Bible

 

Deuteronomium 15

Studie

   

1 Septimo anno facies remissionem,

2 quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.

3 A peregrino et advena exiges : civem et propinquum repetendi non habebis potestatem.

4 Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.

5 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quæ jussit, et quæ ego hodie præcipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est.

6 Fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.

7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,

8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.

9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo : Appropinquat septimus annus remissionis : et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare : ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.

10 Sed dabis ei : nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.

11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ : idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.

12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum :

13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris :

14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.

15 Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi.

16 Sin autem dixerit : Nolo egredi : eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat :

17 assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies.

18 Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis.

19 De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium.

20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua.

21 Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo :

22 sed intra portas urbis tuæ comedes illud : tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.

23 Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 922

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

922. [Vers. 20.] "Et calcatum est torcular extra urbem." Quod significet productionem falsi ex malo ab inferno, constat ex significatione "calcare torcular", quod sit producere verum ex bono, et in opposito sensu producere falsum ex malo; nam "uvae", ex quibus in torculari fiebat vinum, significant bonum charitatis, et in opposito sensu malum; et ex bono producitur verum, et ex malo falsum; quod haec, tum falsificationes Verbi, per "torcular irae Dei magnum" significentur, ex mox praecedente articulo (n. 920) videatur: et ex significatione "extra urbem", quod sit ex inferno; per "urbem" enim significatur doctrina veri ex Verbo (videatur supra, n. 223), "extra urbem" autem doctrina falsi ex falsificato Verbo; et quia falsificatio Verbi est ex inferno, inde per "extra urbem" 1 significatur ex inferno. Per "urbem" in Verbo significatur doctrina, at per "urbem Davidis" seu "Zionem", et per "urbem Hierosolymam", significatur ecclesia quoad Verbum et quoad doctrinam ex Verbo; inde per "extra urbem" significatur non ex Verbo et doctrina inde, et quae non ex Verbo et ex doctrina inde, ex inferno sunt. "Extra urbem" simile significat quod "extra castra" filiorum [Israelis] in deserto, per "castra" enim illorum significabatur caelum et ecclesia, et per "extra castra" significabatur infernum; quare leprosi et omnes immundi emittebantur extra castra (Leviticus 13:46; Numeri 5:1-6); et quoque excrementa, per quae significabantur infernalia, deferebantur extra castra (Deuteronomius 23:13, 14).

[2] Quod "torcular" et "calcare illud" significet productionem falsi ex malo, et productionem veri ex bono, constare potest ex Verbo, ubi "torcular" dicitur. Quod significet productionem falsi ex malo, ex sequentibus: In Threnis,

"Prostravit omnes robustos meos Dominus in medio mei, proclamavit contra me constitutum tempus ad frangendum juvenes..: torcular calcavit Dominus..filiae Jehudae" (1:15):

agitur ibi de fine ecclesiae apud gentem Judaicam; et per "robustos" quos "Dominus in medio ejus prostravit", significatur destructio amoris boni; illi qui in amore boni sunt, in Verbo dicuntur "robusti", quia bonum ex amore ejus valet contra inferna, et inde robustum est; "in medio" significat omnes et ubivis; per "frangere juvenes" significatur destructio omnis intellectus veri; "constitutum tempus" est quando omnia tam bona quam vera ecclesiae apud illam gentem devastata sunt; hoc tempus erat cum Dominus in mundum venit, ac intelligitur per "plenitudinem temporum": inde per "torcular calcavit Dominus filiae Jehudae", significatur perversio ecclesiae, et adulteratio Verbi ex malis vitae et falsis doctrinae producta; "filia Jehudae" est ecclesia ex doctrina veri ex Verbo, ac "torcular" est productio falsi ex malo, et inde adulteratio Verbi, et eversio ecclesiae: tribuitur hoc Domino in sensu litterae, sed hoc invertitur in sensu spirituali, in quo intelligitur quod illud ab ipsa gente.

[3] Apud Joelem,

"Emittite falcem quia maturuit messis; venite, descendite, quia plenum est torcular, exundarunt lacus; eo quod magna malitia eorum" (4 [B.A. 3:13] 13):

devastatio ecclesiae quoad bonum et quoad verum ita describitur; et per quod "plenum sit torcular, et exundent lacus", significatur quod non nisi quam falsa ex malo essent. (Reliqua videantur supra, n. 911 [b] , explicata.) Apud Hoscheam,

"Ne laeteris, Israel, super similitudine, sicut gentes; quia scortatus es sub Deo tuo, amasti mercedem meretriciam super omnibus areis frumenti; area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur illi" (9:1, 2):

agitur ibi de falsificatione Verbi; "area et torcular non pascet eos", significat quod ex Verbo non haurient bona et vera, quae nutriant animam. (Sed haec etiam prius, n. 695 [d] , explicata sunt.)

[4] Apud Jeremiam,

"Super vindemiam tuam vastator cecidit, unde collecta est laetitia, et gaudium ex Carmele, et ex terra Moabi; et vinum ex torcularibus cessare feci, non calcabit hedad, hedad non hedad" (48 [32,] 33, 34):

quid per "vindemiam" super quam vastator cecidit, et quid per "laetitiam et gaudium" quae collecta sunt, significatur, videatur supra (n. 919 2 ); quod non verum amplius quia non bonum, significatur per "Fecit cessare vinum in torcularibus"; et quod non gaudium ex aliquo amore spirituali amplius, significatur per "Non calcabit hedad"; ovatio calcantium torcular intelligitur per "hedad."

[5] Apud Esaiam,

"Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra, hic honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum. Quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestes tuae sicut calcantis in torculari? Torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum; propterea calcavi eos in ira mea, et conculcavi eos in excandescentia mea; unde sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne vestimentum meum pollui" (63:1-3):

haec de Domino, et de pugnis Ipsius contra omnia inferna; et quia contra illa ex Humano, in quo Ipsum Divinum fuit, pugnavit, dicitur, "Quis hic venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra?" per quae significatur pugnans ex Bono Amoris et ex Vero, quae ex Divino; Edom enim significat rubicundum, et Bozrah vindemiationem, ac "rubicundum" dicitur de bono, ac "vindemiatio" de vero; et quia illa per "Edomum" et per "Bozram" significantur, ideo in sequentibus dicitur, "rubicundus" et "sicut calcans in torculari": et quia Divinum Bonum ac Divinum Verum, quod hic intelligitur, est Verbum in littera, et hoc significatur per "vestes Domini", ideo dicitur, "conspersus vestes", tum "honorabilis in vestitu suo"; et quia Verbo in littera inest omne robur, dicitur, "incedens in multitudine roboris sui": judicium super bonos et super malos ex Divino suo, et salvatio inde, intelligitur per "Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum": violentia illata Verbo a gente Judaica, significatur per "Quare rubicundus quoad vestem, et vestes tuae sicut calcantis in torculari?" "rubicundus quoad vestem" dicitur de violentia illata Divino Bono Verbi, quod supra per "Edomum" intellectum est, ac "vestes sicut calcantis in torculari" dicuntur de violentia illata Divino Vero ibi, quod supra per "Bozram" intellectum est: "vestes Domini" significant Verbum in littera, cui violentia illata est per adulterationes et falsificationes ejus; prostratio infernorum ac falsorum inde ex propria potentia, significatur per "Torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum": dejectio illorum in inferna qui in diris malis et inde falsis fuerunt, significatur per "Calcavi eos in ira mea, et conculcavi eos in excandescentia mea"; "ira" dicitur de malis et "excandescentia" de falsis; haec tribuuntur Domino, tametsi illi qui in malis et inde falsis sunt irascuntur et excandescunt contra Dominum; et quia judicium, quo subjugata sunt inferna, factum est a Domino per tentationes in Humanum suum admissas, usque ad ultimam quae fuit passio crucis, ideo dicitur, "Unde sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne vestimentum meum pollui"; Dominus enim per omnia passionis suae, et per ultimam in cruce, repraesentavit violentiam a gente Judaica illatam Verbo, seu Divino Vero (de qua re videatur supra, n. 183 [b] 195 [c] fin. , 627 [c] fin. , 655 [a] 805 [d]).

[6] Quod per "torcular" et "calcationem ejus" significetur productio veri ex bono, quia per "uvam" significatur bonum spirituale, ac per "vinum ex uva" verum ex illo bono, constat ex sequentibus locis: Apud Joelem,

"Filii Zionis gaudete, .... plenae sunt areae frumento.., et exundant torcularia mustum et oleum" (2:23, 24):

"filii Zionis" significant illos qui in sapientia sunt ex Divino Vero; "plenae sunt areae frumento", significat bonum caeleste quod illis in copia; "exundant torcularia mustum et oleum", significat ex bono charitatis illis verum et ejus jucundum.

[7] Apud Matthaeum,

"Homo Paterfamilias..plantavit vineam, et sepem ei circumposuit, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit..agricolis", qui occiderunt servos ad illos missos, et denique Filium (21:33);

per "vineam", quam Paterfamilias plantavit, significatur ecclesia apud filios Jacobi instituta; per "sepem", quam ei circumposuit, significatur custodia a falsis mali quae ab inferno; "et fodit in ea torcular", significat quod ei bonum spirituale; "et aedificavit turrim", significat vera interiora ex illo bono, quae spectabant caelum; "et locavit agricolis", significat populo illi; qui occiderunt "servos ad illos missos", significat prophetas; et denique "Filium", significat Dominum.

[8] Apud Esaiam,

"Vinea fuit dilecto meo in cornu filii olei, quam circumdedit et elapidavit; et plantavit eam vite nobili, et aedificavit turrim in medio ejus etiamque torcular excidit in ea, et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas" (5:1, 2):

per "vineam", "turrim" et "torcular" hic similia significantur quae mox supra apud Matthaeum. (Reliqua videantur, n. 918, explicata.)

In plerisque locis ubi "vindemia" et "torcular", etiam simul "messis" et "area" dicitur; (Ut Hoschea 9:1, 2; Joel 2:23, 24; cap. 4 [B.A. 3] 13; Numeri 18:26-30; Deutr. 15:14 3 ; cap. Deutr. 16:13:2 Regnum 6:27);

ex causa quia "messis" et "area", ex frumento et pane, significat bonum amoris caelestis, qui est amor in Dominum, ac "vindemia" et "torcular", ex uva et vino, significat bonum amoris spiritualis, qui est amor erga proximum; bini enim illi amores unum faciunt sicut causa efficiens et effectus. Haec dicta sunt, quia in Apocalypsi hic similiter dicitur de "messe", et postea de "vindemia" (de "messe", vers. 14, 15 et de "vindemia", vers. 19).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232