quod ab Ipso sit omne bonum et verum, et inde caelum et felicitas aeterna illis qui recipiunt, constat ex significatione "benedictionis", cum dicitur de Domino, quod sit agnitio, hic agnitio quod Ipsi sit omnipotentia, omniscientia, providentia, Divinum Bonum et Divinum Verum, quae significantur per "Dignus est accipere potestatem, divitias, sapientiam, honorem et gloriam", et quoque glorificatio propterea: praeterea "benedictio", cum de Domino, significat gratiarum actionem quod ab Ipso sit omne bonum amoris et verum fidei, et inde caelum et felicitas aeterna illis qui recipiunt. Quoniam agnitio et glorificatio propterea, et quoque gratiarum actio, significatur hic per "benedictionem", ideo ultimo loco seu ut clausula dicitur ab angelis his qui glorificabant Dominum. Quod illa per "benedictionem", cum de Domino, significentur, est quia non aliud est benedictio quam quod datur a Domino, hoc enim unice est benedictum, quia est Divinum et aeternum, ac in se caelum et felicitatem aeternam habet; omnia alia quae non Divinum et aeternum in se habent, non sunt benedictio, tametsi ita vocantur (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 269, 270).

[2] Quod "benedictio", ubi nominatur in Verbo, talia significet, constare potest a locis ibi in sensu interno intellectis; at primum adducentur aliqua loca ubi de Jehovah, hoc est, Domino, dicitur "Benedictus" et " Benedictio", et ubi dicitur "Benedicere Deo", ut videatur quod per illa significetur agnitio, glorificatio et gratiarum actio quod ab Ipso sit omne bonum et verum, et inde caelum et felicitas aeterna illis qui recipiunt:

Apud Lucam,

"Apertum est os" Sachariae, "et locutus est benedicens Deo;".... et dixit, "Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit et fecit redemptionem populo suo" (1:64, 68):

hoc dixit Sacharias cum impletus Spiritu prophetavit de Domino, et per "benedicens Deo" et per "Benedictus Dominus Deus Israelis", significatur glorificatio et gratiarum actio quod liberet et vindicet ab inferno illos qui recipiunt Ipsum; quare etiam dicitur, "quia visitavit et redemptionem fecit populo suo" Israeli; per "redemptionem" significatur liberatio ab inferno, et per "populum suum" significantur qui in veris ex bono sunt, ita qui recipiunt. (Quod per "redemptionem" significetur liberatio et vindicatio ab inferno, videatur supra, n. 328; et quod per "populum" significentur qui in veris ex bono sunt, etiam supra, n. 331.)

[3] Apud eundem,

Simeon suscepit Jesum infantem in ulnas suas, "et benedixit Deo; et dixit, .... Viderunt oculi mei salutem tuam, quam parasti ante faciem omnium populorum" (2:28, 30, 31):

hic "benedicere Deo" manifeste pro glorificare et gratias agere, quod Dominus in mundum venerit salvaturus omnes qui recipiunt Ipsum; quare Dominum vocat "salutem quam oculi sui videbant, quam parat omnibus populis"; "populi" Ipsius dicuntur qui in veris ex bono sunt, ita qui per illa recipiunt Ipsum (ut supra).

[4] Apud Davidem,

"Viderunt gressus tuos, Deus;.... praecesserunt cantantes post pulsantes, in medio virginum tympanizantium; in congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte 1 salutis" (Psalmuss 68:25-27 [B.A. 24-26]):

"in congregationibus benedicere Deo, Domino e fonte 2 salutis", significat glorificare Dominum ex veris spiritualibus, quae sunt vera ex bono; per "congregationes" in Verbo simile significatur quod per "populum", nempe illi qui in veris spiritualibus sunt, et abstracte ipsa illa vera; et per "fontem 3 salutis" significatur bonum spirituale, quoniam per id est salus; bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum, et verum spirituale est verum fidei ex illo bono : (quod "congregationes" in Verbo dicantur de veris spiritualibus, videatur n. 6355, 7843): quia per "benedicere in congregationibus" significatur glorificatio ex veris spiritualibus, et per "benedicere e fonte 4 salutis" significatur e bono spirituali, ideo dicitur "Deus" de illis, et "Dominus" de hoc; "Deus" enim in Verbo dicitur ubi agitur de veris, ac "Jehovah" et "Dominus" ubi agitur de bono: quod glorificatio sit quae intelligitur per "benedicere", constat ex eo, quod hoc immediate sequatur post haec verba "Praecesserunt cantantes post pulsantes, in medio virginum tympanizantium", per quae quod significetur glorificatio ex veris et bonis spiritualibus, videatur supra (n. 323, 326).

[5] Apud eundem,

"Cantate Jehovae canticum novum, cantate Jehovae omnis terra, .... Benedicite Nomini Ipsius, evangelizate e die in diem salutem Ipsius, enumerate in gentibus gloriam Ipsius" (Psalmuss 96:1-3);

quod "benedicere Jehovae" hic sit glorificare Ipsum et gratias agere Ipsi, patet; et quia omnis glorificatio Ipsius est ex veris spiritualibus et ex bono spirituali, ideo dicitur "Benedicite Nomini Ipsius, evangelizate e die in diem salutem Ipsius"; etiam "nomen" dicitur de veris, et "salus" de bono: quod "cantare canticum" significet glorificare ex illis veris et ex illo bono, videatur supra (n. 323 [b, c] 326 [d]).

[6] Apud Mosen,

Jehovah elegit filios Levi "ad ministrandum Ipsi, et ad benedicendum in nomine Jehovae" (Deuteronomius 10:8; 21:5);

quia filii Levi praefecti erant cultui Divino, et omnis cultus Divinus fit ex bono spirituali et ex veris inde, ideo dicitur quod "Jehovah elegerit illos ad ministrandum Ipsi et ad benedicendum in nomine Ipsius"; et per "ministrare" significatur cultus ex bono spirituali, et per "benedicere" significatur cultus ex veris spiritualibus; quod "ministrare" dicatur de cultu ex bono, videatur supra (n. 155).

[7] Apud Davidem,

"Jehovah.... praevenisti Regem benedictionibus boni, posuisti super caput Illius coronam auri optimi, .... honorem et gloriam ponis super Illum, quoniam ponis Illum benedictiones in perpetuum" (Psalm. 21 [2,] 4, 6, 7 [B.A. 1, 3, 5, 6]):

per "Regem" ibi non intelligitur David, sed Dominus, qui vocatur "Rex" ex Divino spirituali quod procedit ex Divino Humano Ipsius; et quia "benedictio" significat agnitionem, glorificationem, et gratiarum actionem, quod omne bonum et verum ac inde caelum et felicitas aeterna sint ab Ipso, inde patet quid significatur per "Praevenisti Regem benedictionibus boni", et per "Ponis Illum benedictiones in perpetuum": "benedictiones boni" significant vera ex bono; "corona auri optimi" significat bonum ex quo illa; "honor et gloria" significant Divinum Bonum et Divinum Verum. (Quod per "Davidem" in Verbo intelligatur Dominus, videatur supra, n. 205; similiter per "Regem" in Psalm, n. 31 [a] ; quod per "coronam regum" significetur Divinum Bonum, n. 272; similiter per "aurum", n. 242 [a, d, e] ; et quod per "honorem et gloriam" Divinum Bonum et Divinum Verum, n. 288.)

[8] Ex his constare potest quid significat "benedictus", cum de Domino, ut in sequentibus his locis:-

Discipuli magna voce clamabant, "Benedictus qui venit Rex in nomine Domini" (Luca 19:37, 38);

Turba clamabat, "Osanna Filio Davidis; benedictus qui venit in nomine Domini" (Matthaeus 21:9; Marcus 11:9, 10; Johannes 12:12, 13);

Jesus dixit, "Non Me videbitis posthac, donec dicatis, Benedictus veniens in nomine Domini" (Matthaeus 23:39; Luca 13:35);

"Princeps sacerdotum interrogavit Jesum, .... Tune es Christus, Filius Benedicti?" (Marcus 14:61):

"Benedictus veniens in nomine Domini" significat glorificatus quia ab Ipso omne Divinum Verum et Divinum Bonum; "nomen Domini" significat omne per quod colitur, et quia omne id se refert ad bonum amoris et ad verum fidei, ideo haec per "nomen Domini" significantur.

(Quod "nomen Domini" significet omne per quod colitur, videatur supra, n. 102, 135, 148, 224; et quod Dominus dicatur "Dominus" ex Divino Bono, in Arcanis Caelestibus, n. 4973, 9167, 9194.)

[9] Apud Mosen,

Melchizedech benedixit Abramo, et dixit, "Benedictus Abramus Deo altissimo, Possessori caeli et terrae; et benedictus Deus altissimus, qui tradidit hostes tuos in manum tuam" (Genesis 14:18-20):

hic dicitur "Benedictus Deus altissimus, qui tradidit hostes tuos in manum tuam", et significat quod glorificatio et gratiarum actio sit Ipsi propterea. Illi itaque qui recipiunt Divinum Bonum et Divinum Verum a Domino, vocantur

"Benedicti" (Psalmuss 37:22; Psalmuss 115:15; Matthaeus 25:34).

[10] Quod per "benedictionem", cum de homine, non aliud intelligatur quam receptio Divini Veri et Divini Boni, ex causa quia in illis est caelum et felicitas aeterna, constare potest a sequentibus locis:

Apud Davidem,

"Mundus manibus et purus corde.... feret benedictionem a coram Jehovah, ac justitiam a Deo salutis nostrae" (Psalm. 24 [(4,] 5):

"mundus manibus" significat illos qui in veris ex fide sunt, et "purus corde" qui in bono ex amore; de his dicitur quod "ferent benedictionem a coram Jehovah, et justitiam a Deo salutis", et per "ferre benedictionem" significatur receptio Divini Veri, et per "ferre justitiam" receptio Divini Boni.

(Quod "justitia" dicatur de bono, videatur supra, n. 204; et in Arcanis Caelestibus, n. 2235, 9857.)

[11] Apud Mosen,

"Sic benedicetis filiis Israelis.... : Benedicat tibi Jehovah et custodiat te; lucere faciat Jehovah facies suas super te, et misereatur tui; attollat Jehovah facies suas super te, et ponat tibi pacem. Ita ponent nomen meum super filios Israelis, et Ego benedicam illis" (Num. 6:23-27 5 ):

ex his per sensum internum evolutis patet quid benedictio in summa involvit; nempe, quod Jehovah, hoc est, Dominus, ex Divino Amore influat cum Divino Vero et cum Divino Bono apud illos qui recipiunt: Divinus Amor, ex quo Dominus influit, intelligitur per "facies Jehovae"; Divinum Verum, cum quo Dominus influit, intelligitur per "Lucere faciat Jehovah facies suas super te"; et Divinum Bonum, cum quo influit, intelligitur per "Attollat Jehovah facies suas super te; " tutela a malis et falsis, quae alioqui auferrent influxum, intelligitur per "Custodiat te et misereatur tui"; caelum et felicitas aeterna, quae Dominus per Divinum suum Verum ac Divinum suum Bonum donat, intelligitur per "Ponet tibi pacem"; communicatio et conjunctio cum illis qui recipiunt, intelligitur per "Ita ponent nomen meum super filios Israelis": per "nomen Jehovae" significatur Divinum procedens, quod in genere vocatur Divinum Verum ac Divinum Bonum, et per "filios Israelis" significantur illi qui ab ecclesia sunt, ita qui recipiunt; de illis ideo dicitur, "Et Ego benedicam illis." Quod hic sensus internus seu spiritualis illorum verborum sit, constare potest ex eo, quod per "facies Jehovae" significetur Divinus Amor; per "lucere facere illas" significatur influxus Divini Veri, et per "attollere illas" significatur influxus Divini Boni. Ut haec melius intelligantur, dicetur unde hae significationes: Dominus apparet angelis in caelo ut sol; est enim Divinus Amor Ipsius qui ita apparet; hic itaque intelligitur per "faciem Jehovae": lux quae inde procedit est Divinum Verum; hoc itaque est quod intelligitur per "lucere faciat facies suas": calor qui etiam inde procedit, est Divinum Bonum; hoc itaque intelligitur per "attollat facies suas", per "attollere" enim significatur Se revelare, quod fit ex Divino Bono per Divinum Verum. (Quod Dominus appareat angelis in caelo ut Sol, et quod illa apparentia sit Divini Amoris Ipsius, videatur in opere De Caelo et Inferno 116-125; et quod lux inde sit Divinum Verum, ac quod calor inde sit Divinum Bonum, n. 126-140 ibi; quod "pax" significet jucundum caeleste quod beatitudine intime afficit omne bonum, at quod inde significet caelum et felicitatem aeternam, videatur in eodem opera, n. 284-290 et quod "filii Israelis" significent illos qui ab ecclesia sunt, ita ecclesiam, in Arcanis Caelestibus, n. 6426, 8805, 9340.)

[12] Apud Ezechielem,

"Dabo eos [et] circuitus collis mei benedictionem, et demittam pluviam in tempore suo, pluviae benedictionis erunt, tunc dabit arbor.... fructum suum, terra dabit proventum suum" (34:26, 27):

qui Verbum solum in sensu ejus naturali videt, is non aliter credit, quam quod talia, quae in eo sensu dicuntur, intelligantur per "benedictionem", quod nempe pluvia daretur fecundatura hortos et agros, et sic quod arbor datura sit fructum suum et terra proventum suum; sed est benedictio spiritualis quae intelligitur: per "pluviam" enim significatur omne Divinum quod e caelo a Domino influit apud hominem; quod vera productura sint bonum, et quod bonum producturum sit vera, significatur per quod "arbor dabit fructum suum, et terra proventum suum"; "terra" est ecclesia, et quoque "hortus" ubi arbores; per eos et per "circuitus collis mei", quos dabit benedictionem, significantur internum et externum apud homines ecclesiae; "circuitus" significat id quod extra seu infra est, et "collis" significat id quod intra seu supra est, in specie ubi charitas, haec enim intra est.

(Quod "collis" significet ubi charitas, videatur n. 6435, 10438.)

[13] Apud Davidem,

"Beatus omnis timens Jehovae, et ambulat in viis Ipsius: laborem manuum tuarum comedes: beatus tu, et bonum tibi; uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut plantae olearum circumcirca mensas tuas: ecce sic benedicetur viro timenti Jehovam: benedicet tibi Jehovah e Zione, ut videas bonum Hierosolymae omnibus diebus vitae tuae, ...pacem super Israele " (Psalmuss 128:1-6):

hic quoque per "benedici" non intelligitur benedici naturaliter, ut quod laborem manuum suarum comederet, quod uxor fecunda esset, quod filii multi circum mensas ejus, et quod hoc in Zione et in Hierosolyma; sed intelligitur benedici spiritualiter: per "timentes" enim Jehovae intelliguntur qui amant facere praecepta Ipsius; quare dicitur "Beatus timens Jehovae, qui ambulat in viis Ejus"; "ambulare in viis Ejus" significat facere praecepta: per "laborem manuum" quem comederet, significatur studium vitae secundum illa: per "uxorem in lateribus domus" significatur affectio veri spiritualis in omnibus quae cogitat et facit; quare etiam dicitur "sicut vitis fructifera", per "vitem" enim significatur ecclesia spiritualis ex affectione veri: per "filios circum mensas" significantur vera boni inde ("mensae" sunt instructiones); quare etiam dicitur "sicut plantae olearum" ("plantae" significant vera et "oleae" bona): per "Zionem" significatur caelum unde illa, et per "Hierosolymam" doctrina: inde patet quid significatur per "Benedicet tibi Jehovah e Zione, ut videas bonum Hierosolymae omnibus diebus vitae tuae": per "pacem super Israele" significatur omne bonum spirituale in genere et in specie ("Israel" est ecclesia).

[14] Apud eundem,

"Sicut ros Chermonis, qui descendit super montes Zionis; ibi enim praecepit Jehovah benedictioni vitae usque in saeculum" (Psalmuss 133:3):

agitur ibi de conjugio boni et veri, et de eorum fructificatione et multiplicatione; haec et illa significantur per "rorem Chermonis qui descendit super montes Zionis"; "montes Zionis" significant ubi bona amoris caelestis; quare etiam dicitur "Ibi praecepit Jehovah benedictioni vitae usque in saeculum.

[15] Apud Mosen,

"Si audiveritis judicia haec, ut custodiatis et faciatis ea, custodiet Jehovah Deus tuus foedus et misericordiam, .... et amabit te et benedicet tibi, .... et benedicet fructui ventris tui, et fructui terrae tuae, frumento tuo, et musto tuo, et oleo tuo, et fetui boum tuorum et arietum gregis tui. .... .Benedictus eris prae omnibus populis; non erit in te infecundus et infecunda, et in bestia tua; removebit a te Jehovah omnem morbum, et omnes languores Aegypti malos, quos nosti, non ponet super te; sed dabit eos super omnes osores tuos: et consumes omnes populos quos Jehovah Deus tuus traditurus tibi, non parcet oculus tuus eis" (Deuteronomius 7:12-16):

per omnia haec intelliguntur spiritualia, ita benedictiones spirituales; sensus litterae qui est naturalis, et pro iis qui in mundo naturali et inde in idea naturali sunt, illa involvit et significat; quare ex spirituali sensu Verbi constare potest quid in genere et in specie per "benedici" intelligitur: per "fructum ventris" et per "fructum terrae", per "frumentum", "mustum"et "oleum", per "fetum boum et arietum gregis", intelliguntur multiplicationes veri et fructificationes boni, ita benedictiones spirituales; (quid per singula in specie significatur, variis in locis in Arcanis Caelestibus, et in explicationibus super hunc Librum propheticum, videri potest;) "non erit in te infecundus et infecunda, et in bestia tua", significat multiplicationem veri et fructificationem boni in interno et externo homine; et quod "removebit Jehovah omnem morbum et omnes languores Aegypti malos", significat remotionem omnium malorum et falsorum ("languores Aegypti mali" sunt falsa oriunda ex malis in naturali homine); "osores" super quos Jehovah dabit illos, sunt qui contra vera ac bona ecclesiae sunt; dissipatio malorum et falsorum quae contra vera et bona ecclesiae sunt, significatur per "Consumes omnes populos quos Jehovah Deus traditurus tibi", et evitatio eorum continua per "Non parcet oculus tuus eis": quod per haec benedicantur illi qui faciunt praecepta Domini, intelligitur per "Si audiveritis judicia haec ut custodiatis et faciatis ea, custodiet Jehovah Deus tuus tibi foedus et misericordiam, amabit te et benedicet tibi": "foedus et misericordia" est conjunctio ex amore per illa; conjunctio per bonum intelligitur per "foedus" et per "amabit", et conjunctio per verum inde intelligitur per "misericordiam" et per "benedicet tibi."

[16] Apud eundem,

"Benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi cubantis infra, benedictionibus uberum et uteri" (Genesis 49:25);

haec de Josepho, per quem ibi significatur regnum spirituale Domini; et per "benedictiones caeli desuper" intelliguntur multiplicationes veri ex bono in interno seu spirituali homine; per "benedictiones abyssi cubantis infra" intelliguntur multiplicationes veri ex bono in externo seu naturali homine; et per "benedictiones uberum et uteri" significantur bona spiritualia et caelestia.

[17] Apud Joelem,

"Quis scit? Revertatur et paenitebit" Jehovam Deum, "et relinquet post Se benedictionem, mincham et libamen Jehovae Deo nostro" (2:14):

quia per "benedictionem" significatur benedictio spiritualis, quae in genere se refert ad bonum et verum, quod procedit a Domino et datur homini, ideo dicitur, "Relinquet post Se benedictionem, mincham et libamen. ..Deo nostro"; "mincha" quae erat panis significat bonum, et "libamen" quod erat vinum significat verum, utrumque a Domino; nam dicitur a "Deo nostro."

[18] Apud Esaiam,

"In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, ut serviant Aegyptii cum Aschure: in die illo erit Israel trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah [Zebaoth] dicendo, Benedictus populus meus Aegyptus, et opus manuum mearum Aschur, et hereditas mea Israel" (19:23-25):

per "Israelem", "Aschurem" et "Aegyptum" significantur tria quae sunt apud homines ecclesiae, nempe spirituale, rationale et scientificum, per "Israelem" spirituale, per "Aschurem" rationale, et per "Aegyptum" scientificum: quia omne rationale hominis formatur per scientifica, et utrumque ex spirituali quod e caelo a Domino, omnis enim intelligentia veri et omnis applicatio scientiarum , ad vera inde est, ideo dicitur quod "semita erit ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum et Aegyptus in Aschurem, et serviant Aegyptii cum Aschure"; et dein, quod "Israel erit trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae"; "medium" significat intimum a quo reliqua, seu a quo totum (videatur supra, n. 313 6 ), et "terra" ecclesiam ubi illa: et quia spirituale est a quo rationale et scientificum applicantur genuinis veris, ideo Israel vocatur "hereditas" seu heres domi qui possidet omnia, et Aschur "opus manuum mearum" quia inde formatur rationale, ac Aegyptus vocatur "populus benedictus" quia in scientifico ut in suo ultimo sunt omnia simul. Ex his etiam patet quod per "benedictionem" in Verbo intelligatur benedictio spiritualis.

[19] Apud Sachariam,

"Quemadmodum fuistis maledictio inter gentes, domus Jehudae et domus Israelis, sic liberabo vos, ut sitis benedictio" (8:13):

haec dicta sunt de ecclesia devastata, et de ecclesia instauranda a Domino; "domus Jehudae et domus Israelis" significant ecclesiam, hic in utroque sensu; ecclesia devastata dicitur "maledictio" quia ibi malum et falsum, at ecclesia instauranda dicitur "benedictio" quia ibi bonum et verum.

[20] Apud Davidem,

"Jehovae salus, super populum tuum benedictio tua" (Psalmuss 3:9 [B.A. 8]);

"benedictio Jehovae super populum suum" significat influxum et receptionem boni et veri; "populus Jehovae" dicuntur qui in bono spirituali sunt (videatur supra, n. 331).

[21] Apud Mosen,

"Faciam te in gentem magnam, et benedicam tibi, .... ut fias benedictio: etiam benedicam benedicentibus tibi, et maledicentibus tibi maledicam, et benedicentur in te omnes familiae terrae" (Genesis 12:2, 3);

apud eundem,

"Benedicetur in illo omnibus gentibus terrae" (Genesis 18:18);

haec de Abrahamo dicta sunt, et per illum in supremo sensu intelligitur Dominus, et in sensu respectivo regnum Domini caeleste et ecclesia caelestis: inde patet quid significat, "Faciam te in gentem magnam, et benedicam tibi ut fias benedictio", quod nempe ut ibi Divinum Bonum et Divinum Verum; "gens magna" dicitur de Divino Bono (videatur supra, n. 331), et "benedictio" de Divino Vero: "Benedicam benedicentibus tibi, [et maledicentibus tibi maledicam, ] " significat quod Divinum Verum erit illis qui recipiunt, et falsum mali illis qui non recipiunt; "Benedicentur in te omnes familiae terrae", et "Benedicetur in illo omnibus gentibus terrae", significat ex receptione Divini Veri et Divini Boni caelum et felicitas aeterna illis; "familiae terrae" significant illos qui in veris ex bono sunt, "familiae" sunt vera", gentes "sunt bona", benedictio "significat quod inde illis caelum et felicitas aeterna.

[22] Simile significatur per benedictionem Israelis et Jacobi, apud eundem,

"Benedicentes tibi benedictus, et maledicentes tibi maledictus" (Numeri 24:9);

et apud eundem,

"Erit semen tuum sicut pulvis terrae, et expandet se versus occidentem et versus orientem et versus septentrionem et versus meridiem; et benedicentur in te omnes familiae terrae, et in semine tuo" (Genesis 28:14):

per "Israelem" et "Jacobum" etiam in supremo sensu intelligitur Dominus, ac in sensu respectivo regnum Domini spirituale et ecclesia spiritualis, per "Israelem" ecclesia illa interna, per "Jacobum" externa; per "semen" quod "erit sicut pulvis terrae", et quod "expandet se versus occidentem, orientem, septentrionem et meridiem", significatur Divinum Verum procedens a Domino ac receptum ab iis qui ab ecclesia illa sunt; fructificatio boni inde significatur per quod "expandet se versus occidentem et orientem", et multiplicatio veri inde significatur per quod "expandet se versus septentrionem et meridiem." (Quod illae plagae talia significent, videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153.)

[23] Quod Dominus benedixerit pani, vino, piscibus, quae dedit discipulis et populo (Matthaeus 14:15, 19, 21, 22; 15:32,

[36] ; cap. 26:26, 27; Marcus 6:41; 8:6, 7; 14:22, 23; Luca 9:16; 22:19; cap. 24:30), significabat communicationem Divini sui et sic conjunctionem cum illis per bona et vera, quae significantur per "panem et vinum", et quoque per "pisces"; "panis et vinum" significant bona et vera in spirituali homine, et "pisces" bona et vera in naturali.

[24] Apud Esaiam,

"Servis suis vocabit nomen aliud; qui benedicet sibi in terra, benedicet sibi in Deo veritatis; et qui jurat in terra, juret in Deo veritatis, quia oblivioni tradentur angustiae priores" ( 7 65:15, 16):

per "benedicere sibi" significatur se instruere in Divinis veris et illa applicare vitae; et per "jurare" significatur se instruere in Divinis bonis et illa applicare vitae; quod per "jurare" hoc significetur est quia "juramentum" in sensu interno significat confirmationem apud se et convictionem quod ita sit, et hoc fit ex bono per vera; aliunde quam ex bono non confirmantur et convincuntur vera apud hominem: agitur ibi de nova ecclesia, et per "vocare nomen aliud" significatur quale ejus quoad verum et bonum.

[25] Apud Jeremiam,

"Jura per vivum Jehovam in veritate, in judicio et in justitia; benedicent sibi in Eo gentes, et in Eo gloriabuntur" (4:2):

simile hic per "jurare" et "benedicere sibi" significatur; gentes" quae in Jehovah benedicent sibi, significant illos qui in bono sunt.

[26] Per "benedicere" in opposito sensu significatur amare malum et falsum, ac illud imbuere; ut apud Esaiam,

"Qui mactat bovem percutit virum;...qui offert thus benedicit vanitati; etiam ista elegerunt in viis suis" (66:3):

"mactare" seu "sacrificare bovem" et "percutere virum", significat in externis colere Deum, et tamen rejicere omne verum; per "sacrificare bovem" significatur cultus ex illis quae repraesentabant bonum naturale ("bos" enim est bonum naturale); et per "percutere virum" significatur rejicere et negare verum ("vir" in Verbo est verum): "offerre thus" et "benedicere vanitati", significat colere Deum ex talibus quae repraesentabant bonum spirituale et tamen amare malum et falsum ac imbuere illa; "oblatio thuris" est cultus ex bono spirituali, et "vanitas" est malum et falsum mali.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232