Bible

 

Deuteronomium 20

Studie

   

1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos : quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti.

2 Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum :

3 Audi, Israël : vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis : non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos :

4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.

5 Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt : Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.

6 Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio.

7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.

8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum : Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.

9 Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit.

10 Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.

11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.

12 Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam.

13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii,

14 absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi.

15 Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.

16 De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere :

17 sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus :

18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.

19 Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem : quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.

20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 109

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

109. "Vincenti dabo edere de arbore vitae." - Quod significet qui corde recipit implebitur bono amoris et inde gaudio caelesti, constat ex significatione "vincere", quod sit corde recipere (de qua Sequitur); ex significatione "edere", quod sit appropriari et conjungi (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3813, 5643); et ex significatione "arboris vitae", quod sit bonum amoris et inde gaudium caeleste (de qua etiam sequitur).

Quod "vincere" sit corde recipere, est quia omnis, qui recepturus est vitam spiritualem, pugnabit contra mala et falsa quae sunt vitae ejus naturalis; et quando illa vincit, tunc bona et vera, quae sunt vitae spiritualis, recipit corde: recipere corde est voluntate et amore, nam "cor" in Verbo significat illa (videatur n. 2930, 3313, 7542, 8910, 9050, 9113, 10336); quapropter recipere corde est ex voluntate seu amore facere illa; hoc intelligitur per "vincere."

[2] Quod "arbor vitae" significet bonum amoris et inde gaudium caeleste, est quia "arbores" significant talia quae sunt apud hominem in ejus interioribus, quae mentis seu animi ejus sunt, "frondes" et "folia" illa quae sunt cognitionum veri et boni, ac "fructus" ipsa bona vitae. Haec significatio "arborum" trahit suam originem ex mundo spirituali, ibi enim apparent arbores omnis generis: et arbores, quae apparent, correspondent interioribus angelorum et spirituum, quae sunt mentis eorum; arbores pulcherrimae et fructiferae, illorum interioribus qui in bono amoris et inde in Sapientia sunt; arbores minus pulchrae et fructiferae, illis qui in bono fidei; at arbores solum foliaceae et absque fructibus, illis qui modo in cognitionibus veri sunt; ac arbores tetrae cum fructibus malignis, illis qui in cognitionibus sunt et in malo vitae; illis autem qui non in cognitionibus et in malo vitae sunt, non apparent arbores, sed loco illarum saxa et arenae. Hae apparentiae in mundo spirituali actualiter fluunt ex correspondentia; nam interiora quae mentis eorum sunt per tales effigies sistuntur actualiter coram oculis eorum. (Sed haec melius videri possunt ex binis articulis in opere De Caelo et Inferno: in primo, ubi agitur De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, n. 103-115; et in altero, ubi agitur De Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, n. 170-176; et in sequentibus ibi, n. 177-190.)

[3] Inde nunc est quod in Verbo toties nominentur "arbores"; per quas ibi significantur ea apud homines quae sunt mentis eorum: et inde quoque est quod in primis capitibus Geneseos dicantur "binae arbores" in horto Edenis positae, una quae vocatur "Arbor Vitae", et altera quae "Arbor Scientiae." Per "arborem vitae" ibi significatur bonum amoris in Dominum, et inde gaudium caeleste, quae erant illis qui tunc ab ecclesia, et intelliguntur per "Hominem et ejus Uxorem"; et per "arborem scientiae" significatur jucundum cognitionum absque alio usu quam ut audiant docti et captent famam eruditionis solum propter honorem aut lucrum.

Quod "arbor vitae" etiam significet gaudium caeleste, est quia bonum amoris in Dominum, quod in specie per illam arborem significatur, gaudium caeleste in se habet (videatur in opere De Caelo et Inferno 395-414: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. De 230-239).

[4] Quod "arbores", quae toties nominantur in Verbo, significent interiora hominis quae mentis et animi ejus sunt, et illa quae super arboribus, ut "folia" et "fructus", talia quae ex illis, constare potest a sequentibus his locis:

"Dabo in deserto cedrum schittim, et myrtum, et arborem olei; ponam in solitudine abietem, taedam et buxum" (Esaias 41:19);

ibi agitur de ecclesiae instauratione.

"Gloria Libani ad te veniet, abies, taeda et buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii mei" (Esaias 60:13).

"Cognoscant omnes arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem arborem altam, exaltem arborem humiliem, arefaciam arborem viridem, et germinare faciam arborem aridam" (Ezechiel 17:24);

"Ecce Ego in te incendam ignem, qui comedet in te arborem viridem, et omnem arborem aridam" (Ezechiel 21:3 [B.A. 20:47]);

"Vitis exaruit, et ficus languet, malus punica etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt; exaruit gaudium de filiis hominum" (Joel 1:12);

"Cum angelus clanxit, facta est grando et ignis, ... qui cecidit super terram, et tertia pars arborum combusta est" (Apocalypsis 8:7);

1 Nebuchadnezar vidit in somnio "arborem in medio terrae, cujus altitudo magna, ... folium pulchrum, flos multus, et cibus omnibus in ea" (Daniel 4:7-12).

(Quia arbores in genere significant talia quae apud hominem, ac interiora quae mentis ejus sunt faciunt, et sic quoque spiritualia quae ecclesiae, et haec et illa varia sunt, ideo tot species arborum nominantur, et unaquaeque species significat aliquod differens; quid variae species significant, ostensum est in Arcanis Caelestibus: ut quid arbor olei", n. 9277, 10261; quid "cedrus", n. 9472, 9486, 9528, 9715, 10178; quid "vitis", n. 1069, 5113, 6375, 6378, 9277; quid "ficus", 217, 4231, 5113: et sic porro.)

[5] Insuper illa quae sunt super arboribus, ut folia et fructus, significant talia quae apud hominem, "folia" vera apud illum, et "fructus" bona; ut in sequentibus:-

"Erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta fluvium emittit radices;... erit folium ejus viride... nec cessabit a ferendo fructum" (Jeremias 17:8);

Juxta fluvium exeuntem e Domo Dei" ascendit super ripa hinc et hinc arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur; quia aquae ejus e sanctuario exeunt; unde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicamentum" (Ezechiel 47:12);

"In medio plateae et fluvii (exeuntis e throno Dei et Agni) hinc et hinc arbor vitae faciens fructus duodecim, per mensem quemvis reddens fructum suum, et folia arboris ad sanitatem gentium" (Apoc. 22 [1,] 2);

"Beatus vir, ... cujus in lege beneplacitum;... erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, et folium non decidit" (Psalm. 1 (1, 2,) 3);

"Ne timete, ... quia arbor feret fructum, ficus atque vitis dabit vim suam" (Joel 2:22);

"Saturantur arbores Jehovae, cedri Libani quas plantavit" (Psalmuss 104:16);

"Laudate Jehovam arbores fructus, et omnes cedri" (Psalm. 148:7, 9).

[6] Quia "fructus" significabant bona vitae apud hominem, ideo in Ecclesia Israelitica, quae erat ecclesia repraesentativa, mandatum fuit ut fructus arborum, sicut ipsi homines, circumciderentur; de quibus ita legitur:

Fructus arboris inservient esui praeputiabitur in Terra Canaan, "et erunt praeputiati tribus annis;... et anno quarto erit omnis fructus sanctus, laudes Jehovae; quinto autem comedentur" (Leviticus 19:23-25).

Quia "fructus arboris" significabant bona vitae, ideo etiam mandatum est,

Ut in Festo Tabernaculorum acciperent fructus arboris honoris, et ramos, ac laetarentur coram Jehovah, et sic feriarentur festum (Leviticus 23:40, 41);

per "tabernacula" enim significabantur bona amoris caelestis, et inde sanctus cultus (n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 2 4391, 10545); et per "Festum Tabernaculorum" significabatur implantatio illius boni seu amoris (n. 9296). Quia "fructus" significabant bona amoris, quae sunt bona vitae, ideo

Inter benedictiones erat, quod arbor agri daret fructum suum; et inter maledictiones quod non daret fructum (Levit. 26:4, 20 3 ).

Et ideo quoque vetitum fuit, cum obsideretur aliqua urbs,

Ne securim mitterent in aliquam arborem fructus boni (Deuteronomius 20:19, 20).

Ex his nunc constare potest quod per "fructus" significentur bona amoris, seu quod idem, bona vitae, quae etiam "opera" vocantur; ut quoque in his locis apud Evangelistas:

"Securis ad radicem arboris jacet; omnis arbor non faciens fructum. bonum exscindetur et in ignem conjicietur" (Matthaeus 3:10; 7:16-21);

"Aut facite arborem bonam et fructum bonum, aut facite arborem putrem et fructum putrem; ex fructu enim cognoscitur arbor" (Matthaeus 12:33; Luca 6:43, 44);

"Omnis palmes non ferens fructum, 4 auferetur, omnis autem fructum ferens putabitur, ut plus fructus ferat" (Johannes 15:2-8);

"Ficum habebat aliquis in vinea sua plantatam; venit fructum quaerens in ea, sed non invenit; dicit ad vinitorem, Ecce tribus annis venio quaerens fructum ex ficu et non invenio; exscinde eam; quid terram infrugiferam reddet?" ( 5 Luc. 13:6-9);

"Jesus vidit ficum juxta viam; venit ad illam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum; dixit, Nunquam ex te fructus erit; et arefacta est statim ficus" (Matthaeus 21:19; Marcus 11:13, 14, 20);

"ficus" significat naturalem hominem et ejus interiora, et "fructus" bona ejus (n. 217, 4231, 5113); "folia" autem significant cognitiones (n. 885): inde patet, quid significatur per quod ficus arefacta sit quia Dominus in ea solum folia invenit, et non fructus. Haec omnia allata sunt ut sciatur quid significatur per "arborem vitae in medio paradisi Dei", quod nempe bonum amoris procedens a Domino, et inde gaudium caeleste.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232