Bible

 

Deuteronomium 18

Studie

   

1 Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,

2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.

3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum :

4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.

5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.

6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,

7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino.

8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.

9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.

10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,

11 nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.

12 Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.

13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.

14 Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.

15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,

16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.

17 Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.

18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.

19 Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.

20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.

21 Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ?

22 hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 3

  
/ 101  
  

3. CHRISTUS. SECTIO 2.1

Dominus multis in locis vocatur Jehovah, Jehovah Zebaoth, et in specie Deus. Deus Israelis, Sanctus, et Sanctus Israelis, ac Adonajus, Petra, Angelus, Brachium Jehovae, Propheta, Filius hominis, utplurimum dum Jehovah nominatur, etiam Ipse, quoniam unum sunt, -fortis Jacobi, petra Jacobi. Quare in genere per Jehovam Ipse Pater et Dominus simul intelliguntur, quod a sequentibus locis constat.

[6.] Jesus sublatus est in coelum, et nubes suscepit Ipsum, et tunc bini Angeli dixerunt, hic Jesus sic veniet quemadmodum vidistis Ipsum euntem in coelum, Act. Apost. 1:9, 11.

Quod Jesus resurrexerit a mortuis secundum praedictionem per Davidem, Ps. 16:10, et quod ibi intelligatur Christus et non David, Act. Apost. 2:27, 28, 29, 31, Cap. 13:34 ad 37.

Tum dixit Jehovah, dixit Dominus Domino meo, sede ex dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, Ps. 110:1, Act. Apost. 2:34, 35.

Dominus Deus noster, Act. Apost. 2:39.

Hic est omnium Dominus, Act. Apost. 10:36.

Ducem vitae interfecistis Act. Apost. 3:15.

Ut quando venerint tempora recreationis a facie Domini, mittat prius praedicatum vobis Jesum Christum, quem oportet coelum suspicere ad tempus restitutionis omnium quae loquutus est Deus per os omnium Prophetarum a saeculo, Act. Apost. 3:20, 21.

Moses dixit, Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester ex fratribus vestris, Ipsum [audietis,] quaecunque anima, quae non audiverit Prophetam istum, delebitur e populo; omnes prophetae praenuntiaverunt Ipsum, Deuter. 18:15, 18, 19. [Act. Apost. 3:22-24.]

Praedictio ab Esaja Cap. 53:7, 8, 9, quod Dominus pateretur, Act. Apost. 8:32, 33.

Quod Christus esset Filius [Dei], Act. Apost. 8:31, Cap. 9:20.

Jesus est omnium Dominus, Act. Apost. 10:36.

Quod sit Judex vivorum et mortuorum, vers. 42.

In Antiochia primum vocati sunt Christiani, Act. Apost. 11:26.

Paulus dictum Psalm. 2:7, hodie genui te, explicat ad Jesum, Act. Apost. 13:33.

Vocatur Lumen gentium in salutem usque ad extremum terrae, Esaj. 49:6, Act. Apost. 13:47.

Adventus Domini ad reaedificandum Col. apsa, Amos 9:1, 11, adducitur, Act. Apost. 15:16, 17.

Paulus dicit quod paratus sit ligari et mori super nomine Domini Jesu, Act. Apost. 21:13.

Paulus Romae praedicans regnum Dei, et docens ea quae Dominum Christum spectabant, Act. Apost. 28:31.

In actis Apostolorum legitur solum quod praedicaverint Dominum Christum, ac ut crederent in Ipsum, et nullibi quod in Deum Patrem.

  
/ 101