Bible

 

Deuteronomium 13

Studie

   

1 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum,

2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis :

3 non audies verba prophetæ illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.

4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.

5 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui.

6 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,

7 cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ,

8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,

9 sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.

10 Lapidibus obrutus necabitur : quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis :

11 ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.

12 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos :

13 Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt : Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis :

14 quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,

15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora.

16 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non ædificabitur amplius,

17 et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua : ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,

18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 527

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

527. "Et timentibus Nomen Tuum, parvis et magnis," significat qui amant illa quae Domini sint in minori et in majori gradu. - Per "timere Nomen Domini" significatur amare illa quae Domini sunt, per "timere" significatur amare, et per "Nomen Domini" significantur omnia per quae colitur (81); 1 per "parvos et magnos" significantur qui in minori et majori gradu timent Dominum. Quod "timere" hic significet amare, est quia omnis qui amat, etiam timet malefacere illi quem amat; genuinus amor absque illo timore non datur: proinde qui amat Dominum, timet mala facere, quia mala sunt contra Ipsum, sunt enim contra Divinas leges Ipsius in Verbo, quod est ab Ipso, ita Ipse; imo sunt contra Divinam Essentiam Ipsius, quae est quod velit omnes salvare, est enim Salvator, et non potest salvare hominem, nisi vivat secundum leges et praecepta Ipsius; et quod plus est, qui mala amat, etiam amat malefacere Domino, imo crucifigere Ipsum; hoc latet intime in omni malo, etiam apud illos qui in mundo ore confitentur Ipsum; quod ita sit ignotum est hominibus, sed notissimum Angelis. Quod "timere Deum" significet amare illa quae Dei sunt, faciendo illa, et non volendo facere illa quae contra Ipsum sunt, patet ex his locis:

"Quid Jehovah Deus petit a te, nisi ut Timeas Jehovam Deum tuum, ad eundum in omnibus viis Ipsius, et ad Amandum Ipsum," (Deuteronomius 10:(12,) 20); 2

"Post Jehovam Deum vestrum ibitis, Ipsumque timebitis, ut praecepti Ipsius custodiatis," (Deuteronomius 13:5 (B.A. 4));

"Jehovam Deum tuum timebis, Ipsi servies, Ipsique adhaerebis," (Deuteronomius 1:20; 6:2, 13, 24; 3 8:6; 17:19; 28:58; 31:12);

"Quis dabit ut sit cor illis ad Timendum Me, et ad custodiendum praecepta Mea," (Deuteronomius 5:26 (B.A. 29));

"Doce me Jehovah viam Tuam, aduna cor meum Timori Nominis Tui," (Psalm. 86:11);

"Beatus Timens Jehovae, qui ambulat in viis Ipsius," (Psalm. 128:1; Psalm. 112:1; Jeremias 44:10); 4

"Si Pater Ego, ubi honor Meus; si Dominus Ego, ubi Timor Mei," (Malachias 1:6; 2:5; Esaias 11:2-3);

"Dabo illis cor unum, et viam unam ad Timendum Me, et Timorem Mei dabo in cor eorum, ut non recedant ab apud Me," (Jeremias 32:39-40);

"Principium sapientiae Timor Jehovae," (Psalm. 111:10).

(Praeter alibi, ut Esaias 8:13; 25:3; 5 29:13; 50:10; Jeremias 31:9; Psalm. 22:24 (B.A. 23); Psalm. 33:8, 18; 6 Psalm. 35:8, 10 (B.A. 7, 9); Psalm. 55:20 (B.A. 19); Psalm. 115:11, 13; 7 Psalm. 147:11; Apocalypsis 14:7; Luca 1:50).

Timor Dei autem apud malos non est amor, sed timor pro Inferno.

Poznámky pod čarou:

1. 81 pro "8"

2. 20 pro "12"

3. 2, 13, 24 pro "2, 13, 14, 24"

4. 10 pro "9"

5. 3 pro "13"

6. 18 pro "10"

7. 11, 13 pro "10, 11"

  
/ 962