Bible

 

Daniel 7

Studie

   

1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :

2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.

3 Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.

5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.

6 Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.

7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus.

10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.

11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :

12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.

13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.

14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

15 Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :

17 Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.

18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.

19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :

20 et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.

21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,

22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

23 Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.

24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.

25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.

27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 262

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

262. Quod Dominus impleverit omnia Verbi, patet ex locis, ubi dicitur, quod ab Ipso impleta sit Lex et Scriptura, et quod omnia consummata sint, ut ex his, dixit Jesus, nolite putare, quod venerim ad solvendum LEGEM et PROPHETAS, 1 non veni ad solvendum, SED AD IMPLENDUM, Matthaeus 5:17-18. Jesus intravit in Synagogam, et surrexit ad legendum, tunc traditus est Ipsi Liber Esajae Prophetae, et evolvit Librum, et invenit Locum scriptum: Spiritus Jehovae super me, propter quod unxit me, ad evangelizandum pauperibus misit me, ad sanandum contritos corde, ad evangelizandum vinctis remissionem, et caecis visum, ad praedicandum Annum Domini acceptum: Postea convolvens Librum, dixit, HODIE IMPLETA EST SCRIPTURA HAEC IN AURIBUS VESTRIS, Luca 4:16-21. Ut SCRIPTURA IMPLERETUR, qui comedit Mecum 2 panem, sustulit super Me calcaneum, Johannes 13:18. Nemo ex illis periit, nisi filius perditionis, ut SCRIPTURA IMPLERETUR, Johannes 17:12. Ut IMPLERETUR VERBUM, quod dixit, quos dedisti Mihi, non perdidi ex illis unum, Johannes 18:9. 3 Jesus dixit Petro, absconde tuum gladium in loco suo, QUOMODO ERGO IMPLERETUR SCRIPTURA, quod sic oporteat fieri: hoc autem factum est ut IMPLERETUR SCRIPTURA, Matthaeus 26:52, 54, 56. 4 Filius hominis abit sicut SCRIPTUM EST de Ipso, ut IMPLERENTUR SCRIPTURAE, Marcus 14:21, 49. 5 Sic 6 IMPLETA EST SCRIPTURA, quae dixit, cum impiis reputatus est, Marcus 15:28; Luca 22:37. Ut SCRIPTURA IMPLERETUR, diviserunt vestimenta mea 7 sibi, et super tunicam meam jecerunt sortem, Johannes 19:24. Post hoc sciens Jesus, quod omnia jam Consummata essent, ut IMPLERETUR SCRIPTURA, Johannes 19:28. Cum Jesus accepisset acetum, dixit CONSUMMATUM est, hoc est, IMPLETUM, Johannes 19:30. Facta haec sunt, ut SCRIPTURA IMPLERETUR, os non confringetis in eo; et rursus alia SCRIPTURA DICIT, videbunt, quem transfoderunt, Johannes 19:36-37. Quod omne Verbum de Ipso scriptum sit, et quod in Mundum venerit ut illud impleret, docuit etiam Discipulis antequam abivit, his verbis, Dixit ad illos, stulti et tardi corde ad credendum omnibus, quae loquuti sunt Prophetae, nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam: incipiens porro a MOSE ET AB OMNIBUS PROPHETIS, et interpretatus est illis 8 IN OMNIBUS SCRIPTURIS DE IPSO, Luca 24:25-26. Porro, Jesus dixit, QUOD OPORTERET IMPLERI OMNIA, QUAE SCRIPTA SUNT IN LEGE MOSIS, ET PROPHETIS, ET PSALMIS DE ME, Luca 24:44. 9 Quod Dominus in Mundo impleverit omnia Verbi, usque ad singularissima ejus, patet ab his Ipsius verbis, Amen dico vobis, usque dum praetereat Coelum et Terra, JOTHA UNA, AUT UNUM CORNICULUM NON PRAETERIBIT DE LEGE, DONEC OMNIA FIANT, Matthaeus 5:18. Ex his nunc clare videri potest, quod per id quod Dominus impleverit omnia Legis, non intelligatur, quod impleverit omnia praecepta Decalogi, sed quod omnia Verbi. Quod omnia Verbi per Legem etiam intelligantur, constare potest ex his, Jesus dixit, nonne scriptum est in LEGE VESTRA, Ego dixi, dii estis, Johannes 10:34, hoc scriptum est, Psalmus 82:6. 10 Respondit turba, nos audivimus ex LEGE, quod Christus maneat in aeternum, Johannes 12:34, hoc scriptum est Psalmus 89:30; 11 Psalmus 110:4; Daniel 7:14. Ut impleretur Verbum scriptum in LEGE ILLORUM, odio habuerunt Me sine causa, Johannes 15:25, hoc scriptum est Psalmus 35:19. Facilius est Coelum et Terram transire, quam Legis unum apicem cadere, Luca 16:17, per Legem ibi, ut quoque passim alibi, intelligitur tota Scriptura 12 Sacra.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: PROPHETAM.
2. Sic Errores Typographici.
3. Prima editio: 19.
4. Prima editio: Matthaeus 26:54, 56.

5. Prima editio: 14:21, 24.
6. Prima editio: Sic (absque italicis).
7. Sic in margine exemplaris scriptoris, fortasse manu scriptoris. Prima editio: sua.
8. Prima editio: est in illis.
9. Prima editio: Luca 24:44, 45.

10. Prima editio: Psalmus 71.

11. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 89:29 apud Biblia Anglica.

12. Prima editio: Sctiptura.

  
/ 853