Bible

 

Daniel 9

Studie

   

1 In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum,

2 anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni.

3 Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.

4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi : Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua :

5 peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus : et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.

6 Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ.

7 Tibi, Domine, justitia : nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.

8 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.

9 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,

10 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas.

11 Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam : et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.

12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Jerusalem.

13 Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos : et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.

14 Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit : non enim audivimus vocem ejus.

15 Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc : peccavimus, iniquitatem fecimus.

16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.

17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus : et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.

18 Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum : neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.

19 Exaudi, Domine ; placare Domine : attende et fac : ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.

20 Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei :

21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.

22 Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque : Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.

23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es : tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.

24 Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.

25 Scito ergo, et animadverte : ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt : et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.

26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo : et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

27 Confirmabit autem pactum multis hebdomada una : et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium : et erit in templo abominatio desolationis : et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 315

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

315. "Tanquam occisum." - Quod significet a paucis adhuc agnitum, constat ex significatione "occisi", cum de Domino, quod sit quod non sit agnitus; hic quod Humanum Ipsius sit Divinum a paucis agnitum, nam dicitur "Agnus stans tanquam occisus", et per "Agnum" significatur Dominus quoad Divinum Humanum (ut mox supra, n. 314, ostensum est): hoc simile est cum eo quod de Domino dictum est supra, cap. 1 vers. 18, "Et factus sum mortuus", per quod significatur quod rejectus (de quo videatur supra, n. 83). Per "occidi" in sensu spirituali seu interno non intelligitur occidi quoad corpus sed quoad animam; et occiditur homo quoad animam quando non amplius in aliquo bono fidei est, tunc enim nulla ei vita spiritualis est, sed pro illa mors, quae mors spiritualis vocatur; at vero cum de Domino dicitur "occisus", non significatur illud, quia Dominus est ipsa Vita, et dat cuivis vitam spiritualem; sed significatur quod vel rejectus, vel quod non agnitus sit; est enim sicut nullus apud illos qui non agnoscunt, et magis apud illos qui negant. Ipse Dominus quidem agnoscitur in ecclesia, et quoque Divinum Ipsius, sed quoad Humanum sicut solus homo, et non sicut Deus; inde est quod non agnoscatur Divinum Humanum Ipsius: hoc itaque est quod intelligitur per "Agnum stantem sicut occisum." Sed quod Dominus etiam quoad Humanum Deus sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 280-310), et videbitur ad finem hujus operis, ubi id manifeste demonstrabitur.

[2] Illi qui ex sensu litterae Verbi solum cogitant, et non simul ex doctrina genuini veri, non aliter sciunt quam quod per "occidi" in Verbo intelligatur occidi quoad corpus; sed quod intelligatur occidi quoad animam, constabit ex locis quae inde mox adducentur. In confesso enim est quod Verbum in suo sinu sit spirituale, tametsi in sensu litterae est naturale; ac spiritualiter occidi est perire quoad animam, quod fit apud eos qui non recipiunt vitam caeli, quae vocatur "vita aeterna", et quoque simpliciter "vita", et sic quibus loco ejus est mors quae est damnatio; et quia hoc in confesso est, sequitur quod per "occidi" in Verbo intelligatur perire ex falsis et malis. Dominus autem spiritualiter dicitur "occisus", quando negatur verum et rejicitur bonum quae ab Ipso: apud hos etiam nec agnoscitur; nam qui negat et rejicit illa quae ab Ipso, etiam negat et rejicit Ipsum, Dominus enim est apud hominem in suis veris et bonis.

[3] Sed hic agitur de Divino Humano Ipsius; quod hoc non adhuc agnoscatur, notum est; causas dicam: una est, quia gens Pontificia omnem Divinam potestatem, quae est Domino etiam quoad Humanum, in Primatem suum transtulerunt, nolentes audire quod Divinum fuerit, quia ex Humano Ipsius: altera est, quia illi qui non ex illa gente sunt fidem solam fecerunt unicum salutis medium, et charitatis vitam nullum; et qui hoc faciunt, non percipere possunt Humanum Domini aliter ac humanum alterius hominis; quapropter etiam caece manent in doctrina Trinitatis ex fide Athanasii, nec possunt illustrari.

[4] Quod "occidi in Verbo significet spiritualiter occidi, constare potest ex sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Tu.... sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio;.... nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti;.... parate filiis ejus mactationem" (14:19-21);

haec de Babele, per quam significatur profanatio boni et veri et inde destructio ecclesiae: comparatur illa "vestimento occisorum qui confossi gladio", quia "vestimentum occisorum" significat abominandum falsum conspurcans et destruens illa quae ecclesiae sunt, qui ideo dicuntur "confossi gladio", quia "gladius" significat falsum destruens verum: inde dicitur, "Terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti"; per "terram" intelligitur ecclesia, et per "populum" illi ibi qui in veris sunt, quos occidere est destruere per falsa: "Parate filiis ejus mactationem" significat quod perdenda sint eorum falsa ("filii ejus" sunt falsa).

[5] Apud Jeremiam,

"Erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae ad finem terrae" (25:33);

per "confossos Jehovae a fine terrae ad finem terrae", significantur illi apud quos destructa sunt omnia vera ecclesiae per falsa; "confossi Jehovae" significant illos apud quos destructa sunt, et "a fine terrae ad finem terrae significat omnia ecclesiae.

[6] Apud eundem,

"Propterea da filios eorum fami, et defluere fac illos super manus gladii, .... ut homines" 1 rari "fiant, occisi morte, juvenes eorum percussi gladio in bello" (18:21);

"filios dare fami, et defluere facere super manus gladii" significat, exstinguere vera ecclesiae per defectum cognitionum veri, et per falsa; "filii" sunt vera, "fames "est defectus cognitionum, et "gladius" est falsum destruens verum: "ut homines 2 rari "fiant, occisi morte", significat quod affectio veri et inde sapientia nulla; "homines" significant affectionem veri et inde sapientiam (videatur supra n. 280): "juvenes eorum percussi gladio in bello" significat quia vera sunt destructa per impugnationes falsi; "juvenes" sunt vera, "gladius" est falsum destruens, et "bellum" est impugnatio ejus.

[7] Apud Ezechielem,

"Transite per" Hierosolymam, "et percutite, nec parcat oculus vester, .... senem, juvenem, et virginem, et infantem, .... occidite ad perditionem: sed contra ullum virum, super quo signum, ne appropinquate" (9:5, 6);

haec dicta sunt a "viro induto linteis" seu ab angelo ad alios angelos, ac audita a Propheta; per quae non intellectum est ut transirent per Hierosolymam et percuterent et occiderent senes, juvenes, virgines et infantes ad perditionem, sed per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam, et quod prorsus vastata sit quoad omnia bona et vera quae faciunt illam; per "senem" intelligitur sapientia quae est boni, per "juvenem" intelligentia quae est veri, per "virginem" affectio eorum, et per "infantem" omne bonum et verum nascens, in specie bonum innocentiae per quod omnia ecclesiae apud hominem nascuntur; per "virum super quo signum" ad quem non appropinquarent, significatur verum ex bono.

[8] Apud eundem,

"Ut lapident 3 eas lapide, discindant 4 eas gladiis, filios 5 earum et filias 6 earum occidant, et domos 7 earum igne comburant" (23:47);

haec dicta sunt de Samaria et de Hierosolyma, quae ibi vocantur "Ohola" et "Oholiba", per quas significantur binae ecclesiae, nempe spiritualis et caelestis, hic illae ecclesiae per falsa et mala devastatae: "lapidare lapide, et discindere gladiis", significat destructionem veri per falsa, "lapidatio" enim significabat poenam et mortem propter violentiam illatam Divino Vero, similiter "discissio per gladios"; " 8 filios et filias occidere" significat destruere omnia vera et bona ("filii" sunt vera et "filiae" bona); "et domos igne comburere", significat omnia quae sunt amoris et charitatis destruere per mala amoris sui et mundi; "domus" sunt interiora hominis, ita quae ejus amoris sunt, hic quod destructa; "ignis" est amor in utroque sensu.

[9] Apud Jeremiam,

"Jacuerunt in terra, plateis puer et senex, virgines meae et juvenes mei ceciderunt gladio; occidisti in die irae tuae, non pepercisti" (Thren. 2:21);

agitur etiam ibi de ecclesia devastata; "jacere in terra et in plateis", significat a malis et a falsis destructos; "puer et senex, virgines et juvenes ceciderunt gladio", significat, hic ut supra, omnia bona et vera cum intelligentia et sapientia; exstinctio eorum significatur per "occidisti in die irae tuae, non pepercisti"; "dies irae" significat ultimum statum ecclesiae, quando judicium. Tribuitur Jehovae quod occiderit, hoc est, exstinxerit illa, sed est ipse homo; sensus litterae est talis ut tribuatur Jehovae quod est ipsius hominis (videatur n. 2447, 5798, 9 6071, 10 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 11 7877 7679, 7710, 7926, 8227, 8282, 8483, 8632, 12 9010, 9128, 9306, 10431).

[10] Apud Amos,

"Exscindam judicem e medio" Moabi, "et omnes principes ejus occidam cum illo" (2:3);

per "Moabum" in Verbo intelliguntur qui adulterant bona ecclesiae; per "judicem" qui exscindetur, et per "principes" qui occidentur, significatur bonum quod adulteratur et vera quae inde falsificantur ("judex" est bonum, et "princeps" est verum).

[11] Apud Sachariam,

"Vox ejulatus pastorum, quod devastata sit magnificentia eorum. .... Sic dixit Jehovah Deus meus, Pasce oves occisionis, quas possessores earum occidunt. ...Pavi oves occisionis propter vos, miseri gregis" (11:3-5, 7);

per "oves occisionis quas possessores earum occidunt" significantur qui in bono sunt et per falsa doctrinae seducuntur; "oves" dicuntur qui in bono charitatis sunt, "pastores" sunt qui docent vera et per illa ducunt ad bonum.

[12] Apud Davidem,

"Occisi sumus omni die, reputati sumus sicut grex mactationis. Evigila...Domine, ...ne desere in perpetuum" (Psalmuss 44:23, 24 [B.A. 22, 23]);

"occisi sumus omni die" significat quod ex nobis semper labamur in falsa et seducamur per illa, cumprimis tempore cum falsa regnant; inde patet quid significat "grex mactationis"; ut elevemur ex illis a Domino, significatur per " Evigila Domine, ne desere nos in perpetuum."

[13] Apud Ezechielem,

"Evaginabunt gladios super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt splendorem tuum, in foveam demittent [te] , et morieris morte confossorum" (28:7, 8):

haec de principe Tyri, per quem significatur intelligentia quae ex cognitionibus veri, hic illa exstincta per falsa; "evaginare gladios super pulchritudinem sapientiae tuae" significat exstinctionem ejus per falsa; "demittere in foveam" significat immersionem in illa; "et mori morte confossorum" significat interitum et damnationem; "confossi" significant illos apud quos omne verum est exstinctum (videatur n. 4503, 9262), et "mors" significat damnationem.

[14] Apud Esaiam,

"Num juxta plagam percutientis illum, percussit eum? Num juxta caedem occisorum ejus occisus est?" (27:7);

haec de Jacobo et Israele, per quos significatur ecclesia, per "Jacobum" ecclesia externa, et per " Israelem" interna; tentationes illorum qui ab ecclesia ita describuntur, quae significantur per "Num juxta plagam percutientis illum percussit eum?" Et quod in tentationibus non succubuerint et sic perierint, significatur per "Num juxta caedem occisorum occisus est?" "caedes occisorum" significat perditionem per falsa.

[15] "Caedes" significat perditionem et damnationem etiam alibi apud eundem,

"In die caedis magnae cadent turres" (30:25);

"dies caedis magnae" significat ultimum judicium, quando damnantur et pereunt impii; "turres" significant doctrinas falsi.

[16] Apud eundem,

"Occidam fame radicem tuam, et residuos tuos occidet" ( 13 14:30);

haec de Philisthaea, per quam significatur verum absque bono, seu fides absque charitate: "occidere fame radicem" significat perire prorsus ex non bono; "radix" est omne ex quo vivit: quare etiam dicitur, "residuos tuos occidet"; per "residuos" significantur omnia reliqua ecclesiae.

[17] Apud Jeremiam,

"Audivi.... vocem filiae Zionis; suspirat et expandit manus, .... quia delassata est anima mea ab occisoribus" (4:31);

ita describitur dolor ecclesiae labentis a veris in falsa: "filia Zionis" est ecclesia; "suspirat 14 et expandit manus" significat dolorem; "quia delassata est anima mea ab occisoribus" significat a falsis quae exstinguunt vitam spiritualem ("occisores" sunt illa falsa).

[18] Apud Esaiam,

"Ecce Jehovah exiens e loco suo ad visitandum iniquitatem terrae...; tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos" (26:21);

haec de die visitationis seu judicii, quando omnium iniquitates retegentur, quod intelligitur per "tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos"; "terra" significat ecclesiam, hic malos ibi; "sanguines" sunt mala quae destruxerunt bona ejus, et "occisi" sunt falsa quae destruxerunt vera ejus: sive dicas quod "occisi" significent falsa sive illos qui in falsis sunt, perinde est, quoniam illi in falsis sunt et falsa in illis, ac falsa in illis destruunt. Simile per "occisos" significatur alibi apud Esaiam,

"Quid facietis die visitationis et devastationis?.... Infra occisos cadent" (10:3, 4):

tum in Apocalypsi,

"Sanguis prophetarum et sanctorum inventus est in" Babylone, "et omnium qui occisi sunt in terra" (18:24);

quid per haec significatur, videbitur in sequentibus.

[19] Apud Esaiam,

"Visitabo super orbem malitiam, ...omnis inventus confodietur, et omnis congregatus cadet gladio" (13:11, 15);

etiam haec de Babylone: quod "omnis inventus confodietur" significat quod perituri ex malo; et quod "omnis congregatus cadet gladio" significat quod ex falso.

[20] Apud Matthaeum,

In consummatione saeculi "tradent vos in afflictionem, et occident vos" (24:9):

apud Johannem,

"Abalienabunt vos a synagogis; immo venit hora, ut omnis qui occiderit vos, putabit cultum sacrum offerre Deo" (16:2 15 );

haec ad discipulos dicta sunt, et per "discipulos" in sensu spirituali repraesentativo intelliguntur omnia vera et bona ecclesiae; inde patet quid in eo sensu intelligitur per quod "occident" eos, quod nempe tunc destruent ecclesiae vera et bona.

[21] Apud Marcum,

In consummatione saeculi "tradet frater fratrem in mortem, pater liberos, consurgent liberi contra parentes, et occident eos" (13:12)

consummatio saeculi est ultimum tempus ecclesiae, quando falsa destruent vera, et mala destruent bona; per "fratrem", "patrem" et "liberos", non intelliguntur ibi frater, pater et liberi, sed falsum et verum ac bonum et malum; quod "frater tradet fratrem in mortem" significat quod falsum destruet bonum, in specie sola fides charitatem, nam fides in Verbo dicitur "frater" charitatis; quod "pater tradet liberos in mortem" significat quod bonum ecclesiae periturum per falsa mali ("pater" est bonum ecclesiae, et "liberi" sunt falsa mali); quod "consurgent liberi contra parentes et occident illos" significat quod falsa mali impugnabunt bona et vera ecclesiae, et destruent illa.

[22] Apud Lucam,

Homo qui plantavit vineam "misit servum ut de fructu vineae darent illi, sed coloni percusserunt eum et emiserunt vacuum; addidit mittere alium, et hunc etiam percutientes.... emiserunt vacuum; addidit mittere tertium, et hunc vulnerantes ejecerunt. Tunc Dominus vineae dixit, Quid faciam? mittam Filium meum dilectum. ...Sed dixerunt, Hic est heres; venite, occidamus Ipsum;.... . et ejicientes Ipsum extra vineam occiderunt" (20:10-16; Marcus 12:2-9):

haec de ecclesia apud Judaeos instituta dicta sunt; ac per illa describitur perversio et falsificatio omnis veri, quod illis ex Verbo, per traditiones et per applicationes ad se. Singula ibi sensum spiritualem continent, nam quicquid Dominus locutus est, spiritualiter etiam locutus est, quia ex Divino. Per "vineam" quam homo plantavit, significatur ecclesia quae in veris; per "servos" quos ter misit, intelligitur Verbum per Mosen et prophetas illis datum; ter dicitur, quia "tria" significant plenum et completum; quod "percusserint eos, vulneraverint, et emiserint vacuos extra vineam", significat quod falsificaverint et perverterint vera quae ibi ("emittere vacuos extra vineam" significat quod deprivaverint Verbum suis bonis et veris): per "Filium dilectum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, qui inde etiam vocatur "Verbum"; quod "ejecerint Illum extra vineam et occiderint" significat quod non modo Ipsum, sed etiam omne Divinum Verum quod ab Ipso. (Videatur etiam supra, n. 83.)

[23] Apud Danielem,

"Post septimanas sexaginta duas excidetur Messias, sed non Sibi" (9:26);

per "Messiam" etiam intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur n. 3008, 3009); quod "Ille excidetur" significat non solum quod Ipse, sed etiam omne Divinum Verum apud illum populum; "sed non Sibi", significet quod revicturum sit apud illos qui in nova ecclesia; simile quod supra, capite primo Apocalypseos,

"Et qui vivens, et factus sum mortuus, et ecce vivens sum in saecula saeculorum" (vers. 18).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232