Bible

 

Daniel 8

Studie

   

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.

15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16 Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.

17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19 dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21 Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.

23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;

24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27 Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 72

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

72. (Vers. 16.) "Et habens in dextra sua manu stellas septem." - Quod significet cognitiones boni et veri omnes ab Ipso, constat ex significatione "habere in dextra sua manu", quod sit ab Ipso; "manus" enim significat potentiam, et inde quicquid est apud illum, ita quoque quicquid ab illo; quod "dextra manus" dicatur, est quia "dextra manus" significat potentiam boni per verum; (quod "manus" significet potentiam, videatur n. 878, 3091, 4931-4937, 6947, 1 10019; et inde quod significet quicquid apud illum, ita quoque quicquid ab illo, n. 9133, 10019, 10405; quod "dextra manus" significet potentiam boni per verum, n. 9604, 9736, 10061; et quod "dextra Jehovae" significet Divinam potentiam Domini, ita omnipotentiam, n. 3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8281, 9133, 10019); et ex significatione "stellarum", quod sint cognitiones boni et veri (de qua sequitur); et ex significatione "septem", quod sint omnes (de qua supra, n. 20, 24).

[2] Quod "stellae" significent cognitiones boni et veri, ita bona et vera, est ex apparentia in mundo spirituali; ibi enim Dominus apparet ut Sol, et angeli e longinquo ut stellae; quod angeli ita appareant, est ex receptione lucis ex Domino ut Sole, ita ex receptione Divini Veri quod a Domino, nam hoc est lux caeli. Inde est quod dicatur apud Danielem,

"Intelligentes fulgebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos ut stellae in aeternum" (12:3);

"intelligentes" sunt qui in veris, et "justificantes" qui in bonis (videatur in opere De Caelo et Inferno 346-348).

[3] Cum notum est (aliquibus) quod "sol" significet Dominum quoad Divinum Amorem, ita quoque Divinum Amorem a Domino, et quod "stellae" significent vera ecclesiae et illorum cognitiones, illi scire possunt quid in Verbo significatur per quod "sol obscurabitur", et quod "stellae non lucebunt", et quoque quod "cadent e caelo"; et praeterea quid "stellae" significant alibi in Verbo ubi nominantur; ut in sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

Ponam "terram in vastitatem, ut peccatores ejus perdat ex ea: stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua; obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam" (13:9, 10):

agitur ibi de vastatione ecclesiae, quae est cum non amplius bonum amoris et vera fidei; "terra" quae in vastitatem: ponetur est ecclesia; quod "terra" sit ecclesia, videatur supra (n. 29).

[4] Apud Ezechielem,

"Obtegam cum exstinxero te (caelos), et atrabo stellas, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; omnia luminaria lucis .... atrabo super te, et dabo tenebras super terra" (32:7, 8);

"tenebrae super terra", sunt falsa in ecclesia.

Apud Joelem,

"Sol et luna atrati erunt, et stellae contrahent splendorem suum" (2:10, 11 ; cap. 4:15 [B.A. Joel 3:15);

apud Matthaeum,

In consummatione saeculi "post afflictionem dierum sol obscurabitur, luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur" (24:29; Matthaeum 13:24);

apud Danielem,

Ex uno de cornibus hirci caprarum "exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit versus exercitum caelorum, et dejecit .... de exercitu et de stellis, et conculcavit eos; immo usque ad Principem exercitus extulit se" (8:9-11).

"exercitus caelorum" sunt bona et vera ecclesiae in complexu (n. 3448, 7236, 7988, 8019); in specie, quae pugnant contra falsa (n. 7277 2 ); inde Jehovah dicitur "Jehovah Zebaoth", hoc est, Exercituum (n. 3448, 7988).

[5] In Apocalypsi,

Draco cauda "traxit tertiam partem stellarum caeli in terram" (12:4);

"stellae" etiam ibi sunt bona et vera ecclesiae et cognitiones eorum; "tertia pars" est plurima pars; quid autem "draco", dicetur in sequentibus. Alibi,

"Stellae caeli ceciderunt in terram" (Apocalypsis 6:13);

alibi,

"Stella e caelo lapsa est in terram" (Apocalypsis 9:1);

alibi,

"Cecidit e caelo stella magna, ardens velut lampas; cecidit in tertiam partem fluviorum et in fontes aquarum" (Apoc. 8:10 3 );

quia "stellae" significant vera et bona ecclesiae, et cognitiones eorum, per "cadere illas e caelo" significatur quod illa pereant.

Apud Davidem,

Jehovah "numerat numerum stellarum, omnibus nomina vocat" (Psalmuss 147:4);

apud eundem,

"Laudate Jehovam sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis" (Psalmuss 148:3);

in Libro Judicum,

"Venerunt reges, .... pugnarunt e caelo, pugnarunt stellae de viis suis" ([5:19,] 20).

Quoniam angeli in caelo spirituali lucent ut stellae, et quoniam omnia vera et bona quae apud illos sunt a Domino, ideo Dominus sicut vocatur "Angelus" etiam vocatur "Stella"; ut apud Mosen,

"Orietur Stella ex Jacobo, et Sceptrum surget ex Israele" (Numeri 24:17);

et in Apocalypsi,

"Jesus .... Stella splendida et matutina" (22:16).

Inde patet unde erat quod

Sapientes ex oriente viderint stellam, et secuti illam, et quod illa steterit ubi Jesus erat natus (Matthaeus 2:1, 2, 9).

Ex his nunc sciri potest quid significatur per "septem stellas" quae in dextra manu Filii hominis, qui ibi est Dominus quoad Divinum Humanum (videatur supra, n. 63)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232