Bible

 

Deuteronomium 10

Studie

   

1 In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam,

2 et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque eas in arca.

3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.

4 Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi.

5 Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus.

6 Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.

7 Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.

8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.

9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.

10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.

11 Dixitque mihi : Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.

12 Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua :

13 custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi ?

14 En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt :

15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.

16 Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.

18 Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.

19 Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.

20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.

21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.

22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9200

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9200. ‘Non affligetis’: quod significet quod non defraudandi, constat ex significatione ‘affligere’ cum de illis qui volunt instrui in veris et duci ad bonum, quod sit defraudare, hic non defraudare, quia dicitur ‘non affligetis’. In Verbo passim nominantur simul, 1 peregrinus, orphanus, et vidua, sicut apud Davidem,

Jehovah qui custodit peregrinum 2 , orphanum 3 , et viduam, Ps. 146:7-9

apud Jeremiam,

Peregrinum, orphanum 3 , et viduam ne defraudate, 22:3:

apud Ezechielem,

Cum peregrino egerunt per oppressiones in te, orphanum 3 et viduam defraudarunt in te, 22:6, 7:

apud Moschen, Ne declinate judicium peregrini, orphani, et viduae, Deut. 24:17, 27:19 4 :

apud eundem,

Relicta in agris, olivetis, et vineis erunt 5 peregrino, orphano, et viduae, Deut. 24:19-22, 26:12, 13 6 :

apud eundem,

Jehovah facit judicium orphani et viduae, et amat peregrinum, Deut. 10:18; 7 similiter hic, Peregrinum non affliges et non opprimes: ullam viduam et orphanum non affligetis; hi tres cum simul ita nominantur, cadunt in unum sensum apud angelos, nempe in hunc, quod apud illos qui in Ecclesia, bonum et verum conjungenda sint secundum ordinem, ita reciproce verum cum bono et bonum cum vero; nam per peregrinum 8 intelliguntur qui talibus quae Ecclesiae sunt instrui volunt, 9 per viduas conjunctio boni cum vero, et per orphanos conjunctio veri cum bono, quae conjunctio est reciproca; similiter se habet cum reliquis in Verbo, quae cum quoad sensum internum explicantur, 10 apparent sparsa, sed apud angelos conjuncta sunt in unum sensum, immo in unam ideam.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. peregrinum altered to peregrinos

3. pupillum

4. 27:18, in the Manuscript, the First Latin Edition.

5. Quod relicta in agris, olivetis et vineis essent

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. et quia per peregrinum significantur qui instrui volunt, per orphanum qui duci volunt, per vera ad bonum, et per viduas qui recipere volunt vera in bono, illi tressimulapud angelos cadunt in unum hunc sensum

8. peregrinos

9. The Manuscript inserts etiam.

10. The Manuscript inserts hic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.